§5.10.103praesertim, cum plurimae probationes in ipso causarum complexu reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obviae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria invenienda sunt.
尤其是因为极多的立证是在诉讼案件本身的错综复杂之中被发现的,以至于它们与任何其他诉讼都毫无共同之处,而这些立证既是最强有力的,又是最不易显而易见的,因为我们已从规则中接受了共同的论源,而特殊的论源则必须由我们自己去发现。
§5.10.104hoc genus argumentorum sane dicamus ex circumstantia, quia περίστασιν dicere aliter non possumus, vel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo adultero sacerdote, qui lege, qua unius servandi potestatem habebat, se ipse servare voluit, proprium controversiae est dicere, non unum nocentem servabas, quia te dimisso adulteram occidere non licebat.
我们不妨将这类论据称为“导自情况”,因为我们无法用其他方式来翻译 peristasin,或者称为“导自每个案件所特有的事物”:例如在那个通奸祭司的案件中,根据赋予他救下一人特权的法律,他想救自己,而该争端特有的论据是说:“你当时救的并不是单单一个罪人,因为一旦放走了你,杀死那个通奸的女人就是不合法的。
hoc enim argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere.
”因为禁止在没有通奸男子的情况下杀死通奸女子的法律创造了这一论据。
§5.10.105et illa, in qua lata lex est, ut argentarii dimidium ex eo quod debebant solverent, creditum suum totum exigerent.
还有那个案例,其中制定了一条法律,规定两替商应当偿还其所欠债务的一半,但应全额收回其自己的债权。
argentarius ab argentario solidum petit.
一个两替商向另一个两替商要求全额偿还。
proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege, ut argentarius totum exigeret; adversus alios enim non opus fuisse lege, cum omnes praeterquam ab argentariis totum exigendi ius haberent.
债权人针对该题材特有的论据是:正因为这个原因,法律中才增加了“两替商应全额收回债权”的条款;因为对于其他人,并不需要法律,因为除了从两替商那里以外,每个人都拥有收回全额的权利。
§5.10.106cum multa autem novantur in omni genere materiae tum praecipue in iis quaestionibus, quae scripto constant, quia vocum est in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis.
虽然在每种题材中都会产生许多新颖的论据,但尤其是在那些依据成文而立的争端中更是如此,因为不仅在单个词语中经常存在歧义,在结合在一起的词语中更是如此。
§5.10.107et haec ipsa plurium legum aliorumve scriptorum vel congruentium vel repugnantium complexu varientur necesse est, cum res rei aut ius iuris quasi signum est.
并且这些问题本身也必然因多条法律或其他成文规定的复杂交织(无论是相合还是相悖)而发生变化,此时一件事就像是另一件事的征兆,或者一项权利是另一项权利的征兆。
non debui tibi pecuniam; nunquam me appellasti, usuram non accepisti, ultro a me mutuatus es.
“我不曾欠你钱;你从未向我讨要,你也未曾收取利息,反而主动向我借钱。
lex est, qui patri proditionis reo non adfuerit, exheres sit.
”法律:“未向被控叛国罪的父亲提供辩护协助者,剥夺其继承权。
negat filius, nisi si pater absolutus sit.
”儿子予以否认,除非父亲已被宣告无罪。
quid signi? lex altera, proditionis damnatus cum advocato exulet.
有什么征兆? 另一条法律:“被判叛国罪者,与其辩护人一同流放。
§5.10.108Cicero pro Cluentio Publium Popilium et Tiberium Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos.
” 西塞罗在《为克鲁恩蒂乌斯辩护》中说,普布利乌斯·波皮利乌斯和提贝里乌斯·古塔被判有罪不是因为收买法庭,而是因为非法竞选。
quid signi? quod accusatores eorum, qui erant ipsi ambitus damnati, e lege sint post hanc victoriam restituti.
有什么征兆? 因为指控他们的起诉人(其本身曾因非法竞选而被判有罪)在这次胜利之后,根据法律恢复了权利。
§5.10.109nec minus in hoc curae debet adhiberi, quid proponendum quam quomodo sit quod proposuerimus probandum.
在这方面,对于应该提出什么,与如何证明我们所提出的内容相比,应当付出的注意力不应更少。
hic immo vis inventionis, si non maior, certe prior.
相反,发现的力量正是在这里,即使不能说更大,也确实是更为优先的。
nam ut tela supervacua sunt nescienti, quid petat, sic argumenta, nisi provideris cui rei adhibenda sint.
因为正如对于不知道该瞄准什么的人来说武器是多余的一样,论据也是如此,除非你已预先看清它们应被应用于什么事物。
hoc est, quod comprehendi arte non possit.
这就是无法被技艺所掌握的东西。
§5.10.110Ideoque, cum plures eadem didicerint, generibus argumentorum similibus utentur; alius alio plura, quibus utatur, inveniet.
因此,当许多人学习了相同的东西时,他们会使用相似种类的论据;但一个人会比另一个人发现更多可用的论据。
sit exempli gratia proposita controversia, quae communes minime cum aliis quaestiones habet: §5.10.111cum Thebas evertisset Alexander, inuenit tabulas, quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse 'Thebanos continebatur.
例如,假设提出了一个与其他问题几乎没有共同点的争端:当亚历山大毁灭底比斯时,他发现了记有底比斯人曾借给色萨利人一百塔兰同的债权书。
has, quia erat usus commilitio Thessalorum, donavit his ultro; postea restituti a Cassandro Thebani reposcunt Thessalos.
因为他曾得到过色萨利人的军事协助,他就主动将这些债权书赠送给了他们;后来,由卡山德重建的底比斯人,向色萨利人索回这笔债务。
apud Amphictyonas agitur.
案件在近邻同盟会议前审理。
centum talenta et credidisse eos constat et non recepisse.
双方对底比斯人曾借出一百塔兰同且尚未收回这一事实均无异议。
§5.10.112lis omnis ex eo, quod Alexander ea Thessalis donasse dicitur, pendet.
整个诉讼取决于这一点,即据说亚历山大将这些债权书赠送给了色萨利人。
constat illud quoque, non esse iis ab Alexandro pecuniam data; quaeritur ergo, an proinde sit, quod datum est, ac si pecuniam dederit?
同样明确的是,亚历山大并未给他们现金;因此问题在于,所赠送之物是否等同于他给了解现金?
§5.10.113quid proderunt argumentorum loci, nisi haec prius videro, nihil eum egisse donando, non potuisse donare, non donasse? et prima quidem actio facilis ac favorabilis repetentium iure quod vi sit ablatum;
如果我没有首先看清这一点:他通过赠送什么也没做成、他无法赠送、他没有赠送,那么论据的论源又有什么用呢?
sed hinc aspera et uehemens quaestio exoritur de iure belli, dicentibus Thessalis, hoc regna, populos, fines gentium atque urbium contineri.
对于那些依法索回被暴力夺走之物的人来说,第一步指控确实是容易且令人同情的;但由此产生了一个关于“战争法”的艰难而激烈的争端,色萨利人说:各王国、民族、国家与城市的疆界都是以此维系生存的。
§5.10.114inveniendum contra est, quo distet haec causa a ceteris, quae in potestatem victoris venirent; nec circa probationem res haeret, sed circa propositionem.
相反地,必须发现这一案件与那些落入胜利者权力之下的其他案件有何不同;问题不在于立证,而在于主张。
dicamus inprimis: in eo, quod in iudicium deduci potest, nihil valere ius belli nec armis erepta nisi armis posse retineri; itaque, ubi illa valeant, non esse iudicem; ubi iudex sit, illa nihil valere.
我们首先说:在可以诉诸裁判的事物中,战争法毫无效力,且靠武力夺走的东西非靠武力不能维系;因此,在战争法有效力的地方,便没有裁判官;在有裁判官的地方,战争法毫无效力。