§7.2.37si proponitur, cur factum sit, aut falsam causam aut levem aut ignotam reo dicet.
如果提出了为什么做这件事的原因,辩护人会称其为虚假的原因、轻微的原因或被告所不知道的原因。
possunt autem esse aliquae interim ignotae, an heredem habuerit, an accusaturus fuerit eum, a quo dicitur occisus.
不过,有时也可能存在某些未知的因由,例如:被害人是否有继承人,或者被害人是否正准备控告那个被传为杀害他的人。
si alia defecerint, non utique spectandas esse causas; nam quem posse reperiri, qui non metuat, oderit, speret?
如果其他手段不奏效,我们必须主张,决不能只盯着原因;因为有谁能被发现是不感到恐惧、不憎恨、不抱有希望的呢?
§7.2.38plurimos tamen haec salva innocentia facere.
然而,极多的人是在保持无辜的同时而有这些情感的。
neque illud est omittendum, non omnes causas in omnibus personis valere.
此外,不应忽略的是,并非所有的原因对所有的人格都有效。
nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in Curio Fabricioque momentum.
因为,虽然贫穷对某些人来说可能是偷盗的原因,但在库里乌斯和法布里基乌斯身上却不会有同样的份量。
§7.2.39de causa prius an de persona dicendum sit, quaeritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam praelatae frequenter causae.
关于应当先谈原因还是先谈人格,这是一个问题,辩论家们的做法也各有不同,西塞罗甚至常常优先考虑原因。
mihi, si neutro litis condicio praeponderet, secundum naturam videtur incipere a persona.
对我来说,如果诉讼的状况没有偏向任何一方,那么按照自然顺序,从人格开始似乎更为合适。
nam hoc magis generale est rectiorque divisio, an ullum crimen credibile, an hoc.
因为这样更为普遍,且分割也更为正确,即:是否任何罪行都是可信的,还是这桩罪行是可信的。
§7.2.40potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere utilitas.
然而,正如大多数事情一样,实用性本身也可以改变这一点。
nec tantum causae voluntatis sunt quaerendae, sed interim et erroris, ut ebrietas, ignorantia.
我们不仅要探究意愿的原因,有时也要探究由于过失(如醉酒、无知)引起的原因。
nam ut haec in qualitate crimen elevant, ita in coniectura premunt.
因为,正如这些因素在性质上减轻了罪行,在推测中它们却会施加压力。
§7.2.41et persona quidem nescio an unquam, utique in vero actu rei, possit incidere, de qua neutra pars dicat; de causis frequenter quaeri nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent.
至于人格,我不知道在实际的审判中是否会遇到双方都不提及的情况;而频繁地探究原因则往往毫无意义,如在通奸和盗窃中,因为这些犯罪本身就自带了原因。
§7.2.42post haec intuenda videntur et consilia, quae late patent; an credibile sit, reum sperasse id a se scelus effici posse, an ignorari, cum fecisset, an, etiamsi ignoratum non esset, absolvi vel poena levi transigi vel tardiore vel ex qua minus incommodi consecuturus quam ex facto gaudii videretur, an etiam tanti putaverit poenam subire; §7.2.43post haec, an alio tempore et aliter facere vel facilius vel securius potuerit, ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones, quibus ab eo Clodius impune occidi potuerit; praeterea, cur potissimum illo loco, illo tempore, illo modo sit aggressus, (qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem locus) an, §7.2.44etiamsi nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia, (nam vulgo dicitur scelera non habere consilium) an etiam consuetudine peccandi sit ablatus.
在这些之后,计划也似乎应当予以审视,其范围十分广泛:被告是否可信地指望这桩罪行能够由自己完成,或者在做完之后可以不被发现,或者,即使被发现,也会被宣告无罪,或以轻微的惩罚、或较迟的惩罚了结,或者他认为惩罚所带来的不便少于由于行为带来的快乐,甚至他是否认为承担惩罚是值得的;在此之后,他是否能在其他时间以其他方式、更轻易或更安全地做到这一点,正如西塞罗在为米罗辩护时,列举了极多克洛狄乌斯可以被他杀死而免受惩罚的机会;此外,他为什么偏偏选择在那个地方、那个时间、以那种方式进行袭击(这一论题本身在为同一人的辩护中也得到了最细致的探讨),或者,即使他没有受到任何理性的引导,他是否也是因冲动而冲动行事且毫无计划(因为俗话说,罪行是没有计划的),或者他是否也被犯罪的习惯所裹挟。
excussa prima parte, an voluerit, sequitur, an potuerit.
剖析了第一部分“他是否愿意”之后,接踵而来的便是“他是否能够”。
hic tractatur locus, tempus, ut furtum in loco cluso, frequenti, tempore vel diurno, cum testes plures, vel nocturno, cum maior difficultas.
这里探讨的是地点和时间,例如在封闭的场所、拥挤的场所进行偷盗,时间是白昼(证人较多时),还是黑夜(困难更大时)。
§7.2.45inspiciuntur itaque difficultates occasionesque, quae sunt plurimae ideoque exemplis non egent.
因此,需要审视困难和机会,这些情况不胜枚举,因而不需要例子。
hic sequens locus talis est, ut, si fieri non potuit, sublata sit lis; si potuit, sequatur quaestio an fecerit.
接下来的论点是:如果事情不可能做到,诉讼即告消除;如果能够做到,随之而来的问题便是他是否做了。
sed haec etiam ad animi coniecturam pertinent, nam et ex his colligitur an speraverit.
但这些也属于内心的推测,因为从这些因素中也可以推断出他是否抱有希望。
ideo spectari debent et instrumenta, ut Clodii ac Milonis comitatus.
因此,手段也必须予以考量,如克洛狄乌斯和米罗的随从。
quaestio, §7.2.46an fecerit, incipit a secundo tempore, id est praesenti, deinde coniuncto, quorum sunt sonus, clamor, gemitus; insequentis latitatio, metus, similia.
“他是否做了”这一问题,始于第二时期(即当下),然后是与之相关联的时期,其中包含声音、呼喊、呻吟;随后的时期则有潜匿、恐惧等。
his accedunt signa, de quibus tractatum est, verba etiam et facta, quaeque antecesserunt quaeque insecuta sunt.
除了这些,还加上我们已经探讨过的迹象,以及言语和行为,包括先前的和随后的。
§7.2.47haec aut nostra sunt aut aliena.
这些要么是我们自己的,要么是别人的。
sed verba nobis magis nocent et minus prosunt nostra quam aliena; magis prosunt et minus nocent aliena quam nostra.
但是,言语方面,我们自己的话比别人的话更会伤害我们,对我们的益处也更少;别人的话比我们自己的话更有利,伤害也更少。
facta autem interim magis prosunt nostra, interim aliena, ut si quid, quod pro nobis sit, adversarius fecit; semper vero magis nocent nostra quam aliena.
而在行为方面,有时我们自己的行为更有利,有时别人的行为更有利(例如对手做了对我们有利的事);但我们自己的行为总是比别人的行为更有害。