§4.pr.1perfecto, Marcelle Victori, operis tibi dedicati tertio libro et iam quarta fere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo, quale iudicium hominum emererer, accessit.
马尔凯鲁斯·维克托,在完成了献给你的这部著作的第三卷,并且我们的劳作已完成了将近四分之一之际,我心中又增添了更加勤勉的新由头以及更深的忧虑,即我将配得上人们怎样的评价。
adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus.
因为在此之前,我们仿佛只是在彼此之间交流学问,即使我们的教学法不怎么为他人所认可,我们似乎也满足于家庭内部的使用,以至于我们认为仅能塑造你我儿子的学业便已足够。
§4.pr.2cum vero mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum delegaverit curam, non satis honorem iudiciorum caelestium intelligam, nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar.
然而,既然多米提安·奥古斯都已将他姐妹的孙辈的抚养托付给我,那么我便不能充分理解这神圣判定所带来的荣耀,除非我也由此推测出这份重担的巨大。
§4.pr.3quis enim mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non immerito probaverit sanctissimus censor? aut studia, ne fefellisse in iis videar principem ut in omnibus, ita in eloquentia quoque eminentissimum?
因为,为了让那最神圣的监察官并非不当地认可他们,我应当以何种方式来培养他们的品行? 又应当以何种研究,才不至于在这些事情上显得欺骗了这位在雄辩术以及在所有其他事情上都最为卓越的元首?
§4.pr.4quodsi nemo miratur poetas maximos saepe fecisse, ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova precatione uterentur, §4.pr.5mihi quoque profecto poterit ignosci, si, quod initio, quo primum hanc materiam inchoavi, non feceram, nunc omnes in auxilium deos ipsumque in primis, quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est, invocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat.
但是,如果没有人感到奇怪,最伟大的诗人也常常如此行事,即不仅在他们作品的开篇祈求缪斯,而且在走得更远、当他们来到某个更为庄重的段落时,也会重新祈愿,仿佛使用新的祈祷一样,那么我也确实可以被原谅,如果我在最初着手这一题材的开端时未曾做过的事,现在却祈求所有的神明来相助,尤其是他本人——没有其他比他更为临近、更眷顾学问的神明了——以便,他给我们增加了多少期许,就吸入多少才华,并以顺遂且乐意之姿同在,使我成为他所信任的那样的人。
§4.pr.6cuius mihi religionis non haec sola ratio, quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum opus, ut maiora praeteritis ac magis ardua sint, quae ingredior.
对于我的这一敬神之举,不仅有这一最大理由,而且在其他方面著作本身也是这样展开的,以至于我将要涉足的事务比以往的更大、也更艰难。
sequitur enim, ut iudicialium causarum, quae sunt maxime variae ac multiplices, ordo explicetur: quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.
因为接下来要阐明的是极为多样和复杂的司法案件的顺序:绪论的职责是什么,陈述的方式是什么,论证的可信度如何(我们是巩固所提出的主张还是瓦解对方的言论),结语中有多大的力量(是通过简短地重复事实来唤醒法官的记忆,还是——这显然是更有力的——激发其情感)。
§4.pr.7de quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic quoque complures de una quaque earum libros ediderunt; quas ego omnes ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor.
关于这些个别的部分,有些人由于害怕整个整体的重担,宁愿分开撰写,而且也这样针对其中的每一部分出版了许多书籍;而我,竟敢将这一切编织在一起,预见到几乎无止境的劳苦,仅仅想到所承担的任务就感到疲惫。
sed durandum est, quia coepimus, et si viribus deficiemur, animo tamen perseverandum.
但既然已经开始,就必须坚持下去,即使我们气力衰竭,仍须以心志坚持不懈。