§7.2.10et, cum certam, aut in extrariam aut in ipsius qui periit voluntatem.
并且,当转嫁给特定的人时,要么转嫁给外人,要么转嫁给死者本人的意愿。
in quibus similis atque in ἀντικατηγορίᾳ personarum, causarum, ceterorum comparatio est, ut Cicero pro Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem avertens crimen facit.
在这些情况下,对人物、原因及其他情况的比较类似于相互指控,正如西塞罗在为瓦雷努斯辩护时将罪责转嫁给安卡利亚家族,在为斯考鲁斯辩护时就波斯塔尔之死将罪责转嫁给其母亲。
§7.2.11est etiam illud huic contrarium comparationis genus, in quo uterque a se factum esse dicit; et illud in quo non personae inter se sed res ipsae colliduntur, id est, non uter fecerit, sed utrum factum sit.
还有一种与此相反的比较类型,即双方都声称是自己所为;以及另一种类型,其中不是人物之间发生冲突,而是事实本身发生冲突,即不是两者中谁做了,而是哪一个事实发生了。
cum de facto et de auctore constat, de animo quaeri potest.
当事实和行为人确立后,就可以对意图进行探究。
nunc de singulis.
现在分述各项。
cum pariter negatur, hoc modo: adulterium non commisi; tyrannidem non adfectavi.
当两者同样被否定时,其方式如下:“我没有犯通奸罪;我没有企图篡夺僭主地位。
in caedis ac veneficii causis frequens est illa divisio: non est factum; et si est factum, ego non feci.
”在谋杀和下毒案中,这种划分很常见:“事实并未发生;即使发生了,也不是我做的。
§7.2.12sed, cum dicimus, proba hominem occisum, accusatoris tantum partes sunt; a reo nihil dici contra praeter aliquas fortasse suspiciones potest, quas spargere quam maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est aut causa periclitandum.
” 但是,当我们说“请证明人被杀了”时,这完全是控方的职责;被告除了可能散布一些怀疑之外,无法进行反驳,而这些怀疑应当尽可能多样地散布,因为如果你断言了某一件具体的事情,就必须加以证明,否则就会面临败诉的危险。
nam cum inter id quod ab adversario et id quod a nobis propositum est quaeritur, videtur utique alterum verum; ita everso quo defendimur, reliquum est quo premimur, §7.2.13ut cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est ideoque utraque pars, quod proposuit, tuetur.
因为当争论在对手提出的主张和我们提出的主张之间进行时,其中之一必定显得是真实的;因此,一旦我们用以自卫的主张被推翻,剩下的就是压迫我们的主张,就像当我们探究消化不良和中毒的模糊迹象时,没有第三种选择,因此双方都维护自己所提出的主张。
interim autem ex re quaeritur, veneficium fuerit an cruditas; cum aliqua ex ipsa citra personam quoque argumenta ducuntur.
然而,有时会从事实本身探究是下毒还是消化不良,此时一些论据甚至在不考虑人物的情况下,直接从事情本身中得出。
§7.2.14refert enim, convivium praecesserit laetitia an tristitia, labor an otium, vigilia an quies.
因为在宴会之前是快乐还是悲伤、是劳作还是闲暇、是守夜还是休息,这都很重要。
Aetas quoque eius, qui periit, discrimen facit; interest, subito defecerit an longiore valetudine consumptus sit.
死者的年龄也构成了区别;他是突然衰竭,还是因长期患病而消耗殆尽,这也大有关系。
liberior adhuc in utramque partem disputatio, si tantum subita mors in quaestionem venit.
如果仅仅是突然死亡成为探究的问题,双方的辩论会更加自由。
§7.2.15interim ex persona probatio rei petitur, ut propterea credibile sit venenum fuisse, quia credibile est ab hoc factum veneficium, vel contra.
有时,事实的证明是从人物中寻求的,以便由于下毒是由此人所为是可信的,从而下毒存在也是可信的,反之亦然。
cum vero de reo et de facto quaeritur, naturalis ordo est, ut prius factum esse accusator probet, deinde a reo factum.
然而,当探究涉及被告和事实时,自然的顺序是控方先证明事实已发生,然后再证明是由被告所为。
si tamen plures in persona probationes habuerit, conuertit hunc ordinem.
但是,如果控方在人物方面有更多的证据,他就会颠倒这一顺序。
§7.2.16defensor autem semper prius negabit esse factum, quia, si in hac parte vicerit, reliqua non necesse habet dicere; victo superest, ut tueri se possit.
而辩护人则总是先否认事实已发生,因为如果他在这部分获胜,就没有必要陈述其余部分;若失败了,他还可以通过其他方式自卫。
illic quoque, ubi de facto tantum controversia est, quod si probetur non possit de auctore dubitari, similiter argumenta et ex persona et ex re ducuntur, sed in unam facti quaestionem, §7.2.17sicut in illa controversia: (utendum est enim et his exemplis, quae sunt discentibus magis familiaria) abdicatus medicinae studuit.
在那些仅对事实有争议的案子中,如果事实被证实,行为人就无可疑问,同样要从人物和事物中得出论据,但都要针对事实这单一的问题,正如在那个争议案中一样(因为我们也必须使用这些对学生来说更熟悉的例子):一个被剥夺继承权的儿子学习了医学。
cum pater eius aegrotaret, desperantibus de eo ceteris medicis, adhibitus sanaturum se dixit, si is potionem a se datam bibisset.
当他的父亲生病、其他医生都感到绝望时,他被请来,并声称如果父亲喝下他给的药水,他就能治好父亲。
paler, acceptae potionis epota parte, dixit uenenum sibi datum; filius quod reliquum erat exhausit: pater decessit, ille parricidii reus est.
父亲在喝下接过的药水的一部分后,声称给他的是毒药;儿子喝完了剩下的药水;父亲去世了,儿子被控犯有弑亲罪。
§7.2.18manifestum, quis potionem dederit, quae si veneni fuit, nulla quaestio de auctore; tamen, an venenum fuerit, ex argumentis a persona ductis colligetur.
谁给的药水显而易见,如果这是毒药,对于行为人就无可争议;然而,这是否为毒药,将从基于人物得出的论据中推导出来。
superest tertium, in quo factum esse constat aliquid, a quo sit factum, quaeritur.
还剩下第三种情况,即某事确已发生,而探究是谁所为。
cuius rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huiusmodi iudicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem, qui arguitur fecisse, neget.
对于这种情况,举例是多余的,因为这类审判极多,例如人被杀或神殿被盗是显而易见的,而被指控的人予以否认。
ex hoc nascitur ἀντικατηγορία; utique enim factum esse convenit, quod duo invicem obiiciunt.
由此产生了相互指控;因为双方轮流指责对方的那件事确已发生,这一点是毋庸置疑的。