§5.13.10at si extra causam sit adductum et tantum coniunctum, malim quidem dicere, nihil id ad quaestionem nec esse in iis morandum et minus esse quam adversarius dicat; tamen velut huic simulationi oblivionis ignoscam.
但是,如果它是从诉讼外部被引进来且仅有关联,我更愿意说这与论点无关,不应在这些事情上耽搁,而且其重要性低于对手所言;然而,我也姑且宽恕这种“假装忘记”的行为。
debet enim bonus advocatus pro rei salute brevem negligentiae reprehensionem non pertimescere.
因为一个优秀的辩护人为了被告的安全,不应该害怕受到短暂的怠慢指责。
videndum etiam, §5.13.11simul nobis plura aggredienda sint an amolienda singula.
我们还必须观察,我们应该同时攻击多个论点,还是应该逐一消除。
plura simul invadimus, si aut tam infirma sunt, ut pariter impelli possint, aut tam molesta, ut pedem conferre cum singulis non expediat; tum enim toto corpore obnitendum et, ut sic dixerim, directa fronte pugnandum est.
如果我们同时侵袭多个论点,要么是因为它们同样软弱、可以一并击破,要么是因为它们极其棘手、不便逐个交锋;因为那时必须全力抵抗,并且可以说是正面迎击。
interim, §5.13.12si resolvere ex parte diversa dicta difficilius erit, nostra argumenta cum adversariorum argumentis conferemus, si modo haec ut valentiora videantur effici poterit.
有时候,如果要解构对方所言较为困难,只要能够设法使我们的论据显得更为强力,我们就可以将我们的论据与对手的论据进行对比。
quae vero turba ualebunt, diducenda erunt, ut, quod paulo ante dixi: heres eras et pauper et magna pecunia appellabaris a creditoribus et offenderas et mutaturum tabulas testamenti sciebas.
但是,那些成群结队起作用的论点则必须予以拆散,正如我刚才所说的那样:“你是继承人,而且贫穷,债权人又向你讨要巨款,而且你得罪了他,并且你知道他将要修改遗言。
§5.13.13urgent universa; at si singula quaeque dissolveris, iam illa flamma, quae magna congerie convaluerat, diductis quibus alebatur, concidet, ut, si vel maxima flumina in rivos diducantur, qualibet transitum praebent.
” 这些论点合在一起具有紧迫感;但如果你把它们一个个予以瓦解,那么那团因大量堆积而变得猛烈的火焰,一旦使其燃烧的燃料被拆散,便会平息下去,正如即使是最大的河流,如果被分流成小溪,也可以在任何地方渡过。
itaque propositio quoque secundum hanc utilitatem accommodabitur, ut ea nunc singula ostendamus, nunc complectamur universa.
因此,命题也将根据这种效用进行调整,使我们时而展示个别事物,时而包揽整体。
§5.13.14nam interim quod pluribus collegit adversarius, sat est semel proponere; ut, si multas causas faciendi, quod arguit, reo dicet accusator fuisse, nos, non enumeratis singulis, semel hoc in totum negemus, quia non, quisquis causam faciendi sceleris habuit, et fecerit.
因为有时,只要一次性提出对手通过多项论据归纳出来的结论就足够了;例如,如果控告者说被告有许多动机去做他所指控的事,我们无需一一列举,而是在整体上予以一次性否认,因为并非任何拥有犯罪动机的人就一定会付诸行动。
§5.13.15saepius tamen accusatori congerere argumenta, reo dissolvere expediet.
然而,通常情况下,控告者倾向于堆砌论据,而被告则倾向于予以瓦解。
id autem, quod erit ab aduersario dictum, quomodo refutari debeat, intuendum est.
此外,必须观察应当如何反驳对手所说的话。
nam si erit palam falsum, negare satis est, ut pro Cluentio Cicero eum, quem dixerat accusator epoto poculo concidisse, negat eodem die mortuum.
因为如果这显然是虚假的,只需予以否认即可,正如西塞罗在《为克鲁恩蒂乌斯辩护》中,否认了控告者所说的那位“喝下酒杯中的液体后便倒地”的人死于同一天。
§5.13.16palam etiam contraria et supervacua et stulta reprehendere nullius est artis, ideoque nec rationes eorum nec exempla tradere necesse est.
斥责那些显然矛盾、多余和愚蠢的事物并不需要任何技巧,因此也无需传授它们的原理和范例。
id quoque (quod obscurum vocant), quod secreto et sine teste aut argumento dicitur factum, satis natura sua infirmum est; sufficit enim, quod adversarius non probat; item si ad causam non pertinet.
此外,那些(人们称之为“模糊不清”的)、被声称是在秘密且没有证人或证据的情况下发生的事,其本质上也是足够软弱的;因为只要对手无法证明,这就足够了;如果它与诉讼无关,也是如此。
§5.13.17est tamen interim oratoris efficere, ut quid aut contrarium esse aut a causa diversum aut incredibile aut supervacuum aut nostrae potius causae videatur esse coniunctum.
然而,有时辩论家的任务是使某事显得要么是矛盾的、要么与诉讼无关、要么不可信、要么是多余的,或者反倒与我们的诉讼相关联。
obiicitur Oppio, quod de militum cibariis detraxerit; asperum crimen, sed id contrarium ostendit Cicero, quia iidem accusatores obiecerint Oppio, quod is voluerit exercitum largiendo corrumpere.
人们指控奥皮乌斯扣留了士兵的口粮;这是一项严厉的指控,但西塞罗指出了其中的矛盾,因为相同的控告者曾指控奥皮乌斯企图通过施舍来腐蚀军队。
§5.13.18testes in Cornelium accusator lecti a tribuno codicis pollicetur; facit hoc Cicero supervacuum, quia ipse fateatur.
控告者承诺提供针对科尔内利乌斯的证人,以证明护民官宣读了法典;西塞罗使这变得多余,因为他自己承认了。
petit accusationem in Verrem Q. Caecilius, quod fuerat quaestor eius; ipsum Cicero ut pro se videretur effecit.
昆图斯·凯基利乌斯请求控告维勒斯,因为他曾是后者的财务官;西塞罗使这件事本身看起来对他自己有利。
§5.13.19cetera, quae proponuntur, communis locus habet. aut enim coniectura excutiuntur, an vera sint; aut finitione, an propria; aut qualitate, an inhonesta, iniqua, improba, inhumana, crudelia et cetera, quae ei generi accident.
提出的其他事物则属于共同的“座”;因为它们要么通过“推测”来检验是否真实,要么通过“定义”来检验是否专属,要么通过“性质”来检验是否不名誉、不公正、邪恶、非人道、残酷,以及其他附属于这一类别的情况。
§5.13.20eaque non modo in propositionibus et rationibus sed in toto genere actionis intuenda: an sit crudelis, ut Labieni in Rabirium lege perduellionis; inhumana, ut Tuberonis Ligarium exulem accusantis atque id agentis ne ei Caesar ignoscat;
这些不仅在命题和论据中,而且在诉讼活动的整个类别中都必须予以观察:它是残酷的,如拉比埃努斯根据叛国法对拉比里乌斯的诉讼;非人道的,如图贝罗指控流亡者利加里乌斯并企图阻止恺撒宽恕他;