§7.2.27nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et coniectura duplici atque diversa? quae autem accusantium ac defendentium, eadem petentium et infitiantium ratio est.
难道整个诉讼不就是由两个案情的比较以及双重且相反的推测所构成的吗? 而控告者与辩护者之间的关系,也就是原告与否认者之间的关系。
ducitur coniectura primum a praeteritis.
推测首先源于过去。
in his sunt personae, causae, consilia.
在这些之中包括人品、原因、意图。
nam is ordo est, ut facere voluerit, potuerit, fecerit.
因为其顺序是:他想要做、能够做、以及做了。
ideoque intuendum ante omnia, qualis sit de quo agitur.
因此,首先必须审视,被诉之人是怎样一个人。
§7.2.28accusatoris autem est efficere ut, si quid obiecerit non solum turpe sit, sed etiam crimini, de quo est iudicium, quam maxime conveniat.
而控告者的任务则是要做到,如果他提出任何指控,那不仅是可耻的,而且要与审判对象之罪行尽可能地相吻合。
nam si reum caedis impudicum vel adulterum vocet, laedat quidem infamia, minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit.
因为如果他把一个谋杀案的被告称为不贞者或通奸者,这虽然确实能以恶名伤害对方,但若与将其展示为大胆、放肆、残忍、鲁莽的人相比,其对建立可信度的作用就要小得多。
§7.2.29patrono, si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel neget vel defendat vel minuat; proximum est ut a praesenti quaestione separet.
辩护人如果可行,应当力求否定、辩护或减轻指控;其次则是将其与当前的争点分离开来。
sunt enim pleraque non solum dissimilia, sed etiam aliquando contraria: ut si reus furti prodigus dicatur aut negligens.
因为大多数指控不仅不相似,而且有时甚至是相反的:例如,如果一个盗窃案的被告被称为挥霍无度或疏忽大意的人。
neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniae et cupiditas cadere.
因为对金钱的蔑视与对金钱的贪婪似乎不会落入同一个人身上。
§7.2.30si deerunt haec remedia, ad illa declinandum est, non de hoc quaeri nec eum, qui aliquando peccaverit, utique commisisse omnia, et hanc fiduciam fuisse accusatoribus falsa obiiciendi, quod laesum et vulneratum reum speraverint hac invidia opprimi posse.
如果缺乏这些救济手段,就必须转而求助于以下论点:当前所审视的并非此事,且曾经犯错的人并不一定犯下了一切罪行,以及控告者之所以有信心提出虚假指控,是因为他们寄希望于这个已经受损且负伤的被告能够被这种偏见所压垮。
§7.2.31alii a propositione accusatoris contraque eam loci oriuntur.
其他论题则源于控告者的主张及对其的反驳。
saepe a persona prior ducit argumenta defensor et interim generaliter, incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam.
辩护人常常首先从人格引出论据,有时是以一般性的方式,例如:父亲被儿子杀害,或是祖国被将军出卖给敌人,这是令人难以置信的。
facile respondetur vel quod omnia scelera in malos cadant ideoque saepe deprehensa sint, vel quod indignum sit crimina ipsa atrocitate defendi.
对此很容易做出回答:要么是所有的罪行都会落在恶人身上,因而常常被发现;要么是以罪行本身的残暴性来进行辩护是不妥当的。
interim proprie, quod est varium.
有时则是特异性的,这是千变万化的。
nam dignitas et tuetur reum et nonnunquam ipsa in argumentum facti convertitur, tanquam inde fuerit spes inpunitatis; proinde paupertas, humilitas, opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum trahuntur.
因为尊贵的地位既可以保护被告,有时其自身又会被转化为支持罪行成立的论据,仿佛由此产生免受惩罚的希望一般;同样,贫穷、卑微、财富,也会根据每个辩论者才智的力量,被拉向相反的方向。
§7.2.33probi vero mores et anteactae vitae integritas nunquam non plurimum profuerint.
然而,正直的品格和过去生活的廉洁,绝不会不带来极大的益处。
si nihil obiicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem, de qua sola iudicium sit, cognitionem adligabit dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec per encaenia ducendum scelus primum.
如果没有什么可指责的,辩护人确实会在这上面大力下功夫;而控告者则会把审理局限在当前的争点上(因为唯有对此进行审判),并声称没有人不是在某个时候开始犯错的,首桩罪行也不需要用奉献礼来庆祝。
§7.2.34haec in respondendo.
这些是辩驳时的规则。
sic autem praeparabit actione prima iudicum animos, ut noluisse potius obiicere quam non potuisse credatur.
但在第一阶段的发言中,他应当这样预先引导法官的心态,使人相信他是宁可不提指控,而非不能指控。
eoque satius est omni se ante actae vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur; et qui nihil obiicit, omisisse credi potest maledicta tanquam supervacua; qui vana congerit, confitetur unum in anteactis argumentum, in quibus vinci quam tacere maluerit.
因此,克制自己不对被告过去的生活进行任何抨击,要比用轻浮、琐碎或显然虚假的事物来指责被告更好,因为这会使其余指控的可信度大打折扣;而且,不提出任何指责的人,可能会被认为是因为视谩骂为多余而将其省略;而那些堆砌虚妄之词的人,则等于承认自己唯一的论据就在于过去的行为,在这些行为上,他宁愿被击败也不愿保持沉默。
§7.2.35cetera, quae a personis duci solent, in argumentorum locis exposuimus.
其他通常由人品引出的论点,我们在论据的主题中已经阐明。
proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur, ira, odium, metus, cupiditas, spes; nam reliqua in horum species cadunt.
其次是源于原因的证明,其中最主要考量的是:愤怒、仇恨、恐惧、贪欲、希望;因为其余的都可以归入这些类别之下。
quorum si quid in reum conveniet, accusatoris est efficere ut ad quidquid faciendum causae valere videantur, easque quas in argumentum sumet augere; si minus, illuc conferenda est oratio, §7.2.36aut aliquas fortasse latentes fuisse aut nihil ad rem pertinere cur fecerit, si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus, quod non habuerit causam.
如果其中有任何一项适用于被告,控告者的任务就是使这些原因显得有足够力量去促成任何行为,并且夸大他用作论据的那些原因;如果没有,则发言应当转向以下方向:即,或许存在某些潜伏的原因,或者说如果他做了,那么他为何而做与案件毫无关系,甚至该罪行因没有原因而更值得痛恨。
patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa.
而辩护人则应当尽可能在这一论题上坚持,即:任何事情没有原因地发生都是不可信的。
quod Cicero vehementissime multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur; nam et damnatus est.
西塞罗在许多演说中极力阐述这一点,尤其是为瓦雷努斯辩护时,后者在其他所有方面都被逼入绝境(因为他确实被判有罪了)。
at,
但是……