Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §6.4.1-6.4.10

口头辩论的性质重要性及辩护人要求

第 184 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者探讨了口头辩论(对论)的性质与重要性,指出它在依赖技术外证据的诉讼中起着决定性的作用,并说明了优秀辩论者所需的特质,包括对案情的熟稔掌握、敏捷的思维以及对愤怒情绪的克制。

§6.4.1altercationis praecepta poterant videri tunc inchoanda, cum omnia, quae ad continuam orationem pertinent, peregissem, nam est usus eius ordine ultimus; sed, cum sit posita in sola inventione neque habere dispositionem possit nec elocutionis ornamenta magnopere desideret aut circa memoriam et pronuntiationem laboret, prius quam secundam quinque partium, hanc quae tota ex prima pendet tractaturus non alieno loco videor; quam scriptores alii fortasse ideo reliquerunt, quia satis ceteris praeceptis in hanc quoque videbatur esse prospectum.
口头辩论的规则,本来似乎可以在我完成了所有关于连续演说的内容之后再开始,因为它的使用在顺序上是最后的;但是,由于它仅基于发想,既没有结构布局,也不大需要修辞上的润色,又不需要在记忆和发表上费神,因此在处理这五个部分的第二部分之前,我在这里探讨这完全依赖于第一部分的口头辩论, ¦p.v4-6 p.502 似乎并非处于不合适的地方;其他作者或许之所以省略了它,是因为在他们看来,其他规则已经对这部分作了足够的规范。
§6.4.2constat enim ex intentione ac depulsione, de quibus satis traditum est; quia, quidquid in actione perpetua circa probationes utile est, idem in hac brevi atque concisa prosit necesse est.
因为口头辩论是由主张和反驳组成的,关于这些已经有了充分的传授;因为凡是在连续演说中关于论证有用的东西,在这简短而精炼的口头辩论中也必然有用。
neque alia dicuntur in altercatione, sed aliter, aut interrogando aut respondendo.
而且在口头辩论中,并不是说不同的内容,而是以不同的方式,即通过提问或回答。
cuius rei fere omnis observatio in illo testium loco excussa nobis est.
关于这一点的几乎所有注意事项,我们已经在关于证人的那个章节中进行了探讨。
§6.4.3tamen quia latius hoc opus aggressi sumus neque perfectus orator sine hac virtute dici potest, paululum impendamus huic quoque peculiaris operae, quae quidem in quibusdam causis ad victoriam vel plurimum valet.
然而,由于我们着手撰写的这部著作较为宽泛,且没有这一才能就不能称之为完美的演说家,因此让我们在这方面也投入一点特别的精力,这在某些案件中对于取得胜利确实具有极大的作用。
§6.4.4nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene, in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur, ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari.
因为,正如在问及某事做得正确与否的“一般性质”中,连续演说占据主导地位,而定义的问题通常由演说充分阐明,且在几乎所有事实已经明确或通过技术性推论得出推测的事情中也是如此,同样地,在那些最常见的诉讼中,即仅靠技术外证据或混合证据来支撑的诉讼中,这一部分的交锋最为激烈,你不会在其他任何地方说是在更直接地用剑锋交战。
§6.4.5nam et firmissima quaeque memoriae iudicis inculcanda sunt et praestandum quidquid in actione promisimus et refellenda mendacia.
因为,既必须将最牢固的论据灌输进裁判官的记忆中,也必须履行我们在 ¦p.v4-6 p.504 演说中所做出的承诺,并驳斥谎言。
nusquam est denique qui cognoscit intentior.
总之,审理者在任何地方都不会比此时更加专注。
nec immerito quidam quanquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen patronorum.
一些在演讲上平庸的人,却凭借这种在口头辩论中的卓越表现而赢得了辩护人的名声,这绝非没有道理。
§6.4.6at quidam litigatoribus suis illum modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti cum turba laudantium destituunt subsellia pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relinquunt.
然而,有些人满足于仅为他们的诉讼当事人提供那充满虚荣的辩论演习的汗水,随同赞美他们的群众一起离开法庭席位,把那场决定性的战斗留给无经验的人,而且常常是留给卑微的群众。
§6.4.7itaque videas alios plerumque iudiciis privatis ad actiones advocari alios ad probationem.
因此,你常常会看到在私诉中,有些人被请来负责演说,有些人被请来负责论证。
quae si dividenda sunt officia, hoc certe magis necessarium est, pudendumque dictu, si plus litigantibus prosunt minores.
如果这些职责必须分开,这后者无疑是更加必要的,而如果格下的人对诉讼当事人更有帮助,那是令人羞于启齿的。
in publicis certe iudiciis vox illa praeconis praeter patronos ipsum, qui egerit, citat.
至少在公诉中,传令官的声音除了传唤辩护人之外,还会传唤亲自进行诉讼的当事人。
§6.4.8opus est igitur inprimis ingenio veloci ac mobili, animo praesenti et acri.
因此,首先需要敏捷和灵活的天赋,以及沉着和敏锐的精神。
non enim cogitandum, sed dicendum statim est et prope sub conatu adversarii manus exigenda.
因为我们不应该深思熟虑,而必须立即发言,并且几乎必须在对手企图进攻的瞬间予以反击。
quare cum in omni parte huiusce officii plurimum facit, totas non diligenter modo sed etiam familiariter nosse causas, tum in altercatione maxime necessarium est, omnium personarum, instrumentorum, temporum, locorum habere notitiam; alioqui et tacendum erit saepe et aliis subiicientibus (plerumque autem studio loquendi fatue modo) accedendum; quo nonnunquam accidit, ut nostra credulitate aliena stultitia erubescamus.
所以,正如在这一职责的所有部分中,不仅要认真而且要熟稔地了解全部案情能起到极大作用一样,在口头辩论中,拥有对所有人物、证据、时间、地点的了解也是最不可或缺的; ¦p.v4-6 p.506 否则,不仅常常必须保持沉默,还必须顺从其他人的提示(然而,这些人大多只是出于说话的热情而愚蠢地提供建议);结果有时会发生由于我们的轻信而为他人的愚蠢感到羞愧的情况。
§6.4.9neque tantum cum his ipsis monitoribus clam res erit; quidam faciunt aperte ut quoque rixentur.
而且,事情不仅仅是悄悄地与这些顾问们发生;有些人甚至公开地进行争吵。
Videas enim plerosque ira percitos exclamantes, ut iudex audiat contrarium id esse, quod admoneatur, sciatque ille, qui pronuntiaturus est in causa, §6.4.10malum quod tacetur.
因为你可以看到许多人被愤怒所激,大声叫喊,好让裁判官听到被建议的事情是相反的,并让那个将在案件中做出裁决的人知道被隐瞒的坏处。
quare bonus altercator vitio iracundiae careat; nullus enim rationi magis obstat adfectus et fert extra causam plerumque et deformia convicia facere ac mereri cogit et in ipsos nonnunquam iudices incitat.
因此,优秀的口头辩论者应当免受易怒这一缺陷的影响;因为没有任何情感比它更阻碍理性,它往往把人带离案件本身,迫使人说出并招致丑陋的辱骂,有时甚至会激起对裁判官本人的反抗。
melior moderatio ac nonnunquam etiam patientia.
克制以及有时甚至忍耐是更好的。
neque enim refutanda tantum quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda, elevanda, ridenda sunt; nec usquam plus loci recipit urbanitas.
因为不仅应当驳斥对方所说的话,还应当予以蔑视、低估和嘲笑;而都市风雅在任何地方都得不到比这更多的发挥余地。
hoc, dum ordo est et pudor; contra turbantes audendum et impudentiae fortiter resistendum.
只要秩序和羞耻心还在,这就是可行的;而对于那些扰乱秩序的人,必须大胆面对,并对无耻行为进行有力抵抗。

词汇与语法注释

  1. 6.4.1poterant videri — 此处直陈式未完成过去时用以表达过去的可能性或“本可以显得”这一语气(即直陈式表示可能性的用法)。
  2. 6.4.1secundam quinque partium — 在 *secundam* 之后省略了名词 *partem*。*quinque partium* 指修辞学的五个部分,而 *secundam* 指其中的第二部分,即“布局”(dispositio)。
  3. 6.4.4ut in qualitate generali ... ita in iis causis — 一个长篇对比句结构。*ut* 从句(正如……)中包含了三个并列要素(*in qualitate generali*、*quaestio finitionis*、*omnia paene*),之后过渡到以 *ita*(同样地……)引导的主句。
  4. 6.4.10malum quod tacetur — 作为前一节(§6.4.9)中 *sciat* 的宾语。它指代“被隐瞒的坏处(不利事实)”,意指愤怒的辩护人由于大声反驳建议,反而向裁判官暴露了本来想要隐瞒的弱点。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §6.4.1-6.4.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:6.4.1-6.4.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。