§7.4.1est autem qualitas alia de summo genre atque ea quidem non simplex.
然而,还有另一种属于最高属的性质,而且它确实并不简单。
nam et qualis sit cuiusque rei natura et quae forma quaeritur: an immortalis anima, an humana specie deus; et de magnitudine ac numero, quantus sol, an unus mundus.
因为人们既要探讨每种事物的本性如何,也要探讨其形状如何:例如灵魂是否不死,神是否具有人的形貌;以及关于大小和数量,如太阳有多大,宇宙是否只有一个。
quae omnia coniectura quidem colliguntur, quaestionem tamen habent in eo, qualia sint? haec et in suasoriis aliquando tractari solent,
这一切虽然是通过推测来得出的,但它们在“它们具有何种性质”这一问题上仍存在疑问。
§7.4.2ut, si Caesar deliberet, an Britanniam impugnet, quae sit Oceani natura, an Britanniam insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, quo numero militum aggredienda, in consilium ferendum sit.
这些问题有时也常在劝说演说中予以讨论,例如,如果恺撒在权衡是否应当进攻不列颠,那么大洋的性质如何、不列颠是否是个岛屿(因为当时这还不为人所知)、那片土地有多大、应当用多少兵力去进攻,这些都应当提交会议讨论。
eidem qualitati succedunt facienda ac non facienda, appetenda, vitanda; quae in suasorias quidem maxime cadunt, sed in controversiis quoque sunt frequentia, hac sola differentia, quod illic de futuris hic de factis agitur.
紧随这一性质之后的是应当做和不应当做的事、应当追求和应当避免的事;这些虽然最常出现在劝说演说中,但在辩论演说中也屡见不鲜,唯一的区别在于,前者探讨的是未来的事,而后者探讨的是已成的事实。
§7.4.3item demonstratiuae partis omnia sunt in hoc statu: factum esse constat, quale sit factum quaeritur.
同样,展示性部门的所有内容都在这一地位中:行为之发生已成定论,所探讨的是该行为的性质如何。
lis est omnis aut de praemio aut de poena aut de quantitate.
所有的争端要么关乎奖赏,要么关乎惩罚,要么关乎程度。
igitur genus causae aut simplex aut comparativum.
因此,诉讼的种类要么是单纯的,要么是比较的。
illic, quid aequum, hic, quid aequius aut quid aequissimum sit, excutitur.
在前者中,审查的是什么事是公正的;在后者中,审查的是什么事是更公正或最公正的。
cum de poena iudicium est, a parte eius, qui causam dicit, aut defensio est criminis aut imminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio.
当审判关乎惩罚时,在辩护人一方,要么是对罪行的辩护,要么是减轻,要么是辩解,或者如某些人所认为的,是恳求宽恕。
§7.4.4defensio longe potentissima est, qua ipsum factum, quod obiicitur, dicimus honestum esse.
辩护是迄今最强有力的一种,借此我们声称被指控的行为本身是光荣的。
abdicatur aliquis, quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur, quod fecimus.
某人因违背父亲的意愿参军、谋求官职或娶妻而被废黜:我们为自己所做的事辩护。
hanc partem vocant Hermagorei κατ᾽ ἀντίλημψιν, ad intellectum id nomen referentes.
赫尔玛戈拉斯派将这一部分称为“认知辩护”(kat' antilempsin),把这个名称与理解力联系起来。
Latine ad verbum translatam non invenio; absoluta appellatur.
我没有发现将其逐字翻译成拉丁语的译法;它被称为“绝对辩护”。
sed enim de re sola quaestio, iusta sit ea necne.
但事实上,问题仅在于行为本身,即它是否正当。
§7.4.5iustum omne continetur natura vel constitutione; natura, quod fit secundum cuiusque rei dignitatem.
一切正当的事物都包含在自然或建制中;基于自然的,是按照每件事物的尊严所做的事。
§7.4.6hinc sunt pietas, fides, continentia et talia.
由此产生了虔敬、信义、自制等德行。
adiiciunt et id, quod sit par.
他们还加上了对等的事物。
verum id non temere intuendum est: nam et vis contra vim et talio nihil habent adversum eum, qui prior fecit, iniusti; et non, quoniam res pares sunt, etiam id est iustum, quod antecessit.
但这不可轻率地看待:因为以暴制暴以及同等报复,对于先动手的人而言,并没有任何不正当之处;而且并不是因为两件事对等,先前的行为也就是正当的。
illa utrinque iusta, eadem lex, eadem condicio; ac forsitan ne sint quidem paria, quae ulla parte sunt dissimilia.
双方都正当的是指同样的法律、同样的条件;也许在任何方面有所不同的事物,甚至不能说是对等的。
constitutio est in lege, more, iudicato, pacto.
建制则存在于法律、习俗、判例、契约之中。
§7.4.7alterum est defensionis genus, in quo factum per se improbabile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur; id vocant κατ᾽ ἀντίθεσιν Latine hoc quoque non ad verbum transferunt, adsumptiva enim dicitur causa.
另一种辩护是,我们通过借助外部的协助,来为一件本身不可辩护的行为进行辩护;他们称之为“对抗辩护”(kat' antithesin),在拉丁语中他们同样没有进行字面翻译,因为它被称为“附加式诉讼”。
in quo genere fortissimum est, §7.4.8si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis, Horatii, Milonis.
在这一类型中,最强有力的是:如果我们以行为的原因来为罪行进行辩护,正如俄瑞斯忒斯、霍拉提乌斯和米罗的辩护那样。
Ἀντέγκλημα dicitur, quia omnis nostra defensio constat eius accusatione, qui vindicatur: occisus est, sed latro; excaecatus, sed raptor.
这被称为“逆向指控”(antegklema),因为我们的整个辩护都建立在对被复仇者的指控之上:“他被杀了,但他是个强盗”;“他被弄瞎了,但他是个强奸犯”。
§7.4.9est et illa ex causis facti ducta defensio priori contraria, in qua neque factum ipsum per se, ut in absoluta quaestione, defenditur neque ex contrario facto, sed ex aliqua utilitate aut rei publicae aut hominum multorum aut etiam ipsius adversarii, nonnunquam et nostra, si modo id erit, quod facere nostra causa fas sit; quod sub extrario accusatore et legibus agente prodesse nunquam potest, in domesticis disceptationibus potest.
还有一种从行为原因中得出的辩护,它与前一种相反,其中既不像素常那样单纯为行为本身辩护,也不以对方的相反行为辩护,而是根据国家、或许多人、乃至对手本人的某种利益进行辩护,有时甚至是为了我们自己的利益,只要这是我们为了自己而允许做的事;这在局外的起诉人和依律行事的法庭前绝无用处,但在家庭内部的纠纷中却能起作用。
§7.4.10nam et filiis pater in iudicio abdicationis et maritus uxori, si malae tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiae causa erit, non inverecunde dicet multum sua interfuisse.
因为在废黜的审判中父亲对儿子、在被控虐待时丈夫对妻子、在狂气诉讼中儿子对父亲,都会毫不厚颜地声称这与他自身的利益大有关系。
in quo tamen incommoda vitantis melior quam commoda petentis est causa.
然而在此情况下,规避弊端者的诉由要优于谋求利益者。
§7.4.11quibus similia etiam in vera rerum quaestione tractantur.
与这些类似的事情在实际案件的审理中也会探讨。
nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio est; quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum quaeritur utrius culpa divortium factum sit; quae illic dementiae, hic petendi curatoris.
因为学校里关于废黜者的论理,就是法庭上被父母剥夺继承权并在百人法庭上要求收回财产者的道理;学校里关于虐待的,就是法庭上关于妻产诉讼的,此时人们要探讨因谁的过错而导致离婚;学校里关于狂气的,就是法庭上申请财产管理人的。