Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §5.7.1-5.7.14

书面与口头证言的比较及证人寻问准备

第 131 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本节对比了辩论中书面与口头证言的处理方法,重点讨论了如何为寻问自愿证人做周密准备、如何防范潜在陷阱以及如何评估证人的动机与信誉。

§5.7.1Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est.
然而,对于辩护人来说,最大的心力是花在证据上的。
ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus.
这些证据要么通过书面提交,要么由到场者口头陈述。
simplicior contra tabulas pugna.
针对书面证据的斗争较为简单。
nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro diffidentia premitur absentia.
因为在少数签名者之间,羞耻心似乎起到了较少的阻碍作用,而缺席则被视为缺乏自信的体现而处于不利地位。
si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signatores licet.
如果证人本人的人格无可挑剔,则可以去诋毁签名者。
§5.7.2tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi sua voluntate; quo ipso non esse amicum ei se, contra quem dicit, fatetur.
此外,某种默示的看法对所有这些都构成了反驳,即没有人会在非出于自愿的情况下通过书面形式提供证言;仅凭这一事实,他就承认了自己对于那个遭受他不利证言之人并非朋友。
neque tamen protinus cesserit orator, quo minus et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit ei fides, dicere.
然而,辩论家不应立即让步,以致于不承认:只要其信誉无损,朋友既可以为朋友说真话,敌人也可以针对敌人说真话。
sed late locus uterque tractatur.
但这两个论点都会得到广泛的论述。
§5.7.3cum praesentibus vero ingens dimicatio est, ideoque velut duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et interrogationum.
然而,与到场者的斗争则是巨大的,因此,既针对他们也为了他们,辩护人要以辩论和寻问这双重阵列展开交锋。
in actionibus primum generaliter pro testibus atque in testes dici solet.
在辩论中,首先通常会泛泛地为证人或针对证人发表意见。
et hic communis locus, §5.7.4cum pars altera nullam firmiorem probationem esse contendit, quam quae sit hominum scientia nixa; altera ad detrahendam illis fidem omnia, per quae fieri soleant falsa testimonia, enumerat.
这是一个共同的论题,即一方坚称没有任何证据比基于人类知识的证据更为可靠;而另一方为了剥夺他们的信誉,则列举出所有通常导致虚假证言产生的原因。
§5.7.5sequens ratio est cum specialiter quidem, sed tamen multos pariter invadere patroni solent.
接下来的方法是,辩护人虽然进行具体攻击,但通常会同时打击许多人。
nam et gentium simul universarum elevata testimonia ab oratoribus scimus et tota genera testimoniorum: ut de auditionibus; non enim ipsos esse testes sed iniuratorum adferre voces; ut in causis repetundarum, qui se reo numerasse pecunias iurant, litigatorum non testium habendos loco.
因为我们知道,不仅整个民族的证言曾被辩论家们一并贬低,而且整类的证言也是如此:例如关于传闻证据,辩论家们会声称他们自己并非证人,而只是转达了未宣誓之人的声音;又如在贪墨受贿案中,那些宣誓称自己向被告支付了资金的人,应当被视为诉讼当事人的地位,而非证人。
§5.7.6interim adversus singulos dirigitur actio; quod insectationis genus et permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum, sicut in Vatinium testem.
有时,辩论是针对个人进行的;我们看到这种指控类型在许多演说中既与辩护混合在一起,也曾单独发表,就像针对证人瓦蒂尼乌斯的那篇演说一样。
§5.7.7totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem aggressi sumus.
因此,既然我们已经着手进行全面的教学,就让我们彻底审视这整个论题。
sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem adolescentulus senem colui, ut non lecta mili tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita.
否则,多米提乌斯·阿费尔为此事撰写的两卷书本已足够,我年轻时曾亲近这位老人,以至于这些事情不仅被我阅读,而且大部分都是直接从他本人那里学到的。
is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris, ut totam causam familiariter norit; quod sine dubio ad omnia pertinet.
他极其正确地教导说,辩论家在这一部分的首要职责是亲密地熟悉整个案情;这毫无疑问适用于所有事情。
§5.7.8id quomodo contingat, explicabimus, cum ad destinatum huic parti locum venerimus.
至于这是如何实现的,我们将在讲到专门为这一部分保留的地方时予以解释。
ea res suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad manum subministrabit; eadem docebit, ad quae iudicis animus actione sit praeparandus.
这件事将为寻问提供素材,并提供手头所需的武器;同样,它将教导人们,裁判官的心思应当通过辩论在哪些方面做好准备。
debet enim vel fieri vel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque dictis movetur, ut est ad credendum vel non credendum ante formatus.
因为对证人的信誉,必须通过不间断的演说予以建立或剥夺,因为每个人被言辞打动的程度,取决于他在此前被塑造成倾向于相信还是不相信的程度。
§5.7.9et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum, quibus in iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est, separemus officium dantis testes et refellentis.
而且,由于证人有两种类型:要么是自愿的,要么是在公开审判中根据法律通常被传唤的,其中前者双方当事人均可使用,而后者则仅允许控诉人使用,因此让我们将提供证人者的职责与驳斥证人者的职责区分开来。
§5.7.10qui voluntarium producit, scire quid is dicturus sit potest; ideoque faciliorem videtur in rogando habere rationem.
提供自愿证人的人,能够知道该证人将要说什么;因此,他在提问中似乎拥有较容易的方法。
sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit, providendumque, ne timidus, ne inconstans, §5.7.11ne imprudens testis sit; turbantur enim et a patronis diversae partis inducuntur in laqueos et plus deprehensi nocent quam firmi et interriti profuissent.
但这部分同样需要敏锐与警惕,必须防范证人是否胆怯、是否反复无常,或者是否不够谨慎;因为他们会被对方辩护人搞得不知所措并被引入陷阱,一旦被识破,他们所带来的危害比他们保持坚定和无畏时所带来的益处还要大。
multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt.
因此,他们必须事先在家里进行充分的训练,通过各种可能被对手提出的提问进行检验。
sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur. in iis quoque adhuc,
这样一来,他们要么能够保持自相一致,要么即使在某处动摇了,也能通过提供他们的人的及时再寻问,重新站稳脚跟。
§5.7.12qui constiterint sibi, vitandae insidiae; nam frequenter subiici ab adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent et auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium.
在这些即使已经保持自相一致的人当中,也必须避免圈套;因为他们经常被对手派来扮演特定角色,虽然承诺了所有有利的事,却回答出截然相反的内容,而且他们具有的权威,不是那些被驳倒之人的权威,而是那些正在招供之人的权威。
§5.7.13explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium adferant; nec id sat est inimicos fuisse, sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint, ne corrupti sint, ne paenitentia propositum mutaverint.
因此,必须探究他们带来了哪些伤害对手的理由;仅仅曾经是仇敌是不够的,还要看他们是否已经不再敌对,或者是否想通过这一行为本身达成和解,或者是否被收买,或者是否由于悔意而改变了意图。
quod cum in iis quoque, qui ea, quae dicturi videntur, re vera sciunt, necessarium est praecavere; multo magis in iis, qui se dicturos, quae falsa sunt, pollicentur.
这不仅在那些真正知道他们似乎将要说之话的人身上是必须防范的,在那些承诺自己将说假话的人身上更是如此。
§5.7.14nam et frequentior eorum paenitentia est et promissum suspectius et, si perseverarint, reprehensio facilior.
因为这些人的悔意更为频繁,其承诺更令人怀疑,而且,即使他们坚持到底,对他们的反驳也更为容易。

词汇与语法注释

  1. 5.7.1obstitisse — 完成时不定式 obstitisse(源自 obsto)用作 videtur 的补足语,主语为 pudor。它表示过去发生的动作(“曾作为阻碍”)在现在看来是如此。
  2. 5.7.2quo minus ... possit — 动词 cesserit 是表示潜能或轻微让步的虚拟式完成时。随后的 quo minus 从句通常在表示阻碍的动词后引导从句,此处跟在被视为含有限制意味的动作的 cesserit(让步/退缩)之后,意为“以至于不承认……是可能的”。
  3. 5.7.5elevata — 这是作为 scimus 宾语的代格不定式(ACI)结构的一部分。被动完成时分词 elevata 与宾格名词 testimonia 一致,系动词 esse 被省略(即 elevata esse)。动词 elevare 在此处意为“轻视”或“贬低”。
  4. 5.7.11versandi — 动形容词(gerundive)versandi 与句末的 explorandi sunt 处于并列关系,辅助动词 sunt 被省略(即 versandi [sunt])。动词 versor 在此处具有被动或反身意义,意为“被训练”或“自我锻炼”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §5.7.1-5.7.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:5.7.1-5.7.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。