§5.14.1igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem, quae probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti elocutionem, eam vero, ut dixi, duplicem: ex consequentibus, quod habet propositionem coniunctamque ei protinus probationem, quale pro Ligario, causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte, quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est, quam etiam dii adiuverunt; habet enim rationem et propositionem, non habet conclusionem.
因此,他们将“恩梯墨玛”(省略三段论)这个词既指论据本身,即用于证明另一件事物的事实,也指论据的表达方式;正如我所说,这种表达方式有两种:第一种是“基于归结的”,它包含一个命题以及紧随其后的证明(理由),例如在《为里加里乌斯辩护》中,当时案情尚不明朗,因为双方都有可以被证明的论点:“现在应当判定,那得到神明相助的一方是更好的”;因为它有理由和命题,却没有结论。
§5.14.2ita est ille imperfectus syllogismus.
这样,它就是那种不完整的三段论。
ex pugnantibus vero, quod etiam solum enthymema quidam vocant, fortior multo probatio est.
而“基于对立的”(有人甚至认为只有这才是真正的恩梯墨玛),其证明力要强大得多。
tale est Ciceronis pro Milone: eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si pletis per vos restitui posse, nolitis.
例如西塞罗在《为米罗辩护》中的例子:“因此,你们坐在这里,是要做那个人的死之复仇者,但如果你们认为可以通过你们的力量使他复生,你们却又会不愿意。
§5.14.3quod quidem etiam aliquando multiplicari solet, ut est ab eodem et pro endem reo factum: quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela? quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere?
” 这在有时也常常被多重并用,正如同一位作者为同一被告所做的那样:“那么,他既然不愿在人人都高兴的时候杀他,难道却愿意在一些人要报怨的时候杀他吗? 他既然不敢在合法的、有利的地点、合理的时间、免受惩罚的情况下杀他,难道他却毫不犹豫地在非法的、不利的地点、不合时宜的时间、冒着生命危险去杀他吗?
§5.14.4optimum autem videtur enthymematis genus, cum propositio dissimili vel contraria ratio subiungitur, quale est Demosthenis: non enim, si quid unquam contra leges actum est, idque tu es imitatus, idcirco te convenit poena liberari; quin e contrario damnari multo magis.
” 但最完美的恩梯墨玛类型,似乎是在命题之后,附上相异或相反的理由,例如德摩斯梯尼的例子:“因为,即使曾经发生过违反法律的行为,而你也模仿了它,并不能因此就认为你应当被免除惩罚;相反,更应当被判有罪。
nam ut, si quis eorum damnatus esse, tu haec non scripsisses, ita, damnatus tu si fueris, non scribet alius.
因为正如他们中如果有人曾被判有罪,你就不会写下这些(提案)一样,如果你被判有罪,别人也就不会再写了。
§5.14.5epichirematos et quattuor et quinque et sex etiam factae sunt partes a quibusdam.
” 关于艾皮希雷玛(扩展三段论),有些人将其划分为四部分、五部分甚至六部分。
Cicero maxime quinque defendit, ut sit propositio, deinde ratio eius, tum adsumptio et eius probatio, quinta complexio; quia vero interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem.
西塞罗特别支持五部分,即命题、接着是其理由、然后是副前提及其证明、第五是结语(结论);但因为有时命题不需要理由,副前提不需要证明,甚至有时也不需要结语,因此推论也可以由四部分、三部分甚至两部分组成。
§5.14.6mihi et pluribus nihilominus auctoribus tres summum videntur.
在我以及许多其他作者看来,最多只需三部分。
nam ita se habet ipsa natura, ut sit, de quo quaeratur et per quod probetur; tertium adiici potest velut ex consensu duorum antecedentium.
因为自然本身的构造就是如此,既有被探问的对象,也有用来证明它的依据;第三部分可以作为前两项的契合而被加入。
ita erit prima intentio, secunda adsumptio, tertia connexio.
这样,第一部分将是主张(意图),第二部分是副前提,第三部分是联结(结论)。
nam confirmatio primae ac secundae partis et exornatio eisdem cedere possunt, §5.14.7quibus subiiciuntur.
因为第一部分和第二部分的加强以及装饰,可以归属于它们所依附的那些部分。
sumamus enim ex Cicerone quinque partium exemplum: melius gubernantur ea, quae consilio reguntur quam quae sine consilio administrantur.
让我们从西塞罗那里取一个五部分的例子:“有计划地统治的事物,比没有计划地管理的事物能得到更好的治理。
hanc primam partem numerant; eam deinceps rationibus variis et quam copiosissimis verbis approbari putant oportere.
”他们将这算作第一部分;并认为接下来应当用各种理由和尽可能丰富的辞藻来证实它。
hoc ego totum cum sua ratione unum puto; alioqui si ratio pars est, est autem varia ratio, plures partes esse dicantur.
我认为这整个部分连同其理由只是一个部分;否则,如果理由也是一个部分,而理由又是多样的,那么就可以说有更多的部分了。
§5.14.8adsumptionem deinde ponit: nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur.
接着,他给出副前提:“但在所有的事物中,没有比整个宇宙治理得更好的了。
huius adsumptionis quarto in loco iam porro inducunt approbationem; de quo idem quod supra dico.
”对于这个副前提,他们在第四个位置上又进一步引入了证明;对此,我的看法与上面相同。
§5.14.9quinto inducunt loco complexionem, quae aut id infert solum quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo, consilio igitur mundus administratur; aut, unum in locum cum conduxit breviter propositionem et adsumptionem, adiungit quid ex his conficiatur, ad hunc modum: quodsi melius geruntur, quae consilio quam quae sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur, consilio igitur mundus administratur.
在五分法的第五个位置上,他们引入了结语,它要么仅仅推论出从所有部分中必然得出的结论,像这样:“因此,宇宙是有计划地被治理的”;要么在简要地将命题和副前提归纳到一处之后,再加上由它们所形成的结果,像这样:“但如果有计划地统治的事物,比没有计划地管理的事物能得到更好的治理,而在所有的事物中,没有比整个宇宙治理得更好的了,因此,宇宙是有计划地被治理的。
cui parti consentio.
”我同意后一种做法。