Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §5.2.1-5.2.5

先例判定的三种类别及其巩固与反驳方法

第 126 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者指出了先例判定(praeiudicia)的三个类别,讨论了如何巩固它们,以及如何通过指出案件的不相似性或谴责以往诉讼代理的疏忽来进行反驳。他还阐明了针对元老院决议和法令的有限救济手段。

§5.2.1iam praeiudiciorum vis omnis tribus in generibus versatur: rebus, quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, quae exempla rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testamentis vel contra filios confirmatis; iudiciis ad ipsam causam pertinentibus, unde etiam nomen ductum est, qualia in Oppianicum facta dicuntur et a senatu adversus Milonem; aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et assertione secunda et partibus centumviralium, quae in duas hastas divisae sunt.
如今,先例判定的全部力量作用于三个类别:第一,在以往因相似案情而判决的事物中,这些事物更确切地被称为先例,例如关于父亲被废除的遗言,或是违背儿子意愿而被确认的遗言;第二,在属于案件本身的判决中,此名称亦由此派生,例如据说针对奥皮亚尼库斯所作出的判决,以及元老院针对米罗所作出的决议;第三,或者是当针对同一案件已作出判决时,例如在被驱逐的被告、第二次关于人身自由的申诉,以及被分为两个法庭的百人法庭诉讼中。
§5.2.2confirmantur praecipue duobus: auctoritate eorum, qui pronuntiaverunt, et similitudine rerum, de quibus quaeritur;
它们主要通过两点来得以巩固:作出判决者的权威,以及所调查事物的相似性。
refelluntur autem raro per contumeliam iudicum, nisi forte manifesta in iis culpa erit.
然而,除非法官们确有明显的过失,否则很少通过对法官的侮辱来驳斥判决。
vult enim cognoscentium quisque firmam esse alterius sententiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter exemplum, quod in se fortasse recidat, facit.
因为每一个进行审理的人,作为自己也将作出判决者,都希望他人的判决是牢固的,并且不愿轻易树立一个或许会反作用于自身的先例。
§5.2.3confugiendum ergo est in duobus superioribus, si res feret, ad aliquam dissimilitudinem causae; vix autem ulla est per omnia alteri similis.
因此,在上述前两个类别中,如果情况允许,必须求助于案件的某种不相似性;然而,几乎没有任何案件在所有方面都与另一个案件完全相似。
si id non continget aut eadem causa erit, actionum incusanda negligentia aut de infirmitate personarum querendum, contra quas erit iudicatum, aut de gratia, quae testes corruperit, aut de invidia aut de ignorantia, aut videndum, quid causae postea accesserit.
如果这行不通,或者案情完全相同,则必须谴责诉讼代理中的疏忽,或者必须抱怨败诉者的弱点,或者必须抱怨收买证人的势力,或者抱怨偏见、无知,或者必须观察此后案件中又增加了什么。
quorum si nihil erit, licet tamen dicere multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum valere ideoque damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam.
如果这些情况都不存在,那么仍然可以说,审判中的许多偶然因素会导致不公正的判决,因此鲁蒂利乌斯被判有罪,而克洛狄乌斯和卡蒂林纳被宣告无罪。
rogandi etiam iudices, ut rem potius intueantur ipsam, quam iuri iurando alieno suum donent.
还必须请求法官们更多地关注案件本身,而不是把自己的誓言拱手让给别人的誓言。
§5.2.5adversus consulta autem senatus et decreta principum vel magistratuum remedium nullum est, nisi aut inventa quantulacunque causae differentia aut aliqua vel eorundem vel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio, quae sit priori contraria; quae si deerunt, lis non erit.
然而,针对元老院的决议以及皇帝或政务官的法令,是没有任何救济手段的,除非发现案情中哪怕是微不足道的一点差异,或者是同一批人或具有相同权威的人后来作出了与前一决定相反的规定;如果这些都不具备,那么诉讼将无法成立。

词汇与语法注释

  1. 5.2.1rebus, quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, quae exempla rectius dicuntur — 本句解释了先例判定(praeiudicia)的三个类别。作为介词短语 `tribus in generibus` 的同位语,昆体良将夺格名词 `rebus` 和 `iudiciis` 与一个连接词引导的从句 `aut cum...` 并列。注意这三个并列成分在语法结构上的不对称性。
  2. 5.2.2et ipse pronuntiaturus — 将来主动分词 `pronuntiaturus` 与主语 `quisque` 一致,表示让步、原因或情况(“由于他自己也将要作出判决”)。它起到了缩写从句的作用,省略了关系代词或类似于 `cum` 的连词。
  3. 5.2.3quam iuri iurando alieno suum donent — 由比较级 `quam` 引导的虚拟语气从句(表示意志或目的),与前面 `rogandi etiam iudices, ut...` 中的 `ut` 从句并列。`suum` 省略指代 `suum ius iurandum`(他们自己的誓言),而 `alieno` 指代 `alieno iuri iurando`(他人的誓言,即此前法官的誓言)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §5.2.1-5.2.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:5.2.1-5.2.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。