§7.1.45excusatum esse rusticum, quod non interfuerit iudicio nihil collaturus patri; sed ne disertum quidem habere, quod imputet reo, cum is damnatus sit; dignum esse hereditate restitutorem; avarum, impium, ingratum, qui dividere nolit cum fratre eoque sic merito; quaestionem quoque illam primam scripti et voluntatis, qua non expugnata non sit sequentibus locus.
(他们将会看到以下情况:)务农者应当被原谅,因为他即使出庭也无法给父亲带来任何帮助;但即使是善辩的儿子也没有什么可以向被告邀功的,因为父亲被判有罪了;恢复者配得上继承权;而那个不想与立下如此功劳的兄弟平分财产的人是贪婪、不敬且忘恩负义的;以及关于条文与意图的那个首要问题,如果这个问题不被克服,后面的问题就没有立足之地。
§7.1.46at qui naturam sequetur illa cogitabit profecto, primo hoc dicturum rusticum: pater intestatus duos nos filios reliquit, partem iure gentium peto.
但凡是遵循自然的人,必定会想到:首先,务农者会这样说:“父亲未立遗嘱去世,留下了我们两个儿子;我根据万民法请求分得我的一份。
quis tam imperitus, quis tam procul a litteris, quin sic incipiat, etiamsi nescierit, quid sit propositio?
”谁会如此缺乏经验、如此远离文学教养,以至于即使不知道什么是命题,也不会这样开始呢?
§7.1.47hanc communem omnium legem leviter adornabit ut iustam.
他会把这条所有人共有的法律轻微地装饰成公正的。
nempe sequetur, ut quaeramus, quid huic tam aequae postulationi respondeatur? at id manifestum est.
当然,接下来我们就要探究,对这样一个如此合理的请求该如何回答?
lex est, quae iubet exheredem esse eum qui patri proditionis reo non adfuerit; tu autem non adfuisti.
但那是显而易见的:“有一条法律规定,凡在父亲被控叛国罪时未到场协助者,剥夺其继承权;而你没有到场。
hanc propositionem necessaria sequitur legis laudatio et eius, qui non adfuerit, vituperatio.
”在这个命题之后,必然是对法律的赞美以及对未到场者的谴责。
§7.1.48adhuc versamur ex confessis; redeat animus ad petitorem;
到目前为止,我们还处于公认的事实中;让心思回到申诉人身上。
numquid non hoc cogitet necesse est, nisi qui sit plane hebes? si lex obstat, nulla lis est, inane iudicium est.
除非是极其愚钝的人,否则难道不需要这样想吗? “如果法律阻碍了,诉讼就不存在,审判就是徒劳。
atqui et legem esse et hoc, quod ea puniat, a rustico factum extra dubitationem est.
然而,法律的存在以及务农者做了法律所惩罚的行为,都是毋庸置疑的。
quid ergo dicimus? rusticus eram.
那么我们该说什么呢? ‘我曾是个务农者。
§7.1.49si lex omnes complectitur, nihil proderit.
’” 如果法律涵盖了所有人,那将毫无益处。
quaeramus ergo num infirmari ex aliquam partem lex possit.
因此,让我们探究法律是否可以在某些方面被削弱。
quid aliud (saepius dicam) natura permittit quam ut, cum verba contra sint, de voluntate quaeratur? generalis igitur quaestio, verbis an voluntate sit standum.
当言词相反时,探求其意图,除了这一点之外(我会经常这样说),自然还允许什么呢? 因此,普遍的问题是:我们应该坚持言词还是意图?
sed hoc ex commune de iure omni disputandum semper nec unquam satis iudicatum est.
但这是所有法律中都必须经常讨论的共同问题,而且从未得到过充分的裁决。
quaerendum igitur ex hac ipsa, qua consistimus, an aliquid inveniri possit quod scripto adversetur.
因此,我们必须从我们所依据的这条法律本身来探求,是否能找到与条文相冲突的东西。
§7.1.50ergo, quisquis non adfuerit, exheres erit? quisquis sine exceptione? iam se illa vel ultro offerent argumenta: et infans? filius enim est et non adfuit; et qui aberat et qui militabat et qui ex legatione erat? iam multum acti est: potest aliquis non adfuisse et heres esse.
那么,凡是未到场协助的人都要被剥夺继承权吗? 任何人,毫无例外吗? 此时,即使是对方也已经主动呈现出这些论据:那婴儿呢? 因为他是儿子而且没有到场;还有缺席的人、服兵役的人、因使节出访的人呢? 到此已经取得了很大进展:有人虽然没有到场,但仍可以成为继承人。
transeat nunc idem ille, §7.1.51qui hoc cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum.
现在,让那同一个思考过这一点的人,正如西塞罗所说,像拉丁笛手那样,转向善辩的儿子。
ut ista concedam, tu nec infans es nec abfuisti nec militasti.
“就算我承认这些:你既不是婴儿,也没有缺席,也没有服兵役。
num aliud occurrit quam illud, sed rusticus sum? contra, quod palam est dici: §7.1.52ut agere non potueris, adsidere potuisti;
”难道除了“但我是一个务农者”之外,还会想到别的吗? 相反,公开可以说的是: “虽然你不能进行辩护,但你本可以坐在他身边。
et verum est.
”这也是事实。
quare redeundum rustico ad animum legumlatoris: impietatem punire voluit, ego autem impius non sum.
因此,务农者必须回到立法者的意图:“他想要惩罚不孝,但我并不是不孝。
§7.1.53contra quod disertus, tu impie fecisti, inquit, cum exheredationem meruisti, licet te postea vel paenitentia vel ambitus ad hoc genus optionis adduxerit.
” 对此,善辩者说:“你做出了不孝的事,因为你理应被剥夺继承权,即使后来无论是出于悔恨还是野心,促使你做出了这种选择。
praeterea propter te damnatus est pater, videbaris enim de causa pronuntiasse.
此外,父亲是因为你而被判有罪的,因为你似乎已经预先对案子做出了判决。
ad haec rusticus: tu vero ex causa damnationis fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras.
”对此,务农者说:“相反,你才是判罪的原因,你得罪了很多人,给家里招来了仇恨。
haec coniecturalia; illud quoque, quod coloris loco rusticus dicit, patris fuisse tale consilium, ne universam domum periculo subiiceret.
”这些都是推测性的;务农者用作辩护色彩的以下说法也是如此:父亲有这样的考虑,以免让全家陷入危险。
haec prima quaestione scripti et voluntatis continentur.
这些都包含在条文与意图的首要问题中。
§7.1.54intendamus ultra animum videamusque, an aliquid inveniri praeterea possit.
让我们进一步引导我们的心思,看看是否还能发现其他东西。
quo id modo fiet? sedulo imitor quaerentem, ut quaerere doceam, et omisso speciosiore stili genere ad utilitatem me summitto discentium.
这将如何做到? 我努力模仿探求者,以便传授如何探求,并且省去更为华丽的文风,为了学习者的实用而降低自己的姿态。
omnes adhuc quaestiones ex persona petitoris ipsius duximus; cur non aliquid circa patrem quaerimus? dictum non est, quisquis non adfuerit, exheres erit.
到目前为止,我们所有的提问都是从申诉人本人的角度得出的;为什么我们不探求一些关于父亲的事呢? 并没有说:“凡是未到场协助者,都要被剥夺继承权。 ”