§5.13.50at in scholis recte et propositionibus et contradictionibus occurremus, ut in utrumque locum, id est primum et secundum, simul plurimum exerceamur.
但在修辞学校里,我们应该正确地应对主张和反驳,以便使我们同时在两个立场上,即第一和第二立场上,得到最大的训练。
quod nisi fecerimus, nunquam utemur contradictione; non enim erit, cui respondeamus.
如果我们不这样做,我们就永远不会使用反驳;因为那时我们将没有可以回应的对象。
§5.13.51est et illud vitium nimium sollicite et circa omnia momenta luctantis; suspectam enim facit iudici causam, et frequenter, quae statim dicta omnem dubitationem sustulissent, dilata ipsis praeparationibus fidem perdunt, quia patronus et aliis crediderit opus fuisse.
还有一种缺点,就是过于焦虑地在每一个细微的环节上进行纠缠;因为这会让裁判官对案件产生怀疑,而且通常,那些如果立即说出来就能消除一切疑虑的事情,一旦被推迟,就会因为这些准备工作本身而失去信任,因为辩护人被认为觉得还需要其他东西的支持。
fiduciam igitur orator prae se ferat semperque ita dicat, tanquam de causa optime sentiat; §5.13.52quod sicut omnia in Cicerone praecipuum est.
因此,演说家应当表现出自信,并始终以这样一种方式说话,仿佛他对案件抱有最乐观的看法;这种品质就像西塞罗身上的其他一切品质一样,是无与伦比的。
nam illa summa cura securitatis est similis, tantaque in oratione auctoritas, ut probationis locum obtineat dubitare nobis non audentibus.
因为他那极度的谨慎看起来就像是胸有成竹(无忧无虑),其演说中蕴含着如此巨大的权威,以至于在我们不敢怀疑的情况下,它便获得了证明的效力。
porro, qui scierit, quid pars adversa, quid nostra habeat valentissimum, facile iudicabit, quibus maxime rebus vel occurrendum sit vel instandum.
此外,凡是了解对手和我们自己最强大的武器是什么的人,都会很容易地做出判断,究竟应该主要利用什么来进行反驳或施加压力。
§5.13.53ordo quidem in parte nulla minus adfert laboris.
在任何方面,论证的顺序所带来的辛劳都绝非最少。
nam si agimus, nostra confirmanda sunt primum, tum, quae nostris opponuntur refutanda; si respondemus, §5.13.54prius incipiendum est a refutatione.
因为如果我们是原告,必须首先确立我们自己的论点,然后反驳那些反对我们论点的主张;如果我们是答辩人,则必须首先从反驳开始。
nascuntur autem ex his, quae contradictioni opposuimus, aliae contradictiones, euntque interim longius; ut gladiatorum manus, quae secundae vocantur, fiunt et tertiae, si prima ad evocandum adversarii ictum prolata erat, et quartae, si geminata captatio est, ut bis cavere, bis repetere oportuerit; quae ratio et ultra ducit.
然而,从我们用来对抗反驳的那些论证中,又会产生其他的反驳,并且它们有时会延伸得更远;就像角斗士的招式一样,被称为“第二招”的招式如果第一招是为了引诱对手出手而发出的,就会变成“第三招”;如果进行了双重诱敌,就会变成“第四招”,以至于需要两次防守,两次回击;这一过程还会引向更深。
§5.13.55sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit refutatio, qualis est illa Scauri, de qua supra dixi; quin nescio an etiam frequentior, ubi quid negatur.
但是反驳也接受我上面展示过的、仅依靠情感和单纯断言的简单证明,就像我上面提到的斯考鲁斯的例子那样;甚至在否定某事时,我不知道这种方法是否更加常用。
videndum praecipue utrique parti, ubi sit rei summa.
双方必须特别注意事情的要害在哪里。
nam fere accidit, ut in causis multa dicantur, de paucis iudicetur.
因为在案件中几乎总是如此:说了很多,但判决的只有少数几点。
§5.13.56in his probandi refutandique ratio est, sed adiuvanda viribus dicentis et ornanda.
在这些事情中包含了证明和反驳的原则,但需要演说者的力量加以协助和装饰。
quamlibet enim sint ad dicendum, quod volumus, accommodata. ieiuna tamen erunt et infirma, nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur.
因为无论它们多么适合用来表达我们所想说的话,如果不能被演说家某种更宏大的精神所充实,它们仍然会是贫乏而无力的。
§5.13.57quare et illi communes loci de testibus, de tabulis, de argumentis aliisque similibus magnam vim animis iudicum adferunt, et hi proprii, quibus factum quodque laudamus aut contra, iustum vel iniustum docemus, maius aut minus, asperius aut mitius.
因此,那些关于证人、文书、论据及其他类似事物的通用论题,能给裁判官的心灵带来巨大的力量,而这些特定的论题也是如此,通过它们我们赞扬或贬低每一项行为,阐明其公正或不公正,重大或轻微,严厉或温和。
ex iis autem alii ad comparationem singulorum argumentorum faciunt, alii ad plurium, alii ad totius causae inclinationem.
在这些论题中,有一些用于单个论据的对比,有一些用于多个论据的对比,有一些则用于整个案件倾向的改变。
§5.13.58ex quibus sunt qui praeparent animum iudicis, sunt qui confirment.
在这些论题中,有一些是用来准备裁判官的心灵,有一些是用来巩固它。
sed praeparatio quoque aut confirmatio aliquando totius causae est, aliquando partium, et proinde, ut cuique conveniunt, subiicienda.
但是准备或巩固有时是针对整个案件的,有时是针对部分的,因此,应当根据它们对每个情况的适用程度予以附上。
§5.13.59ideoque miror inter duos diversarum sectarum velut duces non mediocri contentione quaesitum, singulisne quaestionibus subiiciendi essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam movendus, ut praecipit Apollodorus, tanquam perierit haec ratio media, et nihil cum ipsius causae utilitate sit deliberandum.
所以我感到奇怪的是,在两个不同学派的领袖之间,竟然进行了相当激烈的争论,探讨究竟是应该像狄奥多鲁斯所主张的那样,将论题附在每一个具体问题之后,还是应该像阿波罗多罗斯所教导的那样,在打动裁判官之前先对他进行阐明,仿佛这折中的方法已经不复存在,且不需要根据案件本身的作用来进行任何商讨。
haec praecipiunt, qui ipsi non dicunt in foro, ut artes a securis otiosisque compositae ipsa pugnae necessitate turbentur.
这些规则是那些自己不在法廷上发言的人所制定的,以至于由安逸清闲之人撰写的技术理论在战争本身的必然性面前被彻底打乱。
§5.13.60namque omnes fere, qui legem dicendi quasi quaedam mysteria tradiderunt, certis non inveniendorum modo argumentorum locis, sed concludendorum quoque nos praeceptis alligaverunt; de quibus brevissime praelocutus, quid ipse sentiam, id est quid clarissimos oratores fecisse videam, non tacebo.
因为几乎所有把雄辩之法当作某种秘仪传授下来的人,不仅用寻找论据的特定论题,而且用得出结论的规则把我们束缚起来;在对这些内容做了极简短的序言之后,对于我自己的看法,即我所看到的那些最著名的演说家是如何做的,我将不会保持沉默。