Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §6.4.11-6.4.22

口头辩论中的具体战术与训练方法

第 185 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本文论述了口头辩论中的具体战术,包括应对对手干扰的方法、保持争议焦点的必要性、突袭性论据的使用时机、适时妥协的艺术以及敏锐观察裁判官反应的重要性,最后阐述了口头辩论的练习方法与证据呈交的顺序原则。

§6.4.11sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia tumultu confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur.
因为有些人脸皮极厚,以至于大声喧哗,在话语中途打断,并用骚乱把一切搞得混乱不堪;对这些人,我们不仅不应模仿,而且必须予以猛烈还击,既要挫败他们无耻的气焰,也要更频繁地向裁判官或主持的政务官申诉,以维持发言的顺序。
non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque, quod probitas vocatur, quae est imbecillitas.
这不是一个意气消沉、态度过度温和的人所能胜任的事情,而大抵被称为“诚实”实际上却是“软弱”的东西,往往会欺骗我们。
§6.4.12valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur.
然而在口头辩论中,锐利的机知具有最大的力量,这无疑并非来自技术(因为天性是无法被传授的),但技术能对其有所助益。
§6.4.13in qua praecipuum est, semper id in oculis habere, de quo quaeritur et quod volumus efficere; quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus gaudebimusque, si hoc adversarius facit.
在其中最重要的是,始终把所问之事以及我们希望达到的目的放在眼前;保持这一目标,我们既不会陷入争吵,也不会因相互辱骂而浪费诉讼应得的时间,如果对手这样做,我们还会感到高兴。
§6.4.14omni tempore fere parata sunt meditatis diligenter, quae aut ex adverse dici aut responderi a nobis possunt.
对于周密准备的人来说,对手可能说出的话或我们可能做出的回答,几乎随时都是准备就绪的。
nonnunquam tamen solet hoc quoque esse artis genus, ut quaedam in actione dissimulata subito in altercando proferantur;
然而,有时在演说中故意隐瞒的某些事情突然在口头辩论中被提出,也是技术的一种。
est inopinatis eruptionibus aut incursioni ex insidiis factae simillimum.
这极像是不意的出击或伏兵发起的袭击。
id autem tum faciendum, cum est aliquid, cui responderi non statim possit, potuerit autem, si tempus ad disponendum fuisset.
然而,这应当在出现某种无法立即回答、但如果有时间进行安排本可以回答的事情时进行。
nam quod fideliter firmum est a primis statim actionibus arripere optimum est, quo saepius diutiusque dicatur.
因为那些真正坚固的论据,最好从最初的演说中就立即抓住,以便更频繁、更长久地被说起。
§6.4.15illud vix saltem praecipiendum videtur, ne turbidus et clamosus tantum sit altercator, et quales faceti sunt, qui litteras nesciunt.
以下的事情似乎几乎不需要再行指导,即口头辩论者不应只是喧闹和叫喊,也不应成为那些没有文化的人认为风趣的那类人。
nam improbitas, licet adversario molesta sit, iudici invisa est.
因为无耻行为虽然对对手造成麻烦,对裁判官来说却是可憎的。
nocet etiam diu pugnare in iis quae obtinere non possis.
在无法维持的事情上长时间争斗也是有害的。
§6.4.16nam, ubi vinci necesse est, expedit cedere; quia, sive plura sunt de quibus quaeritur, facilior erit in ceteris fides, sive unum, mitior solet poena irrogari verecundiae.
因为在必然失败的地方,让步是明智的;因为如果所查问的事项有多个,在其余事项上获得信任就会更容易,如果只有一个,对于虚心让步通常会处以较轻的处罚。
nam culpam praesertim deprehensam pertinaciter tueri culpa altera est.
因为执意为特别是已被看穿的过错辩护,是第二重过错。
§6.4.17dum stat acies, multi res consilii atque artis est, ut errantem adversarium trahas et ire quam longissime cogas, ut vana interim spe exultet.
在战线维持期间,将迷失方向的对手引诱并强迫其走得尽可能远,使其在期间因虚幻的希望而欢欣鼓舞,是一件需要极多谋略与技术的事情。
ideo quaedam bene dissimulantur instrumenta.
因此,某些证据文件被很好地隐瞒起来。
instant enim et saepe discrimen omne committunt, quod deesse nobis putant, et faciunt probationibus nostris auctoritatem postulando.
因为他们以为我们缺乏这些,便步步紧逼,常常将胜负全部押在上面,并因要求出示而使我们的立证获得了权威性。
§6.4.18expedit etiam dare aliquid adversario quod pro se putet, quod apprehendens maius aliquid cogatur dimittere; duas interim res proponere quarum utramlibet male sit electurus; quod in altercatione fit potentius quam in actione, quia in illa nobis ipsi respondemus, in hac adversarium quasi confessum tenemus.
同样得策的是,给予对手一些他认为对自己有利的东西,使其因抓住此物而不得不放弃更大的东西;或者有时提出两个事物,无论他选择哪一个都会陷入不利境地;这在口头辩论中比在连续演说中更为强效,因为在后者中我们是自问自答,而在前者中我们如同抓住了对方的自白。
§6.4.19est inprimis acuti videre, quo iudex dicto moveatur, quid respuat; quod et vultu saepissime et aliquando etiam dicto aliquo factove eius deprehenditur.
首先,看出裁判官因何言语动容、拒绝何物,是聪明人的本领;而这最常通过他的神情,有时也通过他的某句话或动作被察觉。
et instare proficientibus et ab iis, quae non adiuvent, quam mollissime pedem oportet referre.
必须紧跟行之有效的论点,并从无助益的事情中尽可能温和地抽身。
faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde perseverent adhibere vel desinant, ut illa recipi vel respui vident.
医生们也这样做,根据他们看到药剂是被接受还是被拒绝,来决定是继续使用还是停止。
§6.4.20nonnunquam, si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus.
有时,如果解决提出的问题并不容易,就应该引入另一个问题,并尽可能将裁判官的注意力吸引到该问题上。
quid enim, cum respondere non possis, agendum est, nisi ut aliud invenias, cui adversarius respondere non possit?
因为当你无法回答时,除了寻找另一个对手无法回答的问题之外,还能做什么呢?
§6.4.21in plerisque idem est, ut dixi, qui circa testes locus et personis modo distat, quod hic patronorum inter se certamen, illic pugna inter testem et patronum.
在大多数方面,如我所说,这与关于证人的トポス是相同的,仅在人物上有所不同,因为这里是辩护人之间的争斗,而那里是证人与辩护人之间的战斗。
exercitatio vero huius rei longe facilior.
然而,这一事情的练习要容易得多。
nam est utilissimum, frequenter cum aliquo, qui sit studiorum eorundem, sumere materiam vel verae vel etiam fictae controversiae, et diversas partes altercationis modo tueri; quod idem etiam in simplici genere quaestionum fieri potest.
因为最有用的是,经常与志同道合的人一起,就真实或虚构的争议进行题材演练,并以口头辩论的方式支持不同的立场;这同样也可以在简单类型的提问中进行。
§6.4.22ne illud quidem ignorare advocatum volo, quo quaeque ordine probatio sit apud iudicem proferenda; cuius rei eadem quae in argumentis ratio est, ut potentissima prima et summa ponantur.
我同样不希望辩护人不知道这一点:各个证据应该以何种顺序呈交给裁判官;这件事的原则与论据相同,即最强有力的应当放在最前和最后。
illa enim ad credendum praeparant iudicem, haec ad pronuntiandum.
因为前者使裁判官准备好去相信,后者则使裁判官准备好去判决。

词汇与语法注释

  1. 6.4.11praeduri in hoc oris — 性质属格 oris 受带有强意前缀 prae- 的形容词 praeduri 修饰,表示“极其厚颜无耻(的脸)”。in hoc 意为“在这点(即干扰行为)上”,以此限定其性质。
  2. 6.4.11quod probitas vocatur, quae est imbecillitas — 关系代名词 quod 的先行词并非单个名词,而是前句所指的“意气消沈、过度温和(从而纵容无礼)”这一整体事态,指出其被俗称为“诚实”。而 quae 则在阴性单数上与其实质 imbecillitas(懦弱)一致,而非与 probitas 一致。
  3. 6.4.14meditatis — 异态动词 meditor(思考、准备)的虚拟/完了分词,在此处具有主动含义(“已准备的”),作名词性使用,表示“周密准备的人(与格)”,作为 parata sunt(准备就绪)的行为者与格。
  4. 6.4.17multi res consilii atque artis est — 部分手稿将 multi 读作 multum。作 multum res 时,意为“这是一件需要极多谋略与技术的事情”,其中 consilii atque artis 构成性质属格,修饰主语 res。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §6.4.11-6.4.22. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:6.4.11-6.4.22

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。