Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §7.2.1-7.2.9

关于事实与意图的推测以及争端类型

第 194 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

论述了关于事实和意图的推测性问题的分类,以及法庭审判中涉及事实和行为人的三种争端类型以及指控的转嫁。

§7.2.1coniectura omnis aut de re aut de animo est.
一切推推测要么是关于事实,要么是关于意图。
utriusque tria tempora, praeteritum, praesens, futurum.
两者都有三个时间:过去、现在和未来。
de re et generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non continentur personis et quae continentur.
关于事实,既有普遍的问题,也有特定的问题,即不涉及具体人物的问题和涉及具体人物的问题。
§7.2.2de animo quaeri non potest, nisi ubi persona est et de facto constat.
关于意图,只有在有人物存在且事实已确定的情况下才能进行探究。
ergo cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus, an atomorum concursu mundus sit effectus, an providentia regatur, an sit aliquando casurus; in definitis: an parricidium commiserit Roscius, an regnum adfectet Manlius, an recte Verrem sit accusaturus Q. Caecilius.
因此,当涉及事实时,被置于疑问之中的要么是已经做了什么,要么是正在做什么,要么是将要做什么;正如在普遍问题中,宇宙是否是由原子碰撞产生的,或者是否受神意支配,或者是否在未来某时注定要毁灭;在特定问题中:罗斯基乌斯是否犯了弑亲罪,曼利乌斯是否企图攫取王权,库文图斯·凯基利乌斯是否会正当地控告维勒斯。
§7.2.3in iudiciis praeteritum tempus maxime valet; nemo enim accusat, nisi quae facta sunt.
在法庭审判中,过去的时间最为重要;因为除非是已经发生的事,否则无人指控。
nam quae fiant et quae futura sint ex praeteritis colliguntur.
因为正在发生的事和将要发生的事都是从过去推导出来的。
quaeritur et unde quid ortum? ut pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu. et quae causa facti? ut, quare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint iure iurando adacti an exemplo moti an gratificantes Atridis.
人们还会探究事物起源于何处;例如瘟怨是由神明之怒、气候不顺、水源污染还是大地的有害蒸气所致;以及行为的原因是什么,例如五十位国王为何航海前往特洛伊,是受誓言约束,还是受前例感召,或是为了讨好阿特柔斯之子。
quae duo genera non multum inter se distant.
这两个门类相互之间差别不大。
§7.2.4ea vero, quae sunt praesentis temporis, si non argumentis, quae necesse est praecessisse, sed oculis deprehendenda sunt, non egent coniectura, ut si apud Lacedaemonios quaeratur, an Athenis muri fiant.
至于那些属于现在时间的事物,如果它们不是通过论据(论据必然在先)而是通过眼睛来确认的,就不需要推测;例如在斯巴达人中探究雅典是否正在建造城墙。
sed et illud, quod potest videri extra haec positum, coniecturae genus, cum de aliquo homine quaeritur, qui sit; ut est quaesitum contra Urbiniae heredes, is qui tanquam filius petebat bona, Figulus esset an Sosipater.
但在这些之外,还有一种似乎处于这些范围之外的推测类型,即当探究某个人的身份“他是谁”时;就像在针对乌尔比尼娅继承人的诉讼中,那个以儿子身份要求继承财产的人究竟是菲古鲁斯还是索西帕特。
§7.2.5nam et substantia eius sub oculos venit, ut non possit quaeri, an sit, quomodo an ultra oceanum;
因为他的实体的确呈现在眼前,以至于不能去探究他是否存在(就像探究大洋彼岸是否存在一样),既不是探究他是什么,也不是探究他是怎样的,而是探究他是谁?
nec quid sit nec quale sit, sed quis sit? verum hoc quoque genus litis ex praeterito pendet, an hic sit ex Urbinia natus Clusinius Figulus.
然而这种争议类型也取决于过去,即:此人是否为乌尔比尼娅所生的克鲁西尼乌斯·菲古鲁斯。
fuerunt autem tales nostris etiam temporibus controversiae, atque aliquae in meum quoque patrocinium inciderunt.
此外,在我们的时代也有过这样的争端,有些甚至落到了我的辩护代理中。
§7.2.6animi coniectura non dubie in omnia tempora cadit, qua mente Ligarius in Africa fuerit, qua mente Pyrrhus foedus petat, quomodo laturus sit Caesar, si Ptolemaeus Pompeium occiderit.
意图的推测毫无疑问适用于所有时间:利加里乌斯在非洲时抱有什么意图,皮洛士以什么意图谋求盟约,如果托勒密杀害了庞培,恺撒将如何承受。
quaeritur per coniecturam et qualitas circa modum, speciem, numerum, an sol maior quam terra, luna globosa an plana an acuta, unus mundus an plures.
通过推测,还会对涉及大小、外形、数量的“性质”进行探究:太阳是否大于地球,月亮是球形的、扁平的还是尖锐的,宇宙是一个还是多个。
itemque extra naturales quaestiones, §7.2.7maius bellum Troianum an Peloponnesium, qualis clipeus Achillis, an unus Hercules.
同样地,在自然科学问题之外,特洛伊战争与伯罗奔尼撒战争哪个规模更大,阿喀琉斯的盾牌是怎样的,赫拉克勒斯是否只有一位。
in iis autem, quae accusatione ac defensione constant, unum est genus, in quo quaeritur et de facto et de auctore; quod interim coniunctam quaestionem habet, cum utrumque pariter negatur, interim separatam, cum et factum sit necne, et si de facto constet, a quo factum sit ambigitur.
然而,在由指控和辩护构成的事务中,存在一个门类,其中既探究事实也探究行为人;这有时包含一个结合在一起的问题(当两者同样被否定时),有时包含分离的问题(当争论既涉及事实是否发生,又涉及在事实已确定的情况下是由谁所为时)。
§7.2.8ipsum quoque factum aliquando simplicem quaestionem habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno an cruditate perierit.
事实本身有时也包含一个简单的问题,例如人是否死亡;有时包含一个双重的问题,例如他是死于中毒还是死于消化不良。
alterum est genus de facto tantum, cum, si id certum sit, non potest de auctore dubitari; tertium de auctore tantum, cum factum constat, sed a quo sit factum in controversiam venit.
第二种门类仅涉及事实,因为如果事实确定,对于行为人就无可怀疑;第三种仅涉及行为人,即事实已确定,但由谁所为引起了争端。
et hoc, quod tertio loco posui, non est simplex.
而我放在第三位的这种,也并不简单。
§7.2.9aut enim reus fecisse tantummodo se negat aut alium fecisse dicit.
因为被告要么仅仅否认是自己所为,要么声称是别人所为。
sed ne in alterum quidem transferendi criminis una forma est.
但即便把指控转嫁给他人,也并非只有一种形式。
Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Graeci ἀντικατηγορίαν vocant, nostrorum quidam concertativam.
因为有时会代之以相互指控(希腊人称之为 ἀντικατηγορία,我们的一些作家称之为“对抗性指控”)。
Interdum in aliquam personam, quae extra discrimen iudicii est, transfertur, et alias certam, alias incertam;
有时则转嫁给某个处于法庭判决危险之外的人,有时是特定的,有时是不特定的;

词汇与语法注释

  1. §7.2.2de animo quaeri non potest, nisi ubi persona est et de facto constat — 在非人称被动结构 `quaeri non potest`(无法进行探究)中,条件分句 `nisi ubi persona est et de facto constat` 设定了两个前提:必须存在具体人物,且事实本身已被确定(`de facto constat`,其中 `constat` 作为非人称动词与夺格连用)。
  2. §7.2.5ut non possit quaeri, an sit, quomodo an ultra oceanum — 连词 `quomodo` 引导一个比较从句(“正如”),在 `an ultra oceanum` 之后需要根据前文的 `an sit` 补出省略的动词 `sit`(或 `aliquid sit`,即“大洋彼岸是否存在某物”)。这对比了对眼前具体实体的存在与否的探究,与对未知领域的普遍存在性探究。
  3. §7.2.7quod interim coniunctam quaestionem habet, cum utrumque pariter negatur — 关系代名词 `quod` 指代前文的 `unum est genus`。关联副词 `interim ... interim ...` 构成平行对比结构(“有时……,有时……”),而连词 `cum` 引导时间或条件从句,指事实与行为人“两者(utrumque)同样被否定”的情况。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §7.2.1-7.2.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:7.2.1-7.2.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。