§7.2.19in quo quidem genere causarum admonet Celsus fieri id in foro non posse;
在这种诉讼类型中,凯尔苏斯确实提醒说,这在法庭上是无法发生的;我想没有人不知道这一点。
quod neminem ignorare arbitror. de uno reo consilium cogitur, et etiam si qui sunt, qui invicem accusent, alterum iudicium praeferre necesse est.
法庭是针对单一被告召集的,即使有互控的双方,也必须让一场诉讼优先于另一场诉讼。
§7.2.20Apollodorus quoque ἀντικατηγορίαν duas esse controversias dixit, et sunt revera secundum forense ius duae lites.
阿波罗多洛斯也说过,相互指控是两个争端,而且根据法庭法律,它们确实是两个诉讼。
potest tamen hoc genus in cognitionem venire senatus aut principis.
然而,这种类型可以进入元老院或皇帝的审理。
sed in iudicio quoque nihil interest actionum, §7.2.21utrum simul de utroque pronuntietur an sententia de uno feratur.
但在法庭审判中,无论辩护的顺序如何,都无关紧要,无论是对双方同时做出判决,还是对其中一方做出判决。
Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis, si prius de innocentia nostra constiterit, postremum, quod ita demum duplex causa erit.
在这种类型中,抗辩总是应当在先:首先,因为在天性上,我们的安全比对手的毁灭更重要;其次,如果我们的无罪先得以确立,我们在控诉中就会拥有更大的权威;最后,因为只有这样,诉讼才会是双重的。
nam qui dicit, ego non occidi, habet reliquam partem, ut dicat, tu occidisti; at qui dicit, tu occidisti, supervacuum habet postea dicere, ego non occidi.
因为说“我没有杀人”的人,还保有说“是你杀了人”的余地;而说“是你杀了人”的人,事后再说“我没有杀人”就是多余的了。
§7.2.22hae porro actiones constant comparatione; ipsa comparatio non una via ducitur.
此外,这些辩护立足于比较;比较本身并不只有一种途径。
aut enim totam causam nostram cum tota adversarii causa componimus aut singula argumenta cum singulis.
因为我们要么将我们的整个案情与对手的整个案情进行对比,要么将个别论据与个别论据进行对比。
quorum utrum sit faciendum, non potest nisi ex ipsius litis utilitate cognosci: ut Cicero singula pro Vareno comparat in primo crimine; etenim in posteriore crimine persona alieni cum persona matris temere compararetur.
在这两者中应当采取哪一种,只能根据诉讼本身的有益性来了解:正如西塞罗在第一项指控中为瓦雷努斯逐个进行比较;因为在后一项指控中,将外人的身份与母亲的身份鲁莽地进行比较是无谋的。
quare optimum est, si fieri poterit, ut singula vincantur a singulis; sed si quando in partibus laborabimus, universitate pugnandum est.
因此,如果可能的话,最好让个别点被个别点击破;但如果我们有时在局部感到吃力,就必须用整体来战斗。
et sive invicem accusant, §7.2.23sive crimen reus citra accusationem in adversarium vertit (ut Roscius in accusatores suos, quamvis reos non fecisset), sive in ipsos, quos sua manu periisse dicemus, factum deflectitur, lion aliter quam in iis quae mutuam accusationem habent utriusque partis argumenta inter se comparantur.
无论他们是相互指控,还是被告在没有正式控告的情况下将罪责转嫁给对手(正如罗斯基乌斯对待他的控告者们那样,尽管他并没有把他们列为被告),或者是将行为引向那些我们声称亲手死于自己手下的人,其双方论据的相互比较与那些具有相互指控的案件并无二致。
§7.2.24id autem genus de quo novissime dixi non solum in scholis saepe tractatur, sed etiam in foro.
而我最近谈到的这种类型,不仅在学校里经常讨论,在法庭上也是如此。
nam id est in causa Naevii Arpiniani solum quaesitum, praecipitata esset ab eo uxor an se ipsa sua sponte iecisset.
因为在纳埃维乌斯·阿尔皮尼亚努斯的案件中,唯一探究的问题就是:他的妻子是被他推下去的,还是她自己主动跳下去的。
cuius actionem et quidem solam in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenali cupiditate gloriae fateor.
这篇辩护词,而且确实是到目前为止我发表的唯一一篇,我承认这是由于年轻时对名声的渴望所驱使而做的。
nam ceterae, quae sub nomine meo feruntur, negligentia excipientium in quaestum notariorum corruptae minimam partem mei habent.
因为以我的名义流传的其他辩护词,由于那些为了谋利而记录的速记员的疏忽而损坏,仅保留了我极少的一部分。
§7.2.25est et alia duplex coniectura huic ἀντικατηγορίᾳ diversa, de praemiis, ut in illa controversia, tyrannus suspicatus a medico suo datum sibi venenum torsit eum et, cum is dedisse se pernegaret, arcessit alterum medicum; ille datum ei venenum dixit, sed se antidotum daturum, et dedit ei potionem, qua epota tyrannus decessit.
还有另一种与此相互指控不同的、关于赏赐的双重推测,正如在那个争议案中一样:“一个僭主怀疑他的医生给他下了毒,于是对他严刑拷打,当该医生坚决否认下毒时,僭主召来了另一位医生;后者声称僭主确实被下了毒,但他会提供解药,并给了他一剂药水,僭主喝下后便死去了。
de praemio duo medici contendunt.
”两位医生为赏赐而争执。
nam ut illic factum in adversarium transferentium, ita hic sibi vindicantium personae, causae, facultates, tempora, instrumenta, §7.2.26testimonia comparantur.
因为正如在前者中比较的是那些将行为转嫁给对手的人的人格、原因、能力、时机、工具一样,在这里比较的是那些为自己争夺功劳的人的人格、原因、能力、时机、工具、以及证言。
illud quoque, etiamsi non est ἀντικατηγορία, simili tamen ratione tractatur, in quo citra accusationem quaeritur, utrum factum sit.
另外,即使不是相互指控,在不涉及控告的情况下探究哪一个事实发生时,也以类似的方式处理。
utraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite Urbiniana petitor dicit, Clusinium Figulum filium Vrbiniae acie victa, in qua steterat, fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam Marrucinos venisse atque ibi agnosci; Pollio contra, servisse eum Pisauri dominis duobus, medicinam factitasse, manumissum alienae se familiae venali immiscuisse, a se rogantem, ut ei serviret, emptum.
因为双方都有自己的陈述并加以维护,正如在乌尔比尼亚的诉讼中,原告说乌尔比尼亚的儿子克鲁西尼乌斯·菲古鲁斯在他所处的军队战败后逃跑,历经各种变故,甚至被国王扣留,最终来到意大利,回到他位于马鲁奇尼人的家乡,并在那里被认出;而波里奥则相反,声称他曾在皮萨乌鲁姆服侍过两个主人,行过医,被释放后混入另一家族待售的奴隶群中,并在他请求服侍自己时被波里奥买下。