§5.13.21superba, ut in Oppium ex epistola Cottae reum factum.
傲慢的诉讼活动,如因科塔的信件而被指控的针对奥皮乌斯的诉讼。
perinde praecipites, insidiosae, impotentes deprehenduntur.
同样,轻率的、狡诈的、无法自控的诉讼活动也会被识破。
ex quibus tamen fortissime invaseris, quod est aut omnibus periculosum, ut dicit Cicero pro Tullio: quis hoc statuit unquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere, a quo metuisse se dicat, ne ipse posterius occideretur? aut ipsis iudicibus, ut pro Oppio monet pluribus, ne illud actionis genus in equestrem ordinem admittant.
然而,在这些当中,你应当最强力地攻击那些要么对所有人都有危险的事物,正如西塞罗在《为图里乌斯辩护》中所说:“谁曾确立过这一点,或者能将此特权让渡给谁而不会给所有人带来极大的危险:即他可以合法地杀害一个他声称自己害怕会被其杀害的人? ” 要么对裁判官自身有危险的事物,正如他在《为奥皮乌斯辩护》中用许多话警告的那样,不要容许针对骑士阶级使用那种诉讼活动。
§5.13.22nonnunquam tamen quaedam bene et contemnuntur vel tanquam levia vel tanquam nihil ad causam pertinentia.
然而,有时某些事物可以很好地被蔑视,或被视为微不足道,或被视为与诉讼毫无关系。
multis hoc locis fecit Cicero; et haec simulatio interim huc usque procedit, ut, quae dicendo refutare non possumus, quasi fastidiendo calcemus.
西塞罗在许多地方都这样做过;而且这种伪装有时会达到这样的地步:我们将那些在言语上无法反驳的事物,如同鄙视一般予以践踏。
§5.13.23quoniam vero maxima pars eorum similibus constat, rimandum erit diligentissime, quid sit in quoque, quod adsumitur, dissimile.
但是,既然这些事物的大部分是由相似事物构成的,我们必须最仔细地探究被引入的每个事物中有什么是不同的。
in iure facile deprehenditur.
这在法律中很容易被识破。
est enim scriptum de rebus utique diversis, tantoque magis ipsarum rerum differentia potest esse manifesta.
因为法律确实是针对不同的事物而写的,因此事物本身的差异就更容易显而易见。
illas vero similitudines, quae ducuntur ex mutis animalibus aut inanimis, facile est eludere.
然而,那些从无言的动物或无生命事物中导出的相似性是很容易避开的。
§5.13.24exempla rerum varie tractanda sunt, si nocebunt; quae si vetera erunt, fabulosa dicere licebit; si indubia, maxime quidem dissimilia.
历史事例如果是有害的,就必须以不同的方式处理;如果是古老的,可以说是虚构的;如果是无可置疑的,则尤其要指出其不同之处。
neque enim fieri potest, ut paria sint per omnia, ut si Nasica post occisum Gracchum defendatur exemplo Ahalae, a quo Maelius est interfectus, Maelium regni adfectatorem fuisse, a Graccho leges modo latas esse populares, Ahalam magistrum equitum fuisse, Nasicam privatum esse dicatur.
因为不可能在所有方面都完全对等,例如,如果在纳西卡杀害格拉古之后,用阿哈拉杀害麦利乌斯的事例来为他辩护,我们便可以说:麦利乌斯是王位的僭称者,而格拉古只是提出了受民众欢迎的法律;阿哈拉是骑兵长官,而纳西卡是私人。
si defecerint omnia, videndum erit, an obtineri possit, ne illud quidem recte factum.
如果所有方法都失效了,则必须观察是否可以主张:连那件事也并不是正当地做出的。
quod de exemplis, idem etiam de iudicatis observandum.
对于事例所说的话,对于判决例也必须同样予以观察。
§5.13.25quod autem posui, referre, quo quidque accusator modo dixerit, huc pertinet, ut, si est minus efficaciter elocutus, ipsa eius verba ponantur; si acri et vehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris verbis mitioribus proferamus, ut Cicero de Cornelio, codicem attigit; §5.13.26et protinus cum quadam defensione, ut, si pro luxurioso dicendum sit, obiecta est paulo liberalior vita.
然而,我之前提出的“告发者以何种方式说出每件事是很重要的”这一点,其意义在于:如果他的表达效果较弱,就应当直接引用他的原话;如果他使用了尖锐且激烈的言辞,我们应当用我们自己较为温和的话语来表达同一件事,正如西塞罗谈到科尔内利乌斯时说:“他触碰了法典”;并且立即伴随某种辩护,例如,如果要为奢侈者进行辩护,就说“被指控的是稍微自由放任的生活”。
sic et pro sordido parcum, pro maledico liberum dicere licebit.
同样,对于卑鄙者可以说“节俭”,对于恶言者可以说“坦率”。
§5.13.27utique committendum nunquam est, ut adversariorum dicta cum sua confirmation reteramus, aut etiam loci alicuius exsecutione adiuvemus, nisi cum eludenda erunt: apud exercitum mihi fueris, inquit; tot annis forum non attigeris, ab fueris tamdiu et, cum tam longo intervallo veneris, cum his, qui in foro habitarunt,
无论如何,决不能犯下将对手的话连同其论证一起重复,甚至通过阐述某个共同的座来帮助他们的错误,除非是为了避开它们:“你曾和我在军队里,”他说,“这么多年来你没有接触过广场,你缺席了这么久,而在间隔这么久回来之后,却要与那些一直住在广场里的人,” “争夺威严。
§5.13.28de dignitate contendas Praeterea in contradictione interim totum crimen exponitur, ut Cicero pro Scauro circa Bostarem facit veluti orationem diversae partis imitatus, aut pluribus propositionibus iunctis, ut pro Vareno, cum iter per agros et loca sola faceret cum Pompuleno, in familiam Ancharianam incidisse dixerunt, deinde Pompulenum occisum esse, illico eo fieri vellet.
”此外,在反驳中,有时会揭示整个罪行,正如西塞罗在《为斯考鲁斯辩护》中关于波斯塔尔所做的那样,仿佛在模仿对方的言论;或者将多个命题结合在一起,正如在《为瓦雷努斯辩护》中,当他们说瓦雷努斯与庞普莱努斯一起穿过田野和荒凉的地方时,遭遇了安卡里亚的奴则,接着庞普莱努斯被杀害,并希望他立刻也落得同样下场。
quod est utile, si erit incredibilis rei ordo et ipsa expositione fidem perditurus.
如果事物的顺序令人难以置信,且会因陈述本身而失去信任,那么这是有用的。
interim per partes dissolvitur, quod contextu nocet; et plerumque id est tutius.
有时,在上下文中产生危害的事物会被部分瓦解,而这通常是更为安全的。
quaedam contradictiones natura sunt singulae; id exemplis non eget.
某些反驳本质上是单一的,这不需要事例。
§5.13.29communia bene apprehenduntur non tantum, quia utriusque sunt partis, sed quia plus prosunt respondenti.
共同的座之所以能被很好里用,不仅是因为它们属于双方,更是因为它们对答辩方更有利。
neque enim pigebit, quod saepe monui, referre; commune qui prior dicit, contrarium facit.
因为我不介意重复我经常提醒的事情:先说出共同座的人,会使它变得对自己不利。
est enim contrarium, quo adversarius bene uti potest:
因为凡是对手能够很好地利用的事物,就是对自己不利的事物: