Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §5.10.115-5.10.125

关于战争权的论据与实务训练的重要性

第 146 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

在继续阐述底比斯人与色萨利人关于战争法和公共债权转让的具体论据后,作者强调不应仅仅依赖技术性规则,而必须通过大量训练和自然秉赋来熟练驾驭各种论据。

§5.10.115hoc inveniendum est, ut adhiberi possit argumentum: ideo captivos, si in patriam suam redierint, liberos esse, quia bello parta non nisi eadem vi possideantur.
必须发现这一点,以便能够使用以下论据:即捕俘们如果回到自己的祖国,就是自由的,因为在战争中获得的东西非靠同样的武力不能占有。
proprium est et illud causae, quod Amphictyones iudicant (ut alia apud centumviros, alia apud privatum iudicem in iisdem quaestionibus ratio); §5.10.116tum secundo gradu, non potuisse donari a victore ius, quia id demum sit eius, quod teneat; ius, quod sit incorporate, adprehendi manu non posse.
以下这一点也是该案件所特有的,即由近邻同盟会议进行裁判(正如在相同的问题中,在百人审判庭前与在私人裁判官前理路不同一样);次之作为第二阶段,胜者无法赠送权利,因为只有他所保持的东西才是最终属于他的;权利作为无形之物,无法用手夺取。
hoc reperire est difficilius quam, cum inveneris, argumentis adiuvare, ut alia sit condicio heredis, alia victoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat.
发现这一点,比在发现之后用论据来加以补强更为困难,例如继承人的状况与胜者的状况不同,因为权利转移给前者,而实物转移给后者。
§5.10.117proprium deinde materiae, ius publici crediti transire ad victorem non potuisse, quia, quod populus crediderit, omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnes in Alexandri manu fuisse.
其次,该题材特有的,公有债权的权利无法转移给胜者,因为人民所贷出的东西,是欠所有人的债,只要任何一个单个人还活着,他就是全部金额的债权人,而并非所有的底比斯人都在亚历山大的掌握之中。
§5.10.118hoc non extrinsecus probatur, quae vis est argumenti, sed ipsum per se valet.
这并不是从外部被证明的(这是论据的力量),而是其自身就有效。
tertii loci pars prior magis vulgaris, non in tabulis esse ius; itaque multis argumentis defendi potest.
第三个论源的前半部分更为普通,即权利不在债权书里;因此可以用许多论据来为此辩护。
mens quoque Alexandri duci debet in dubium, honorarit eos an deceperit.
亚历山大的意图也应当受到怀疑,他是优待了他们还是欺骗了他们。
illud iam rursus proprium materiae et velut novae controversiae, quia restitutione recepisse ius, etiamsi quod amiserint, Thebani videntur.
以下这一点现在又重新成为该题材特有的,且仿佛是一个新的争端,即底比斯人通过重建,似乎重新获得了权利,即使他们曾失去了某些权利。
hic et, quid Cassander velit, quaeritur: sed vel potentissima apud Amphictyonas aequi tractatio est.
在这里也问到卡山德想要什么;但在近邻同盟会议前,对公平的处理显然是最强有力的。
§5.10.119haec non idcirco dico, quod inutilem horum locorum, ex quibus argumenta ducuntur, cognitionem putem, alioqui nec tradidissem; sed ne se, qui cognoverint ista, si cetera negligant, perfectos protinus atque consummatos putent et, nisi in ceteris, quae mox praecipienda sunt, elaboraverint, mutam quandam scientiam consecutos intelligant.
我之所以说这些,并不是因为我认为这些引出论据的论源知识是无用的,否则我也不会传授它们;而是为了让那些了解了这些的人,如果忽视了其他事物,不要立即认为自己是完美且完成的,并且如果不努力于不久就要规定的其他事宜中,他们应当明白自己只获得了一种某种沉默的知识。
§5.10.120neque enim artibus editis factum est, ut argumenta inveniremus, sed dicta sunt omnia, antequam praeciperentur, mox ea scriptores observata et collecta ediderunt.
因为我们能发现论据,并不是因为发表了理论著作,而是所有的东西在被规定之前就已经被说出了;后来,作者们将它们观察并收集,然后发表了出来。
cuius rei probatio est, quod exemplis eorum veteribus utuntur et ab oratoribus ilia repetunt, ipsi nullum novum et quod dictum non sit inveniunt.
这一事实的证明是,他们使用古人的例子,并从演讲家那里重复这些例子;他们自己没有发现任何新的、未曾被说过的东西。
§5.10.121artifices ergo illi qui dixerunt; sed habenda his quoque gratia est, per quos labor nobis est detractus.
因此,那些实际说过的人才是创造者;但也必须感谢这些人,通过他们,我们的劳苦被免除了。
nam, quae priores beneficio ingenii singula invenerunt, nobis et non sunt requirenda et notata sunt omnia.
因为先人们凭借天赋所单独发现的东西,不需要我们去寻找,而且全部被记录下来了。
sed non magis hoc sat est quam palaestram didicisse, nisi corpus exercitatione, continentia, cibis, ante omnia natura iuvatur, sicut contra ne illa quidem satis sine arte profuerint.
但这并不比学习了角力技术更为充分,除非身体通过锻炼、节制、食物,尤其是通过天资得到助益,正如相反地,即使是那些东西,没有技艺也无法充分起作用一样。
§5.10.122illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis, quae demonstravimus, cuncta posse reperiri; neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et velut ostiatim pulsandum, ut sciant, an ad probandum id, quod intendimus, forte respondeant, nisi cum discunt et adhuc usu carent.
追求雄辩的人也应当思考这一点:在我们所展示的那些事物中,并不是所有事物都能在所有的案件中被发现;并且当说话的材料被提出时,不要精查每一个源泉,像挨家挨户敲门一样,去了解它们是否碰巧能回应证明我们所企图的事情,除非当他们正在学习且还缺乏经验时。
§5.10.123infinitam enim faciat ista res dicendi tarditatem, si semper necesse sit, ut temptantes unumquodque eorum, quod sit aptum atque conveniens, experiendo noscamus; nescio an etiam impedimento futura sint, nisi et animi quaedam ingenita natura et studio exercitata velocitas recta nos ad ea, quae conveniunt causae, ferant. nam,
因为如果总是必须尝试它们中的每一个,通过试验来认识什么是合适且相合的,那将会造成无限的说话迟缓;我不知道它们是否甚至会成为阻碍,除非精神的某种天生资质和通过学习锻炼出来的敏捷性将我们直接引向那些符合案件的事物。
§5.10.124ut cantus vocis plurimum iuvat sociata nervorum concordia, si tamen tardior manus nisi inspectis demensisque singulis, quibus quaeque vox fidibus iungenda sit, dubitet, potius fuerit esse contentum eo, quod simplex canendi natura tulerit, ita huiusmodi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae; §5.10.125sed hoc exercitatione multa consequendum, ut, quemadmodum illorum artificum, etiamsi alio spectant, manus tamen ipsa consuetudine ad graves, acutos, medios nervorum sonos fertur, sic oratoris cognitionem nihil moretur haec varietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic rationem sponte quadam sequantur.
因为正如歌声通过弦乐联合的谐调而得到极大的助益,但如果迟缓的手不能在不一一观察和测量每个歌声应当与哪根弦相结合的情况下迟疑不决,那倒不如满足于单纯的歌唱本能所带来的东西;同样地,理论的体系应当适应这些教导,并像吉他一样被张紧;但这必须通过大量的训练来达到,以便像那些艺术家的手一样,即使他们看着别处,手也会通过习惯自然地移向弦乐的低音、高音和中音,这样演讲者的认知就不会被论据的这种多样和丰富所耽搁,而是仿佛自我呈现并相迎,正如文字和音节不需要书写者的思考一样,它们会以某种自发性遵循理路。

词汇与语法注释

  1. 5.10.115ideo captivos... liberos esse — 宾格加不定式结构。该不定式分句同位语式地解释了前文 argumentum(论据)的具体内容。
  2. 5.10.116non potuisse donari a victore ius — 宾格加不定式分句,表示承接前节 inveniendum est(必须被发现)的“第二阶段”(secundo gradu)的内容。ius 是不定式 potuisse 的逻辑主语。
  3. 5.10.123faciat — 虚拟语气现在时。作为以 si 分句(necesse sit)为条件之条件句的归结从句,表示潜在的判断或假定结果。
  4. 5.10.124potius fuerit — 虚拟语气完成时。作为条件句的归结,表示与事实相反的假定或强烈的潜在判断,构成“...反倒更好”的意思。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §5.10.115-5.10.125. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:5.10.115-5.10.125

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。