§3.11.15alterius etiam status quaestionem, alterius iudicationem putant.
他们还认为,问题属于一种争点,而判定点则属于另一种。
quaestio qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit.
问题属于性质争点,即“米洛是否合理地杀死了克洛狄乌斯”。
§3.11.16iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit.
判定点属于推测争点,即“克洛狄乌斯是否设下了埋伏”。
ponunt et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti, quae non sit propria quaestionis, et de ea iudicati.
他们还设定了这一点,即案件往往被转向某件不属于问题本身的事物,并对此事物做出判定。
A quibus multum dissentio.
我非常不同意他们的看法。
nam et illa quaestio, an omnes, qui paterna bona consumpserint, contione sint prohibendi, habeat oportet suam iudicationem.
因为即使是那个问题,即“是否所有挥霍了父辈财产的人都应被禁止在集会发言”,也必须有其自身的判定点。
ergo non alia quaestio alia iudicatio erit, sed plures quaestiones et plures iudicationes.
因此,并不会是一个问题而另一个是判定点,而是有多个问题和多个判定点。
§3.11.17quid? non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem? nam si est insidiatus Clodius, sequitur, ut recte sit occisus.
怎么说呢? 难道在米洛的案件中,推测本身不就是指向性质吗? 因为如果克洛狄乌斯设下了埋伏,那么接下来的结论就是他被杀是合理的。
cum vero in aliquam rem missa causa recessum est a quaestione, quae erat, et hic constituta quaestio, ubi iudicatio est.
但当案件被转向其他事物,从而偏离了原本的问题时,问题也就建立在判定点所在的同一个地方。
§3.11.18paulum in his secum etiam Cicero dissentit.
在这些事情上,西塞罗也与自己有些不一致。
nam in Rhetoricis (quemadmodum supra dixi) Hermagoran est secutus; in Topicis ex statu effectam contentionem κρινόμενον existimat, idque Trebatio, qui iuris erat consultus, adludens qua de re agitur appellat; quibus id contineatur, continentia, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit; §3.11.19at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum.
因为在《修辞学》中(如我上面所说)他遵循了赫尔玛戈拉斯;但在《论题篇》中,他认为由争点产生的争论点就是 κρινόμενον,并且向身为法学家的特雷巴蒂乌斯戏称其为“诉讼所争之物”;而包含这些的事物,他称之为“紧要点”,好比是辩护的“支持点”,一旦撤销这些,辩护也就不复存在;但在《论辩章句》中,支持点被视为与辩护相对立之物,因为居首的紧要点由起诉人陈述,理由由被告陈述,而由理由与支持点的问题中,产生关于判定点的论争。
verius igitur et brevius ii, qui statum et continens et iudicationem idem esse voluerunt; continens autem id esse, quo sublato lis esse non possit.
因此,那些主张争点、紧要点与判定点为同一事物的人,其说法更为真实且简明;而紧要点就是,一旦去除它,诉讼便无法存在。
§3.11.20hoc mihi videntur utramque causam complexi, et quod Orestes matrem et quod Clytaemnestra Agamemnonem occiderit.
借此,在我看来他们似乎包揽了这两个案件,即俄瑞斯忒斯杀死了母亲,以及克吕泰涅斯特拉杀死了阿伽门农。
iidem iudicationem et statum consentire semper existimarunt, neque enim aliud eorum rationi conveniens fuisset.
这些人还认为判定点与争点总是相符的,因为确实没有别的东西能符合他们的逻辑。
§3.11.21verum haec adfectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laborat, a nobis in hoc assumpta solum, ne parum diligenter inquisisse de opere, quod aggressi sumus, videremur; simplicius autem instituenti non est necesse per tam minutas rerum particulas rationem docendi concidere.
但这种刻意追求的细微区分,不过是在事物的名称上徒劳地卖弄,我们之所以在这里采用它,仅是为了避免让人觉得我们对自己所着手的这部著作研究得不够细致;但对于以更简明的方式进行教学的人来说,没有必要将教学系统切碎成如此微小的细节。
§3.11.22quo vitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Hermagoras, vir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiae nimium sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna sit.
确实有很多人深受这种缺点的困扰,尤其是赫尔玛戈拉斯,他在其他方面是个心思缜密、在极多事情上令人钦佩的人,只是过于焦虑地追求细致,以至于对他的指责本身也非不配得到某种赞誉。
§3.11.23haec autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque discentem per ambages fatigabit nec corpus orationis in parva momenta diducendo consumet.
但这条更短、也因此更清晰得多的途径,既不会用弯路使学习者感到疲倦,也不会通过将演讲的整体肢解为细微的部分而使其消耗殆尽。
nam qui viderit, quid sit, quod in controversiam veniat, quid in eo et per quae velit efficere pars diversa, quid nostra, quod in primis est intuendum, nihil eorum ignorare, de quibus supra diximus, poterit.
因为凡是看清了争论焦点是什么、对方企图在其中以何种手段达到何种目的、以及我们自己企图达到何种目的(这正是首要应当考察的)的人,都不可能对我们上面所说的那些事情一无知晓。
§3.11.24neque est fere quisquam modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat, et quid litem faciat, (quod ab illis causa vel continens dicitur) et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat;
而且,只要不是愚蠢的人,或者完全脱离了任何说话实践的人,几乎没有人不知道是什么构成了诉讼(被他们称为原因或紧要点),诉讼双方之间的问题是什么,以及应该对什么做出判定;这一切都是同一回事。
quae omnia idem sunt. nam et de eo quaestio est, quod in controversiam venit, et de eo iudicatur, de quo quaestio est.
因为问题是关于进入争执的事物的,而判决则是对作为问题的事物做出的。
§3.11.25sed non perpetuo intendimus in haec animum et cupiditate laudis utcunque acquirendae vel dicendi voluptate evagamur, quando uberior semper extra causam materia est, quia in controversia pauca sunt, extra omnia, et hic dicitur de his, quae accepimus, illic, de quibus volumus.
但我们并不总是把注意力集中在这些事情上,而是会因为不择手段地追求赞誉的欲望或说话的乐趣而偏离主题,因为在案情之外总是存在着更丰富的材料,因为在争执之中事物寥寥,而之外则包罗万象,在这里说的是我们所接受的事物,在别处说的则是我们所渴望的事物。
§3.11.26nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens, iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus saltem respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.
我们不应当如此多地教授如何去发现问题、紧要点和判定点(因为那确实容易),而应当教导我们总是要注视它们,或者当然,如果我们偏离了,至少要回头看看它们,免得那些追求掌声的人丢了兵器。
§3.11.27Theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita.
正如我所说,狄奥多鲁斯学派将一切都归结为“头目”。
his plura intelliguntur: uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione; ut dicimus, caput rei est, apud Menandrum κεφάλαιόν ἐστιν.
由这些词可以理解几种不同的事物:第一种方式是指与争点相同的最高问题,第二种是指指向最高问题的其他事物,第三种是指带有肯定的陈述;就像我们说“这是事情的头目”,在米南德那里则是 κεφάλαιόν ἐστιν。
in universum autem, quidquid probandum est, erit caput; sed id maius aut minus.
而且总的来说,凡是需要被证明的,都将是“头目”,但有大有小。
et quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita, §3.11.28verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.
既然关于这些事物由修辞学作家们传下来的规则,我们已经比必要的更加冗长地阐明了,而且,司法诉讼案件由哪些部分构成上面已经说过了,下一卷将从第一部分,即绪论开始。