§5.13.40nonnunquam elevandae invidiae gratia, quae asperius dicta sunt, eluduntur, ut a Cicerone Triarius.
有时,为了减轻反感,那些说得较为苛刻的话会被付诸一笑,正如西塞罗对待特里亚里乌斯那样。
nam cum Scauri columnas per urbem plaustris vectas esse dixit, ego porro, inquit, qui Albanas habeo columnas, clitellis eas apportavi.
因为当后者说斯考鲁斯的柱子是用货车运过城里时,西塞罗说:“那么,我这个拥有阿尔巴柱子的人,是用驮鞍把它们驮来的了。
et magis hoc in accusatores concessum est, quibus conviciari aliquando patrocinii fides cogit.
”而这在针对控告者时更为人所允许,因为有时维护辩护的忠实要求对他们进行痛斥。
§5.13.41illa vero adversus omnes et recepta et non inhumana conquestio, si callide quid tacuisse, breviasse, obscurasse distulisse dicuntur.
然而,如果说对方狡猾地隐瞒、缩短、模糊或推迟了什么,那么这种抱怨对所有人来说都是可以接受且并非无礼的。
§5.13.42defensionis quoque permutatio reprehenditur saepe, ut Attius adversus Cluentium, Aeschines adversus Ctesiphontem facit, cum ille Ciceronem lege usurum modo, hic minime de lege dicturum Demosthenen queritur.
辩护路线的改变也常常受到指责,正如阿蒂乌斯针对克鲁恩蒂乌斯、埃斯基内斯针对克特西丰所做的那样,前者抱怨西塞罗将仅利用法律,后者则抱怨德摩斯梯尼将绝不谈论法律。
declamatores vero inprimis sunt admonendi, ne contradictiones eas ponant, quibus facillime responderi possit, neu sibi stultum adversarium fingant.
然而,尤其是修辞学校的演讲者应当受到告诫,不要提出那些极易回答的反驳,也不要为自己虚构一个愚蠢的对手。
facimus autem (quod maxime uberes loci popularesque sententiae nascuntur materiam dicendi nobis, quod volumus, ducentibus) ut non sit ille inutilis versus:
"
non male respondit, male enim prior ille rogarat.
但是我们这样做(因为当我们将演讲的素材引导到我们所希望的方向时,往往会产生最丰富的论题和迎合大众的警句),以至于那句诗变得并非无用: "他的回答并不差,因为那人先前的提问很差。
"
Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi adversario, §5.13.43non ipsi nobis respondebimus.
"这种习惯在法廷上会欺骗我们,在那里我们是向对手,而非对我们自己做出回答。
aiunt Accium interrogatum, cur causas non ageret, cum apud eum in tragoediis tanta vis esset optime respondendi, hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur quae ipse vellet, in foro dicturi adversarii essent quae minime vellet.
据说阿克齐乌斯曾被问及,既然他的悲剧中有如此强大的绝妙应对能力,他为何不担任诉讼代理人,他给出的理由是:剧中所说的是他自己希望听到的话,而法廷上对手将要说的是他最不希望听到的话。
§5.13.44ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant, prius cogitare quid responderi quam quid ex diverso dici possit.
故而在为法庭做准备的练习中,先去考虑如何回答,而不是先去考虑对方可能说什么,是荒谬的。
et bonus praeceptor non minus laudare discipulum debet, si quid pro diversa quam si quid pro sua parte acriter excogitavit.
一位优秀的教师如果看到学生为对方立场做出了敏锐的构想,其赞扬应当不亚于学生为自己立场做出的构想。
§5.13.45rursus aliud in scholis permittendum semper, in foro rarum.
相反,另一件事在修辞学校中总是被允许,但在法廷上却很罕见。
nam loco a petitore primo contradictione uti qui possumus, ubi vera res agitur, cum adversarius adhuc nihil dixerit?
因为在处理真实案件时,当对手还什么都没说的时候,我们作为原告怎么可能在第一步就使用反驳呢?
§5.13.46incidunt tamen plerique in hoc vitium vel consuetudine declamatoria vel etiam cupiditate dicendi, dantque de se respondentibus venustissimos lusus, cum modo, se vero nihil dixisse neque tam stulte dicturos; modo, bene admonitos ab adversario et agere gratias, quod adiuti sint, iocantur; frequentissime vero, id quod firmissimum est, nunquam iis responsurum adversarium fuisse, quae proposita non essent, nisi illa sciret vera esse et ad fatendum conscientia esset impulsus; ut pro Cluentio Cicero: §5.13.47nam hoc persaepe dixisti, tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere.
然而,大多数人由于修辞演习的习惯或由于说话的渴望而落入这一缺点,从而给做出回应的人提供了极佳的嘲讽自己的机会,后者有时会开玩笑说他们其实什么也没说,也不会说得如此愚蠢;有时则开玩笑说他们受到了对手的善意提醒,并因获得帮助而表示感谢;但最常见、也最有力的是,如果对手不知道那些事是真实的,并且被良知驱使去承认的话,他绝不会对那些尚未被提出的事情做出回答;正如西塞罗在《为克鲁恩蒂乌斯辩护》中所说: “因为你曾多次说过,你收到报告称,我意图通过法律的保护来为这个案件辩护。
itane est? ab amicis imprudentes videlicet prodimur? et est nescio quis de iis, quos amicos nobis arbitramur, qui nostra consilia ad adversarium deferat? quisnam hoc tibi renuntiavit? quis tam improbus fuit;
果真如此吗? 想必我们是在不知觉中被朋友出卖了吗? 难道在我们认为是朋友的人当中,有谁竟然将我们的计划泄露给对手吗? 到底是谁向你报告了这件事? 谁竟如此卑劣?
cui ego autem narravi? nemo, ut opinor, in culpa est; nimirum tibi istud lex ipsa renuntiarit.
而我又告诉了谁呢? 在我看来,没有人有错;无疑是法律本身向你报告了这件事。
§5.13.48at quidam contradictione non contenti totos etiam locos explicant: scire se hoc dicturos adversarios et ita persecuturos.
” 但有些人并不满足于反驳,甚至展开了整个论题,声称他们知道对手会说这些,并会这样追究。
quod factum venuste nostris temporibus elusit Vibius Crispus, vir ingenii iucundi et elegantis: ego vero, inquit, ista non dico; quid enim attinet illa bis dici?
在我们这个时代,才华横溢、举止优雅的维比乌斯·克里斯普斯曾巧妙地避开了这种做法,他说:“但我可不打算说那些话;因为那有什么必要说两遍呢?
§5.13.49nonnunquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab adversario testationibus comprehensum in advocationibus iactatum sit; respondebimus enim rei ab illis dictae, non a nobis excogitatae; aut, si id genus erit causae, ut proponere possimus certa, extra quae dici nihil possit: ut, cum res furtiva in domo deprehensa sit, dicat necesse est reus aut se ignorante illatam aut depositam apud se aut donatam sibi; quibus omnibus, etiamsi proposita non sunt, responderi potest.
” 然而,如果对手在证词中包含了某些内容,并在庭前会议中大肆宣扬,那么有时可以提出类似于反驳的内容;因为我们将是对他们所说的事实做出回答,而不是对我们自己构想的内容做出回答;或者,如果案件的性质使我们能够提出某些确定的情况,在此之外别无他说法:例如,当在屋里搜出赃物时,被告必须说,要么是在他不知情的情况下被带进来的,要么是寄存在他那里的,要么是赠送给他的;对于所有这些情况,即使它们尚未被提出,也可以予以回答。