Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §6.1.22-6.1.31

结语中激发同情心的方法与视觉手段

第 167 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

探讨了激发同情心的具体技巧,说明了辩护人代当事人叹息的效果、扮演角色(虚拟演说)的用处、情感唤起的时间限制,以及展示物证或伤口等视觉手段的强大效果。

§6.1.22commendat et causa periculi, si suscepisse inimicitias ob aliquod factum honestum videtur; praecipue bonitas, humanitas, misericordia.
如果被告似乎是因为某种高尚的行为而招致敌对,那么危险的原因也会推荐他;尤其是善良、人道和慈悲。
iustius enim tum petere ea quisque videtur a iudice, quae aliis ipse praestiterit.
因为这时每个人似乎都更正当地向法官恳求那些他自己曾施予他人的东西。
referenda pars haec quoque ad utilitatem rei publicae, ad iudicum gloriam, ad exemplum, §6.1.23ad memoriam posteritatis.
这一部分也必须与国家的利益、法官的荣耀、先例以及后世的记忆相联系。
plurimum tamen valet miseratio, quae iudicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque animi sui lacrimis confiteri.
然而,最有效的是同情(怜悯),它不仅迫使法官心软,还迫使他用泪水承认自己内心的感动。
haec petentur aut ex iis, quae passus est reus, aut iis quae cum maxime patitur, aut iis quae damnatum manent; quae et ipsa duplicantur, cum dicimus ex qua illi fortuna et ira quam recidendum sit.
这些同情将求助于被告所遭受过的、或现正遭受的、或判决后等待着他的痛苦;当我们在阐述他从何种境遇坠入何种境遇时,这些痛苦本身也会加倍。
§6.1.24adfert ira his momentum et aetas et sexus et pignora; liberi, dico, et parentes et propinqui.
在这些痛苦中,年龄、性别和挚爱之人(即孩子、父母和亲属)也会带来影响。
quae omnia tractari varie solent.
所有这些通常都会被多样地探讨。
nonnunquam etiam ipse patronus has partes subit, ut Cicero pro Milone, O me miserum! o te infelicem! reuocare me tu ira patriam, Milo, potuisti per hos, ego te ira patria per eosdem retinere non potero? maximeque, si, ut tum accidit, non conveniunt ei qui accusatur preces.
有时甚至辩护人自己也会承担起这些角色,正如西塞罗在为米罗辩护时说:“啊,我真不幸! 啊,你真不幸! 米罗啊,你通过这些人能够将我召回祖国,难道我通过同样的人却不能将你留在这祖国吗? ”特别是当起诉不适合像当时那样,向被控告者提出哀求时。
§6.1.25nam quis ferret Milonem pro capite suo supplicantem, qui a se virum nobilem interfectum, quia id fieri oportuisset, fateretur? ergo et illi captavit ex ipsa praestantia animi favorem et ira locum lacrimarum eius ipse successit.
因为有谁能忍受米罗为自己的性命哀求,他既然已经承认一个高贵的人是被他杀死的,因为那是应该做的? 因此,西塞罗既从米罗那高尚的精神本身中争取到了好意,又亲自替代了他流泪的位置。
his praecipue locis utiles sunt prosopopoeiae, id est fictae alienarum personarum orationes, quales litigatorum ore dicit patronus.
在这些地方,角色扮演(即虚拟他人的演说)尤为有用,也就是辩护人借用诉讼当事人之口说出的话。
nudae tantum res movent; at cum ipsos loqui fingimus,
赤裸裸的事实只能打动人;但当我们虚构他们自己在说话时,情感也会从角色中被牵引出来。
§6.1.26ex personis quoque trahitur adfectus Non enim audire iudex videtur aliena mala deflentis, sed sensum ac vocem auribus accipere miserorum, quorum etiam mutus aspectus lacrimas movet; quantoque essent miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora, cum velut ipsorum ore dicuntur, ut scenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet.
因为法官似乎不是在听一个哭泣的人诉说他人的不幸,而是亲耳听到这些不幸者的感受和声音,他们即使是无言的容貌也能催人泪下;如果由他们自己来说,这会显得多么可怜,那么当这些话仿佛从他们自己的口中说出时,在某种程度上对法官产生触动的力量就更大,正如对舞台演员来说,同样的声音和同样的发音在面具下对激发情感更有力量。
§6.1.27itaque idem Cicero, quanquam preces non dat Miloni, eumque potius animi praestantia commendat, accommodavit tamen ei verba, convenientes etiam forti viro conquestiones: frustra, inquit, mei suscepti labores! O spes fallaces! O cogitationes inanes meas! nunquam tamen debet esse longa miseratio, nec sine causa dictum est, nihil facilius quam lacrimas inarescere.
因此,同一位西塞罗虽然没有给米罗哀求之词,而是宁愿以精神的高尚来推荐他,却仍然为他量身定制了话语,即适合一位勇士的叹息。 他说:“我的辛劳白白付出了! 啊,虚妄的希望! 啊,我空虚的想法! ”然而,怜悯绝不应该冗长,并且有人说“没有什么比泪水更容易干涸的了”,这并非没有道理。
§6.1.28nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago; ira qua si moramur, lacrimis fatigatur auditor et requiescit et ab illo, quem ceperat, impetu ad rationem redit.
因为既然时间连真实的悲痛都能抚平,那么我们通过言辞塑造出的那种(痛苦的)形象必然会消失得更快;如果我们在此流连,听众就会因泪水而疲惫并冷静下来,并从原先受到的冲动中回归理性。
§6.1.29non patiamur igitur frigescere hoc opus, et adfectum, cum ad summum perduxerimus, relinquamus nec speremus fore ut aliena quisquam diu ploret.
因此,我们不应该让这项工作冷下来,当把情感引向最高潮时,就应当离开,不要期望任何人会为他人的不幸哭泣太久。
ideoque cum ira aliis tum maxime ira hac parte debet crescere oratio, quia, quidquid non adiicit prioribus, etiam detrahere videtur, et facile deficit adfectus qui descendit.
由于这个原因,演说应当像在其他部分一样,特别是在这一部分中不断高涨,因为任何没有增加先前情感的内容,似乎甚至会削减它,而一旦开始衰退的情感很容易消失。
§6.1.30non solum autem dicendo sed etiam faciendo quaedam lacrimas mouemus, unde et producere ipsos, qui periclitentur, squalidos atque deformes et liberos eorum ac parentes institutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e vulneribus ossa et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, verberata corpora nudari.
然而,我们不仅通过言辞,而且也通过行动来激发泪水,因此我们看到把那些处于危险之中的人弄得肮脏、落魄地带上法庭,以及带上他们的孩子和父母成为了一种惯例;我们也看到控诉人展示沾满鲜血的剑、从伤口中取出的骨头、浸透鲜血的衣服,以及伤口被揭开、挨打的身体被裸露。
§6.1.31quarum rerum ingens plerumque vis est velut ira rem praesentem animos hominum ducentium, ut populum Romanum egit ira furorem praetexta C. Caesaris praelata ira funere cruenta.
这些事物通常具有巨大的力量,仿佛把人们的心灵带入了事实的现场,正如在ガイウス・カエサルの葬礼上,他那件沾满鲜血的执政官袍被展示时,将罗马人民驱使入狂乱之中。
sciebat interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat, at vestis tamen illa sanguine madens ita repraesentavit imaginem sceleris, ut non occisus esse Caesar sed tum maxime occidi videretur.
人们知道他被杀害了,甚至尸体本身最后也被安放在了灵床上,但那件湿漉漉浸满鲜血的衣服却如此再现了罪行的画面,以至于カエサル显得不是已经被杀,而是在那最关键的时刻正在被杀害一样。

词汇与语法注释

  1. 6.1.23et ira quam — 文本中的 `ira` 是介词 `in` 的抄写错误,应恢复并理解为 `et in quam [fortunam]`。它与前文的关系代词 `ex qua [fortuna]` 相对成双(`duplicantur`),意为“从何种境遇,以及坠入何种境遇”。
  2. 6.1.24adfert ira his — 此处的 `ira` 同样是介词 `in` 的抄写错误。`adfert in his momentum` 意为“在这些事中带来影响/分量”,主语是并列的 `aetas et sexus et pignora`。
  3. 6.1.25qui a se virum nobilem interfectum, quia id fieri oportuisset, fateretur? — 关系代词 `qui` 伴随虚拟语气 `fateretur`(未完成过去时虚拟语气)表示让步(“尽管他承认”)或原因。`interfectum` 是带对格的不定式结构的一部分,省略了 `[esse]`,意为“一个高贵的人被他所杀”。
  4. 6.1.26quantoque essent miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt... potentiora — 具有 `quanto... tanto...`(越……就越……)的关联结构。虽然 `essent... si dicerent` 构成了违背事实的虚拟条件句(条件从句和结论从句均为未完成过去时虚拟语气),但基于该程度,实际的角色扮演效果在主句中用直说法的 `tanto sunt... potentiora`(就越发有力)来表达。
  5. 6.1.30unde et producere ipsos... et ab accusatoribus... videmus — 主动词 `videmus`(我们看到)支配着多个并列的带对格的不定式从句。`producere` 是主动不定式(“带上[被告]”),而 `ostendi`、`resolvi`、`nudari` 是被动不定式(“被展示”、“被揭开”、“被裸露”),各自带有其逻辑主语(对格)。
  6. 6.1.31ut populum Romanum egit ira furorem — 原文 `egit ira furorem` 和 `praelata ira funere` 中的 `ira` 均是介词 `in` 的抄写错误。应理解为 `egit in furorem`(驱使入狂乱)和 `praelata in funere`(在葬礼上被展示)。`egit` 的主语是后文出现的 `praetexta`(执政官袍)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §6.1.22-6.1.31. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:6.1.22-6.1.31

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。