§5.13.30at enim non verisimile est, tantum scelus M. Cottam esse commentum.
但人们会说:“马克·科塔虚构了如此重大的罪行,这是不可信的。
quid? hoc verisimile est, tantum scelus Oppium esse conatum? artificis autem est invenire in actione adversarii quae contra semet ipsa pugnent aut pugnare videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est; venenum sibi paratum, quod summi odii argumentum est.
”什么? 难道奥皮乌斯企图犯下如此重大的罪行就是可信的吗? 然而,辩论家的职责在于从对手的申辩中发现那些自身相矛盾或似乎相矛盾的地方,这些有时从事实本身就很明显,例如在卡埃里乌斯的案件中,克洛迪娅说她把黄金借给了卡埃里乌斯,这是极大亲密的象征;又说卡埃里乌斯为她准备了毒药,这是极端仇恨的证据。
§5.13.31Tubero Ligarium accusat, quod is in Africa fuerit, et queritur, quod ab eo ipse in Africam non sit admissus.
图贝罗指控里加里乌斯是因为他在非洲,并抱怨自己未被他允许进入非洲。
aliquando vero praebet eius rei occasionem minus considerata ex adverso dicentis oratio; quod accidit praecipue cupidis sententiarum, ut ducti occasione dicendi non respiciant quid dixerint, dum locum praesentem non totam causam intuentur.
然而有时,对方说话者未加深思熟虑的演说会为此提供机会;这尤其发生在那些贪图警句的人身上,以至于在说话机会的诱导下,他们不顾自己说过什么,只关注眼前的段落而不顾整个案件。
§5.13.32quid tam videri potest contra Cluentium quam censoria nota? quid tam contra eundem, quam filium ab Egnatio corrupti iudicii, quo Cluentius Oppianicum circumvenisset, crimine exheredatum?
有什么能像监察官的斥责那样,看起来对克鲁恩蒂乌斯如此不利? 有什么能像埃格纳蒂乌斯因克鲁恩蒂乌斯陷害奥皮亚尼库斯的贿赂裁判之罪而将儿子剥夺继承权那样,同样对他不利?
§5.13.33at haec Cicero pugnare invicem ostendit: sed tu, Atti, consideres, censeo, diligenter, utrum censorium iudicium grave velis esse an Egnatii.
但西塞罗指出这些是相互矛盾的:“但是,阿蒂乌斯,我认为你应该仔细考虑,你希望监察官的判决是有分量的,还是埃格纳蒂乌斯的判决是有分量的。
si Egnatii, leave est, quod censores de ceteris subscripserunt. ipsum enim Egnatium, quem tu gravem esse vis, ex senatu eiecerunt.
如果是埃格纳蒂乌斯的,那么监察官对其他人所做的批注就微不足道了;因为他们把你自己希望其有分量的埃格纳蒂乌斯逐出了元老院。
sin autem censorium, hunc Egnatium, quem pater censoria subscriptione exheredarit, censores in senate, cum pardem eiecissent, retinuerunt.
但如果是监察官的,那么监察官在驱逐其父亲时,却将这位因父亲根据监察官批注剥夺其继承权的埃格纳蒂乌斯保留在元老院中。
§5.13.34illa magis vitiose dicuntur quam acute reprehenduntur, argumentum dubium pro necessario, controversum pro confesso, commune pluribus pro proprio, vulgare, supervacuum, constitutum contra fidem.
” 那些话语说得漏洞百出,比它们被尖锐地驳斥更容易:用可疑的论据代替必要的论据,用有争议的代替公认的,用多人共有的代替特有的,以及使用平庸、多余或反信用的论据。
nam et illa accidunt parum cautis, ut crimen augeant, quod probandum est; de facto disputent, cum de auctore quaeratur; impossibilia aggrediantur, pro effectis relinquant vixdum inchoata, de homine dicere quam de causa malint; §5.13.35hominum vitia rebus adsignent, ut, si quis decemviratum accuset non Appium; manifestis repugnent; dicant, quod aliter accipi possit; summam quaestionis non intueantur, non ad proposita respondeant;
因为这些也发生在不够谨慎的人身上:他们夸大有待证明的罪行;当在寻找行为者时却争论行为本身;着手于不可能的事情;把几乎还未开始的事情当作已经完成的抛下;宁愿谈论人而不愿谈论案件;把人的缺点归罪于制度,例如,如果有人指责十人团而不是阿皮乌斯;抗拒显而易见的事实;说出可以有其他理解的话;不关注问题的核心;不回答提出的议题。
quod unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur.
当坏的案件必须通过外部引入的补救措施来予以维护时,这最后一点有时是唯一可以被接受的,正如被控贪污的维勒斯被说成曾勇敢且勤勉地保卫西西里对抗海盗。
§5.13.36eadem adversus contradictiones nobis oppositas praecepta sunt, hoc tamen amplius, quod circa eas multi duobus vitiis diversis laborant.
同样的规则也适用于对抗针对我们的反驳,但还要加上一点,即关于这些反驳,许多人受制于两种不同的缺点。
nam quidam etiam in foro tanquam rem molestam et odiosam praetereunt, et iis plerumque, quae composita domo attulerunt, contenti sine adversario dicunt; et scilicet multo magis in scholis, in quibus non solum contradictiones omittuntur, verum etiam materiae ipsae sic plerumque finguntur, ut nihil dici pro parte altera possit.
因为有些人甚至在法庭上也把反驳当作一件麻烦而令人讨厌的事而略过,大抵满足于他们从家里准备好带来的东西,仿佛没有对手一般地发言;当然在学校里更是如此,在学校里不仅省略了反驳,而且辩题本身也大抵被虚构得使另一方无话可说。
§5.13.37alii diligentia lapsi verbis etiam uel sententiolis omnibus respondendum putant, quod est et infinitum et supervacuum; non enim causa reprehenditur sed actor; quem ego semper videri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse non causae; si forte laedat, causae non ingenii culpa.
另一些人则因过分细心而犯错,认为甚至对所有的词句或小观点都必须予以回答,这既是无止境的,又是多余的;因为被论驳的不是案件,而是发言者,我总是更希望他显得雄辩,以便如果他说出了对事情有益的话,这被认为是他的才华而非案件的功劳;如果他不幸造成了损害,这被归咎于案件而非他才华的过错。
§5.13.38itaque illae reprehensiones aut obscuritatis, qualis in Rullum est, aut infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, aut inscitiae rerum verborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis, quos invisos facere volueris, odium.
因此,那些关于晦涩(如针对鲁卢斯)、演说幼稚(如针对皮索)、对事物与言词的无知乃至愚蠢(如针对安东尼)的驳斥,都是出于心意和正当的仇恨,并且对于向你希望使其可憎的人拉拢仇恨是有用的。
§5.13.39alia respondendi patronis ratio; et aliquando tamen eorum non oratio modo, sed vita etiam, vultus denique, incessus, habitus recte incusari solet; ut adversus Quintium Cicero non haec solum, sed ipsam etiam praetextam demissam ad talos insectatus est.
对辩护人进行答辩是另一种方法;然而有时,不仅他们的演说,连他们的生活、甚至面容、步态、装束也常常受到正当的指责;正如西塞罗针对昆蒂乌斯时,不仅攻击了这些,甚至连他那垂到脚踝的宽边托加也予以抨击。
presserat enim turbulentis contionibus Cluentium Quintius.
因为昆蒂乌斯曾用混乱的集会来压迫克鲁恩蒂乌斯。