Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §5.11.1-5.11.11

范例论据的定义及其基于异同的分类

第 147 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良定义了作为第三种外部论据的“范例”,并阐述了它与苏格拉底式归纳及修辞推理的关系。他将历史实例划分为相似、不相似和相反三类,探讨了大小者之间的推论逻辑,并结合古典案例说明了不平等例子在劝诫中的修辞效力。

§5.11.1tertium genus ex iis, quae extrinsecus adducuntur in causam, Graeci vacant παράδειγμα, quo nomine et generaliter usi sunt in omni similium adpositione et specialiter in iis, quae rerum gestarum auctoritate nituntur.
在那些从外部引入到案件中的事物中,第三种被希腊人称为“范例”,他们将这一名称既泛指一切相似事物的并置,又特指那些依靠历史事实权威的事物。
nostri fere similitudinem vocari maluerunt, quod ab illis παραβολὴ dicitur, alterum exemplum, quanquam et hoc simile est et illud exemplum.
我们的著述家们通常更愿意将前者称为“类似”(即被他们称为“比喻”的东西),而将后者称为“实例”,尽管前者也是一种类似,而后者也是一个实例。
§5.11.2nos, quo facilius propositum explicemus, utrumque παράδειγμα esse credamus, et ipsi appellemus exemplum.
为了更易于说明我们的目的,让我们认为两者都是“范例”,并且我们自己将其称为“实例”。
nec vereor, ne videar repugnare Ciceroni, quanquam collationem separat ab exemplo.
我并不担心自己显得与西塞罗相左,尽管他将“比较”与“实例”区分开来。
nam idem omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα dixeruntque παράδειγμα ῥητορικὴν ἐπαγωγήν.
因为同一位作者将所有的论证分为两个部分,即“归纳”与“推论”,正如大多数希腊人将其分为“范例”和“修辞式”一样,并称“范例”为“修辞学上的归纳”。
§5.11.3nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit viam, ut cum plura interrogasset, quae fateri adversario necesse esset, novissime id, de quo quaerebatur, inferret, ut simile concessis.
因为苏格拉底最常使用的那种归纳采取了这样的途径:在提出了几个对手不得不承认的问题之后,最后将所探询的事情作为与已承认之点相似的事情引入。
Id est inductio.
这就是归纳。
hoc in oratione fieri non potest; sed, quod illic interrogatur, hic fere sumitur.
这在连续的演讲中是无法做到的;但是,在那种情况下被提问的东西,在这里通常是被直接作为前提接受的。
§5.11.4sit igitur illa interrogatio talis: quod est pomum generosissimum? nonne quod optimum? concedetur.
那么,让那个提问像这样:“什么是最尊贵的水果? 难道不是最好的那种吗? ”这将会被承认。
quid equus? qui generosissimus? nonne qui optimus? et plura in eundem modum.
“马呢? 哪种最尊贵? 难道不是最好的那种吗? ”以及更多以相同方式提出的问题。
deinde, cuius rei gratia rogatum est, quid homo? nonne is generosissimus, qui optimus? fatendum erit.
然后,为了提出问题的真正目的:“人呢? 难道不是最优秀的人最尊贵吗? ”这必须被承认。
§5.11.5hoc in testium interrogatione valet plurimum, in oratione perpetua dissimile est; aut enim sibi ipse respondet orator aut quod illic interrogatur, hic fere sumitur.
这在审问证人时非常有力,但在连续的演讲中则有所不同;因为要么演讲者自己回答自己,要么在那种情况下被提问的东西,在这里通常被直接作为前提接受。
quod pomum generosissimum? puto, quod optimum;
“什么水果最尊贵? 我认为是最好的。
et equus? qui velocissimus: ita hominum, non qui claritate nascendi sed qui uirtute maxime excellet.
马呢? 最快的。 人也是这样,不是在出身的显赫上,而是在美德上最杰出的人。
omnia igitur ex hoc genere sumpta necesse est aut similia esse aut dissimilia aut contraria.
”因此,从这种类型中取出的所有事物,必须要么是相似的,要么是不相似的,要么是相反的。
similitudo adsumitur interim et ad orationis ornatum; sed illa, cum res exiget, nunc ea, quae ad probationem pertinent, exsequar.
类似有时也被采用来作为演讲的装饰;但当情况需要时我再探讨那些,现在我将阐述那些属于论证的事物。
§5.11.6potentissimum autem est inter ea quae sunt huius generis, quod proprie vocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id quod intenderis commemoratio.
但在这一类型的事物中,最有力的是我们严格称为“实例”的东西,即为了说服你所企图的事情而提及一件过去的、或当作过去的事实。
intuendum igitur est, totum simile sit an ex parte, ut aut omnia ex eo sumamus aut quae utilia sunt.
因此必须观察它是整体相似还是部分相似,以便我们要么从中吸取所有东西,要么只吸取有用的东西。
simile est, iure occisus est Saturninus sicut Gracchi.
相似的例子是:“萨图尔尼努斯和格拉古兄弟一样是被依法杀死的。
dissimile, §5.11.7Brutus occidit liberos proditionem molientes; Manlius virtutem filii morte multavit.
”不相似的例子: “布鲁图斯杀死了图谋叛国的孩子们;曼利乌斯则用死刑惩罚了儿子的美德。
contrarium, Marcellus ornamenta Syracusanis hostibus restituit; Verres eadem sociis abstulit.
”相反的例子:“马尔凯鲁斯将装饰品归还给了作为敌人的叙拉古人;维雷斯则从盟友那里夺走了同样的东西。
et probandorum et culpandorum ex iis confirmatio eosdem gradus habet.
”从这些事物中产生的对值得赞扬和值得谴责之事的论证,具有相同的步骤。
§5.11.8etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suae, ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse.
即使在我们说将要发生的事情中,相似事物的提示也是有用的,例如如果有人说,狄奥尼修斯之所以寻求人身安全的护卫,是为了在他们武力的帮助下夺取篡夺者的权力,那么他可以引述这个实例:庇西特拉图通过相同的方法达到了统治地位。
§5.11.9sed ut sunt exempla interim tota similia ut hoc proximum, sic interim ex maioribus ad minora, ex minoribus ad maiora ducuntur.
但是,正如实例有时是完全相似的(如刚才这一个),同样,它们有时也从较大者引向较小者,从较小者引向较大者。
urbes violata propter matrimonia eversae sunt;
“城市因婚姻受到侵犯而被颠覆;那么对通奸者应当做些什么呢?
quid fieri adultero par est? tibicines, cum ab urbe discessissent, publice revocati sunt; quanto magis principes civitatis viri et bene de republica meriti, cum invidiae cesserint, ab exilio reducendi?
”“笛手们在离开城市后,被公开召回;那么国家的领袖人物以及对共和国有功之人,因嫉妒而屈服被驱逐时,难道不更应该从流放中召回吗?
§5.11.10ad exhortationem vero praecipue valent imparia.
” 但在劝诫中,不平等的例子尤为有力。
admirabilior in femina quam in viro virtus.
因为美德在女性身上比在男性身上更令人赞叹。
quare, si ad fortiter faciendum accendatur aliquis, non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad moriendum non tam Cato et Scipio quam Lucretia; quod ipsum est ex maioribus ad minora.
因此,如果有人被激发起勇敢地行动,霍拉提乌斯和托尔夸图斯所带来的分量,就不如那个亲手杀死了皮洛士的女人,而对于面对死亡,小加图和西庇阿的分量也不如卢克丽霞;这本身就是从较大者引向较小者。
§5.11.11singula igitur horum generum ex Cicerone (nam unde potius?) exempla ponamus.
因此,让我们从西塞罗那里(因为还能从谁那里呢? )为这些类型中的每一个举出实例。
simile est hoc pro Murena, etenim mihi ipsi accidit, it cum duobus patriciis, altero improbissimo et audacissimo altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam.
相似的例子是《辩护穆雷纳》中的这篇:“因为这确实发生在我自己身上,当时我与两个贵族——一个是极度邪恶和胆大妄为的人,另一个是非常谦逊和优秀的人——共同竞争;然而我凭威严超越了喀提林,凭恩泽超越了加尔巴。 ”

词汇与语法注释

  1. 5.11.1quanquam et hoc simile est et illud exemplum — “hoc”指代较近的“exemplum”,而“illud”指代较远的“similitudo”。作者在此指出这两个拉丁语词汇概念的交叉性(即实例也是一种类似,而类似也起到了实例的作用),颠倒了通常的指示关系。
  2. 5.11.3quod illic interrogatur, hic fere sumitur — “illic”(在那边)指代苏格拉底式对话中的归纳(inductio)过程,而“hic”(这边)指代演讲者的连续演讲(oratio perpetua)。它对比了在对话中通过提问逐步引导出对方承认的步骤,在连续演讲中则是直接被当作不言自明的前提(“sumitur”)来采纳。
  3. 5.11.10quod ipsum est ex maioribus ad minora — “quod ipsum”的先行词指代前述利用女性的杰出美德来鼓舞男性的整个说服行为。这被归类为“从较大者到较小者”(“ex maioribus ad minora”)的推论,因为将“较大的事实”(在体质较弱的女性身上展现出的卓越美德)应用到了“较小的预期义务”(在体质较强的男性身上本应具有的寻常勇气)之中。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §5.11.1-5.11.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:5.11.1-5.11.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。