§5.4.1sicut in tormentis quoque, qui est locus frequentissimus, cum pars altera quaestionem vera fatendi necessitatem vocet, altera saepe etiam causam falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium faciat, aliis infirmitas necessarium.
正如在拷问中也是如此——这是极常见的论题——一方将审讯称为说出真话的必然性,而另一方则常常称其为说谎的原因,因为对某些人而言,忍耐使说谎变得容易,而对另一些人而言,虚弱使说说谎成为必然。
quid attinet de his plura? plenae sunt orationes veterum ac novorum.
关于这些事何需多言? 古今的演说辞中已充满了这些内容。
§5.4.2quaedam tamen in hac parte erunt propria cuiusque litis.
然而,在这一部分中,仍会有属于各桩诉讼特有的某些要点。
nam sive de habenda quaestione agetur, plurimum intererit, quis et quem postulet aut offerat et in quem et ex qua causa; sive iam erit habitat, quis ei praefuerit, quis et quomodo sit tortus, incredibilia dixerit an inter se constantia, perseveraverit in eo quod coeperat. an aliquid dolore mutarit, prima parte quaestionis an procedente cruciatu.
因为如果争论在于是否应当进行拷问,那么是谁要求或提供谁,针对谁,又因何种原因,这将是极其重要的;或者如果拷问已经进行,那么是谁主持了拷问,谁被拷问以及如何被拷问,他们所说的是难以置信之事还是彼此一致之事,他们是否坚持了最初所开始的表述,或者是否因痛苦而有所改变,是在审讯的初期还是在折磨进行的过程中改变。
Quae utrinque tam infinita sunt quam ipsa rerum varietas.
这些在双方而言,就像事情本身的多样性一样,是无限的。