§6.3.102itaque haec, ne omisisse viderer, attigi; illa autem, quae de usu ipso et modo iocandi complexus sum, audeo confirmare esse plane necessaria.
因此,我提到这些,以免显得我有所遗漏;而关于戏谑的实际运用和方式,我敢于肯定我所概括的那些内容是完全必要的。
his adiicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda; quae sunt quidem urbana sed risum tamen non habent.
曾对“都市风雅”做过极其详尽阐述的多米蒂乌斯·马尔苏斯,在这些之外又加上了一些并非滑稽、但适用于任何极其庄重的演说、且因其特有的魅力而令人愉悦的雅谑之语;这些话虽然确实具有都市风雅,但并不能引人发笑。
§6.3.103neque enim ei de risu sed de urbanitate est opus institutum, quam propriam esse nostrae civitatis et sero sic intelligi coeptam, postquam Urbis appellatione, etiamsi nomen proprium non adiiceretur, Romam tamen accipi sit receptum.
因为他的著作并非针对笑料,而是针对“都市风雅”而创作的。 他认为这种风雅是我们国家所特有的,而且直到人们接受了即使不加专用名称、仅凭“都城”这一称呼也能指代罗马之后,人们才开始较晚地这样理解它。
§6.3.104eamque sic finit: urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta et apta ad delectandos mouendosque homines in omnem adfectum animi, maxime idonea ad resistendum vel lacessendum, prout quaeque res aut persona desiderat.
他是这样定义它的:“都市风雅是压缩在简短言辞中的某种美德,适合取悦并调动人们产生各种心灵情感,最适合用于防守或进攻,视具体事务或人物的需要而定。
cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnes orationis virtutes complexa sit.
”如果你从中去掉“简短”这一限制,它就囊括了演讲的所有美德。
nam si constat rebus et personis, quod in utrisque oporteat dicere perfectae eloquentiae est.
因为如果演讲是由事务和人物构成的,那么在这两方面都说出该说的话,便是完美雄辩的表现。
cur autem brevem esse eam voluerit, nescio, cum idem atque in eodem libro dicat fuisse in multis narrandi urbanitatem.
但我不知道他为什么非要它简短,因为他自己在同一本书中也说过,许多人的叙述中都有着都市风雅。
paulo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet.
不久之后,他(如他所说)遵循卡托的观点,作了这样的结语:“都市化的人,是指那些有许多精彩言论和应对的人,并且在谈话、社交圈、宴会以及群众集会中,总之在任何地方,都能说得既滑稽又得体。
risus erunt, quicunque haec faciet orator.
任何一个这样做的演说家,都会带来笑声。
§6.3.106quas si recipimus finitiones, quidquid bene dicetur, et urbane dicti nomen accipiet.
” 如果我们接受这些定义,那么任何精彩的言论也都将获得“优雅之言”的名称。
ceterum illi, qui hoc proposuerat, consentanea fuit illa divisio, ut dictorum urbanorum alia seria, alia iocosa, alia media faceret.
不过对于提出这一观点的人来说,那种划分是一致的,即他将优雅之言分为严肃的、幽默的以及折衷的。
nam est eadem omnium bene dictorum.
因为这与对所有精彩言论的划分是一样的。
verum mihi etiam iocosa quaedam videntur posse in non satis urbana referri.
但在我看来,甚至有些幽默的话也可以归入不够优雅的范畴。
§6.3.107nam meo quidem indicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque verbis neque ore gestuve possit deprehendi; ut non tam sit in singulis dictis quam in toto colore dicendi, qualis apud Graecos ἀττικισμὸς ille reddens Athenarum proprium saporem.
因为在我的判断中,真正的都市风雅,是其中无论在思想、词汇、口音还是姿态上,都察觉不到任何不协调、粗俗、杂乱或外来的成分;因此它与其说存在于个别的言辞中,不如说存在于整体的说话基调中,正如希腊人那著名的“阿提卡风格”展现出雅典特有的风味一样。
§6.3.108ne tamen iudicium Marsi, hominis eruditissimi, subtraham, seria partitur in tria genera, honorificum, contumeliosum, medium.
然而,为了不隐瞒极有学问的马尔苏斯的判断,他把严肃的话分为三类:致敬的、侮辱的和折衷的。
et honorifici ponit exemplum Ciceronis pro Ligario apud Caesarem, qui nihil soles oblivisci nisi iniurias; §6.3.109et contumeliosi, quod Attico scripsit de Pompeio et Caesare, habeo, quem fugiam; quem sequar, non habeo; et medii, quod ἀποφθεγματικόν vocat et est ita, cum dixerit, nec grave mortem accidere viro forti posse nec inmaturam consulari neque miseram sapienti.
他给出的致敬的例子是西塞罗在凯撒面前为利加里乌斯辩护时说的话:“你习惯于不忘记任何事,除了受到的伤害”;而侮辱的例子是他写给阿提库斯关于庞培和凯撒的话:“我知道该避开谁,但该追随谁,我不知道”;至于折衷的,他称之为“格言式的”,例如当西塞罗说:“死对于勇者而言并非沉重,对于当过执政官的人而言并非英年早逝,对于智者而言并非悲惨。
quae omnia sunt optime dicta; sed cur proprie nomen urbanitatis accipiant, non video.
”所有这些都是极好的言论,但我看不出它们为什么应当获得“都市风雅”的专属称号。
§6.3.110quod si non totius, ut mihi videtur, orationis color meretur, sed etiam singulis dictis tribuendum est, illa potius urbana dixerim, quae sunt generis eiusdem, quo ridicula dicuntur et tamen ridicula non sunt, ut de Pollione Asinio seriis iocisque pariter accommodato dictum est esse eum omnium horarum;
但是,如果像我所认为的那样,这一特质不仅属于整篇演说的基调,也应当赋予个别的言论,那么我宁愿将那些与滑稽之谈同属一类、但实际上并不滑稽的言论称为“优雅之言”。
§6.3.111et de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato habere; etiam Pompeii, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus, transi ad Caesarem, me timebis.
正如人们评价既能适应严肃事务也能适应戏谑场合的阿西尼乌斯·波利奥时,说他“适合任何时刻”;又如评价一位能轻松即兴发言的辩护人,说他“把才华带在身边当现钞用”;还有马尔苏斯所记载的,庞培对不信任己方阵营的西塞罗所说的话:“你去投靠凯撒吧,这样你就会怕我了。
erat enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari.
”因为如果这话是针对更琐碎的事、或是以另一种心态说出的,又或者不是由庞培本人说出的,那它本可以被列入滑稽之语。
§6.3.112etiam illud, quod Cicero Caerelliae scripsit reddens rationem, cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret, haec aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho; stomachus enim ille habet aliquid ioco simile.
还有西塞罗写给凯雷莉亚的信,解释了自己为何能如此耐心地忍受盖乌斯·凯撒的那个时代:“这些事要么用卡托的精神去承受,要么用西塞罗的胃口去忍受”;因为这里的“胃口”含有某种类似于戏谑的成分。
haec, quae movebant, dissimulanda mihi non fuerunt; in quibus ut erraverim, legentes tamen non decepi, indicata et diverse opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.
对于这些引起疑问的地方,我不应隐瞒;即使我在这些问题上犯了错,我也并没有欺骗读者,因为我已经指出了不同的观点,那些更赞同不同观点的人可以自由地选择追随。