§6.5.1his pro nostra facultate tractatis non dubitassem transire protinus ad dispositionem, quae ordine ipso sequitur, nisi vererer ne, quoniam fuerunt qui iudicium inventioni subiungerent, praeterisse hunc locum quibusdam viderer, qui mea quidem opinione adeo partibus operis huius omnibus connexus ac mixtus est, ut ne a sententiis quidem aut verbis saltem singulis possit separari, nec magis arte traditur quam gustus aut odor.
在我们能力所及的范围内论述了这些之后,如果不是因为我担心,既然有人将判断力归于发想,某些人会认为我漏掉了这个部分,我本不会犹豫立即过渡到在顺序上紧随其后的配置。 在我的看来,判断力与这部著作的所有部分都是如此紧密相连并交融在一起,以至于它甚至不能从句子或至少是单个词语中分离出来,而且它同样无法通过技术来传授,就像味觉或嗅觉一样。
§6.5.2ideoque nos, quid in quaque re sequendum cavendumque sit, docemus ac deinceps docebimus, ut ad ea iudicium dirigatur.
因此,我们教授、并且今后也将继续教授在每种情况中应当追求和避免什么,以便将判断力引导到这些事物上。
praecipiam igitur, ne, quod effici non potest, aggrediamur, ut contraria vitemus et communia, ne quid in eloquendo corruptum, obscurum sit? referatur oportet ad sensus, qui non docentur.
那么,我是否应该教导我们不要尝试无法完成的事情,以便我们避免相反的事物和陈词滥调,免得在表述中有什么堕落和晦涩的地方? 这些应该交由感官去处理,而感官是无法被传授的。
§6.5.3nec multum a iudicio credo distare consilium, nisi quod illud ostendentibus se rebus adhibetur, hoc latentibus et aut omnino nondum repertis aut dubiis.
我认为思虑与判断力并没有太大差别,除了后者是应用于显而易见的事物,而前者则应用于隐蔽的、或完全尚未发现的、或可疑的事物。
et iudicium frequentissime certum est, consilium vero est ratio quaedam alte petita et plerumque plura perpendens et comparans habensque in se et inventionem et iudicationem.
判断力极其经常是确定的,而思虑则是一种深谋远虑的理性推论,大抵要权衡和比较更多的事物,并且自身兼具发想和判断。
§6.5.4sed ne de hoc quidem praecepta in universum exspectanda sunt.
但即使是关于这一点,也不应期待有普适的规则。
nam ex re sumitur cuius locus ante actionem est frequenter; nam Cicero summo consilio videtur in Verrem vel contrahere tempora dicendi maluisse quam in eum annum, quo erat Q. Hortensius consul futurus, incidere.
因为它是从案件实际中汲取出来的,其适用的时机频繁出现在辩护之前;例如,西塞罗显然是以极高明的思虑,在针对维勒斯的起诉中,宁愿缩短发言时间,也不愿拖延到昆图斯·霍尔坦西乌斯将要出任执政官的那一年。
§6.5.5et in ipsis actionibus primum ac potentissimum obtinet locum; nam, quid dicendum, quid tacendum, quid differendum sit, exigere consilii est; negare sit satis an defendere, ubi prooemio utendum et quali, narrandumne et quomodo, iure prius pugnandum an aequo, qui sit ordo utilissimus, tum omnes colores, aspere an leniter an etiam summisse loqui expediat.
而且在辩护本身中,它占据了第一和最强有力的位置;因为去裁夺什么该说、什么该隐瞒、什么该推迟,是思虑的职责;是仅仅否认就足够了还是进行辩护,在何处使用何种序言,是否需要叙事以及如何叙事,是先根据法律还是根据公正来进行战斗,何种顺序最有用,以及所有的彩り,还有是用激烈、温和还是甚至谦卑的语调说话更为得策。
§6.5.6sed haec quoque, ut quisque passus est locus, monuimus, idemque in reliqua parte faciemus; pauca tamen exempli gratia ponam, quibus manifestius appareat quid sit, quod demonstrari posse praeceptis non arbitror.
但这些事情,我们也已在每个篇幅允许的范围内进行了提示,在其余部分我们也同样会这样做;然而,我将列举少数几个例子,使我所认为无法用规则来论证的事物能够更清晰地呈现出来。
§6.5.7laudatur consilium Demosthenis, quod, cum suaderet bellum Atheniensibus parum id prospere expertis, nihil adhuc factum esse ratione monstrat.
德摩斯梯尼的思虑受到了赞扬,因为当他向那些在战争中没尝到甜头、缺乏好运的阿太奈人提议战争时,他用理据表明,到目前为止还没有哪件事是按计划合理进行的。
poterat enim emendari negligentia; at, si nihil esset erratum, melioris in posterum spei non erat ratio.
因为怠慢是可以修正的;但如果没有犯过任何错误,那就没有理由对未来抱有更好的希望。
§6.5.8idem, cum offensam vereretur, si obiurgaret populi segnitiam in asserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem publicam fortissime administrassent.
同样,当他担心如果指责人民在维护国家自由方面的懈怠会引起反感时,他宁愿去赞美那些曾极其勇敢地管理国家的先祖。
nam et faciles habuit aures, et natura sequebatur, ut meliora probantes peiorum paeniteret.
因为他既能获得顺从的耳朵,而且自然地,赞同更好事物的人就会为较坏的事物感到悔悟。
§6.5.9Ciceronis quidem vel una pro Cluentio quamlibet multis exemplis sufficiet oratio.
西塞罗关于《克鲁恩提乌斯辩护》的单篇演说,便足以代替任意多的例子。
nam quod in eo consilium maxime mirer? primamne expositionem, qua matri, cuius filium premebat auctoritas, abstulit fidem? an quod iudicii corrupti crimen transferre in adversarium maluit quam negare propter inveteratam, ut ipse dicit, infamiam? an quod in re invidiosa legis auxilio novissime est usus, quo genere defensionis etiam offendisset nondum praemollitas iudicum mentes? an quod se ipsum invito Cluentio facere testatus est?
因为在这篇演说中,我最该惊叹他何种思虑? 是第一部分的陈述,他以此夺取了对那位以权势压迫其子的母亲的信任? 还是因为考虑到根深蒂固的(如他自己所说)恶名,他宁愿将收买裁判的罪名转嫁给对手,而不愿予以否认? 还是因为在反感的事情中他最后才求助于法律,而这种辩护方式本会触怒尚未被软化心肠的裁判官们? 还是因为他表态说自己这样做是在克鲁恩提乌斯违背意愿的情况下进行的?
§6.5.10quid pro Milone? quod non ante narravit, quam praeiudiciis omnibus reum liberaret? quod insidiarum invidiam in Clodium vertit, quanquam revera fuerat pugna fortuita? quod factum et laudavit et tamen voluntate Milonis removit? quod illi preces non dedit et in earum locum ipse successit? infinitum est enumerare, ut Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit.
在《米罗辩护》中又如何? 他难道不是在用所有的预判洗脱被告的罪名之后才进行叙事的吗? 他难道不是将伏击的憎恨转嫁到了克洛狄乌斯身上,尽管实际上那是一场偶然的冲突? 他难道不是既赞美了这一行为,却又将其排除在米罗的意愿之外吗? 他难道不是没有替他进行哀求,而是自己代之成了恳求者吗? 至于他是如何削弱科塔的权威,如何为利加里乌斯挺身而出,如何凭借对坦白本身的信任救出科尔内利乌斯,这些是列举不完的。
§6.5.11illud dicere satis habeo, nihil esse non modo in orando, sed in omni vita prius consilio, frustraque sine eo tradi ceteras artes, plusque vel sine doctrina prudentiam quam sine prudentia facere doctrinam.
我认为说这一点就足够了:不仅在辩论中,而且在整个生活中,没有什么比思虑更优先的了,没有它,其他技术都是徒劳传授的,而且即使没有学识,思虑也比没有思虑的学识能成就更多。
aptare etiam orationem locis, temporibus, personis est eiusdem virtutis.
使演说适应地点、时间、人物,也属于同样的品质。
sed hic quia latius fusus est locus mixtusque cum elocutione, tractabitur cum praecipere de apte dicendo coeperimus.
但因为这个课题分布更广,且与修辞混杂在一起,我们将在开始教授如何适当地发言时再进行探讨。