§5.6.1iusiurandum litigatores aut offerunt suum aut non recipiunt oblatum, aut ab adversario exigunt aut recusant, cum ab ipsis exigatur.
诉讼当事者要么主动提出自己宣誓,要么拒绝接受对方提出的宣誓,要么要求对手宣誓,要么在自己被要求宣誓时予以拒绝。
offerre suum sine illa condicione, ut vel adversarius iuret, fere improbum est.
在没有“对手也宣誓”这一条件的前提下主动提出自己宣誓,通常是不妥当的。
§5.6.2qui tamen id faciet, aut vita se tuebitur, ut eum non sit credibile peieraturum; aut ipsa vi religionis, in qua plus fidei consequetur, si id egerit, ut non cupide ad hoc descendere sed ne hoc quidem recusare videatur; aut, si causa patietur, modo litis, propter quam devoturus se ipse non fuerit; aut praeter alia causae instrumenta adiicit ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam.
然而,若有人执意如此行,他要么以自己的生平品行自卫,使人难以置信他会作伪誓;要么凭借信仰本身的力量,如果他表现得并非急切地诉诸此手段、而是连这也不加拒绝,他就能以此获得更多的信任;或者,若案情允许,因诉讼标的微不足道,他绝不至于为了它而使自己遭受神罚;要么在诉讼的其他证据之外,作为多余的保证,再加上他对自己良心的这种自信。
§5.6.3qui non recipiet, et iniquam condicionem et a multis contemni iurisiurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti, qui deos agere rerum humanarum curam negarent; eum vero, qui nullo deferente iurare sit paratus, et ipsum velle de causa sua pronuntiare et, quam id quod offert leve ac facile credat, ostendere.
拒绝接受的人会说,这既是不公平的条件,且对誓言的敬畏已被许多人蔑视,因为甚至有些哲学家被发现,他们是否认神明关怀人间事务的;至于那个在无人要求时就准备好宣誓的人,他会说此人既想亲自对自己的案件做出判决,又表明了他认为自己所提出的事情是多么微不足道且易于应付。
§5.6.4at is, qui defert, agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iureiurando stari quam suo mavult.
相反,提出要求对方宣誓的人,因其使诉讼对手成为了裁判官,显得行事谦逊,且免除了负责审理者的负担,因为审理者确实更希望通过他人的誓言来做出裁决,而非依靠自己。
§5.6.5quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea, quam credibile sit notam ipsi non esse.
因此,拒绝便更加困难,除非案情刚好是那类可以信赖不为他本人所知的事务。
quae excusatio si deerit, hoc unum relinquetur, ut invidiam sibi quaeri ab adversario dicat atque id agi, ut in causa, in qua vincere non possit, queri possit; itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem fuisse, se autem probare malle quae adfirmet, quam dubium cuiquam relinquere, an peierarit.
若无此借口,便只剩下这唯一的一条路:声称对手在试图招致人们对他的反感,且对手这样做是为了在无法获胜的官司中,能有借口抱怨;故而,恶人虽会急不可待地接受这一条件,但他自己更愿意去证实他所主张的内容,而不是让任何人怀疑他是否作了伪誓。
§5.6.6sed nobis adolescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant, ne temere unquam iusiurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus; nam, si dicere contraria turpe advocato videretur, certe turpius habendum, facere quod noceat.
但在我们年轻时,在法律实践中富有经验的前辈们常常教导我们,绝不要轻易提出让对方宣誓,正如不应允许对手选择裁判官,也不应从对方的辩护人中挑选裁判官一样;因为,如果说发表相反的言论对辩护人而言已属可耻,那么做有害于己方利益的事,无疑应当被视为更加可耻。