§7.2.48est et illa in verbis differentia, quod aut aperta sunt aut dubia.
言语上还有另一个区别,即它们或者是显明的,或者是含糊的。
seu nostra seu aliena sunt, infirmiora in utrumque sint necesse dubia; tamen nostra saepe nobis nocent, ut in illa controversia: interrogatus filius, ubi esset pater, dixit, Ubicunque est, vivit; at ille in puteo mortuus est inventus.
无论是我们自己还是别人的话,含糊的言语对双方(原告和被告)来说必然都更为无力;然而我们自己的话常常会伤害我们,正如在那个辩论题目中所言:儿子被问及父亲在哪里时说,“无论他在哪里,他都活着”;但结果父亲被发现死在井里。
aliena, §7.2.49quae sunt dubia, nunquam possunt nocere nisi aut incerto auctore aut mortuo.
而别人的含糊言语,除非其说话者身份不明或者已经死亡,否则绝不可能造成伤害。
nocte audita vox est, cauete tyrannidem; et, interrogatus, cuius veneno moreretur respondit, Non expedit tibi scire.
如“夜间听到声音说:‘谨防僭主政治’”;又如,被问及自己因谁的毒药而死时回答说:“知道这些对你没有好处。
nam si est, qui possit interrogari, solvet ambiguitatem.
”因为,如果存在可以被询问的人,他就会消除这种含糊性。
§7.2.50cum autem dicta factaque nostra defendi solo animo possint, aliena varie refutantur.
但是,由于我们自己的言行只能靠内心意图来辩护,别人的言行则可以用各种方式来反驳。
de uno quidem maximo genere coniecturalium controversiarum locuti videmur, sed in omnes aliquid ex his cadit.
我们似乎已经讨论了事实推测性辩论中最主要的一个大类,但这些论点中的一部分适用于所有类别。
nam furti, depositi, creditae pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt, an fuerit, quod deponeretur, et a personis, an ullum deposuisse apud hunc, vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem.
因为在盗窃、寄托、贷款的诉讼中,论据也是从执行能力中得出的(是否有可寄托的东西),以及从人格中得出的(是否可信有人将东西寄托给此人,或信任此人,以及原告是否在诬告,或者被告是否是一个否认者或盗贼)。
§7.2.51sed etiam in furti reo sicut in caedis quaeritur de facto et de auctore.
但在盗窃案的被告中,也像在谋杀案中一样,要探讨行为本身和行为人。
crediti et depositi duae quaestiones, sed nunquam iunctae, an datum sit, an redditum.
贷款和寄托案中存在两个问题,但绝不会同时发生,即“是否给予”和“是否归还”。
habent aliquid proprii adulterii causae, quod plerumque duorum discrimen est et de utriusque vita dicendum, quanquam et id quaeritur, an utrumque pariter defendi oporteat.
通奸诉讼有其自身的某些特征,这通常是对两人的判决,必须谈及双方的生平,尽管也会探讨是否应该对双方进行同样的辩护。
cuius rei consilium nascetur ex causa; nam si adiuvabit pars altera, coniungam; si nocebit, separabo.
关于这方面的考量将产生于案件本身;因为如果一方能帮助另一方,我就会将他们合并;如果会带来伤害,我就会将他们分开。
ne quis autem mihi putet temere excidisse, §7.2.52quod plerumque duorum crimen esse adulterium, non semper dixerim: potest accusari sola mulier incerti adulterii: munera domi inventa sunt; pecunia, cuius auctor non exstat; codicilli, dubium ad quem scripti In falso quoque ratio similis;
为了不让人认为我是无意中漏掉了什么,我之所以说通奸“通常”是两人的罪行,而非“总是”:因为可能仅指控妇女犯有不确定奸夫的通奸罪:在家里发现了礼物;发现了不知来源的金钱;发现了书信,而写给谁则是可疑的。
§7.2.53aut enim plures in culpam vocantur aut unus.
在伪造案件中,道理也是相似的;因为要么是多人被归罪,要么是一人。
et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator scriptorem non semper, nam et decipi potuit.
代笔人总是必须保护署名者,而署名者却不总是保护代笔人,因为他也可能被欺骗。
is autem, qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur, et scriptorem et signatores defendet.
但是,被说成是雇用了这些人并且为其制作伪造文件的人,则会同时为代笔人和署名者辩护。
iidem argumentorum loci in causis proditionis et adfectatae tyrannidis.
在叛国罪和企图僭主统治的案件中,也适用同样的论据场所。
§7.2.54verum illa scholarum consuetudo ituris in forum potest nocere, quod omnia, quae in themate non sunt, pro nobis ducimus.
然而,学校中的那种习惯可能会伤害那些将要进入法庭的人,因为我们把所有未在题目中设定的情况都视为对我们有利。
adulterium obiicis;
例如:“你指控通奸,证人是谁?
quis testis? quis index? proditionem, quod pretium? quis conscius? venenum;
告密者是谁? ”“你指控叛国,报酬是什么? 同谋是谁? ”“你指控投毒,我在哪里买的?
ubi emi? a quo? quando? quanti? per quem dedi? pro reo tyrannidis adfectatae; ubi sunt arma?
向谁买的? 什么时候? 多少钱? 我通过谁送出的? ”“为企图僭主的被告辩护,武器在哪里?
§7.2.55quos contraxi satellites? neque haec nego esse dicenda, et ipsis utendum pro parte suscepta.
我招募了哪些亲信? ”我并不否认这些应该被提及,并且必须根据所承担的角色来使用它们。
nam et in foro aliqua, quando adversarius probare non poterit, desiderabo.
因为在法庭上,当对手无法证明某些事情时,我也会提出这些要求。
sed in foro tantam illam facilitatem olim desiderauimus, ubi non fere causa agitur, ut non aliquid ex his aut plura ponantur.
但是,在法庭上,我们早已失去了那种(在学校里)极大的便利,在那里几乎没有一个案子的进行是不被对方提出其中一个或多个论点的。
§7.2.56huic simile est, quod in epilogis quidam, quibus volunt, liberos, parentes, nutrices accommodant, nisi quod magis concesseris ea, quae non sint posita, desiderare quam adiicere.
与之相似的是,有些人在结语中,为他们所期望的人配上孩子、父母和乳母,只不过你更容易允许去要求那些没有被设定的东西,而不是去添加它们。
de animo quomodo quaeratur, satis dictum est, cum ita diviserimus, an voluerit, an potuerit, an fecerit.
关于如何探讨内心意图,已经讲得足够了,因为我们已经将其划分为:他是否愿意、他是否能够、他是否做了。
nam qua via tractatur, an voluerit, eadem, quo animo fecerit; id enim est, an male facere voluerit.
因为用探讨“他是否愿意”的同样方法,也可以探讨“他是以何种意图做这件事的”;因为那实际上就是他是否愿意行恶。
§7.2.57ordo quoque rerum aut adfert aut detrahit fidem; multo scilicet magis res, prout ponuntur, congruunt aut repugnant.
事物的顺序也会带来或减少可信度;当然,事情越是按照它们被设定的方式,它们就越相互契合或相互矛盾。
sed haec nisi in ipso complexu causarum non deprehenduntur.
但是,这些除非是在诉讼的整体结合中,否则是无法被察觉的。
quaerendum tamen semper, quid cuique connectatur et quid consentiat.
然而,必须始终探究,什么与什么相连接,以及什么与什么相一致。