§4.3.10his igitur velut fomentis, si quid erit asperum, praemolliemus, quo facilius aures iudicum quae post dicturi erimus admittant, ne ius nostrum oderint.
因此,如果有任何严酷之处,我们将用这些好比温敷的热敷剂预先予以缓和,以便法官的耳朵能更容易地接受我们随后要说的话,免得他们憎恶我们的主张。
nihil enim facile persuadetur invitis.
因为对于不愿意的人,任何事情都是不容易说服的。
§4.3.11quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit appositus; proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium.
在这个地方,法官的性格也必须予以了解,看他是更倾心于成文法还是倾心于公平;因为据此,这件事将或多或少显得必要。
ceterum res eadem et post quaestionem perorationis vice fungitur.
此外,同样的事情在争议点之后也起着结语的作用。
§4.3.12hanc partem παρέκβασιν vocant Graeci, Latini egressum vel egressionem.
这一部分,希腊人称之为“parekbasis”,拉丁人称之为“egressus”或“egressio”。
sed hae sunt plures, ut dixi, quae per totam causam varios habent excursus, ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum gestarum, vel etiam fabulosarum.
但如我所说,这些是多种多样的,在整个诉讼过程中有各种离题,例如对人或地方的赞美,对区域的描绘,对某些历史事件或甚至是神话事件的陈述。
§4.3.13quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliae laus, Proserpinae raptus; pro C. Cornelio popularis illa virtutum Cn. Pompei commemoratio, in quam ille divinus orator, velut nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum.
属于这一类的,在针对维雷斯的起诉书中,有对西西里的赞美和普洛塞庇娜的被劫;在为盖乌斯·科尔内利乌斯的辩护中,有那段深受民众欢迎的关于格奈乌斯·庞培美德的追忆,那位神圣的雄辩家仿佛被这位统帅的名字本身阻挡了演讲的进程,立即中断了他已经开始的论述,转向了那一话题。
§4.3.14Παρέκβασις est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem causae pertinentis extra ordinem excurrens tractatio.
在我看来,“parekbasis”其实是超出常规顺序对某事进行的阐述,但它必须关乎诉讼的实际效用。
quapropter non video cur hunc ei potissimum locum adsignent, qui rerum ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent, si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio.
因此,我看不出他们为何非要将紧随事物顺序之后的这个位置分配给它,正如我不明白他们为什么认为只有在离题中需要陈述某些事情时,这个名称才算名副其实,毕竟演说脱离正轨的方式是如此之多。
§4.3.15nam quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes, egressio est, indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio.
因为在我们所确立的那五个部分之外所说的一切,都是离题:义愤、怜悯、引人憎恶、指责、辩解、修好、对诽谤的驳斥。
similia his, quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione, officiis; quae cum sint argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent, egredi non videntur.
与这些类似且不在争议点之内的,还有所有的铺张、收缩、各种情感的激发,以及那些使演说最为令人愉悦和华丽的话题,如关于奢侈、贪婪、宗教和义务;由于这些话题附属于类似事柄的论证之下,因为它们紧密相连,所以看起来并不像是离题。
§4.3.16sed plurima sunt, quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur, admonetur, placatur, rogatur, laudatur.
但也有极多的话题是被插入到与之毫无关联的事情当中的,法官借此得以恢复精力、受到提醒、被安抚、被恳求、被赞扬。
innumerabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus.
这些是数不胜数的,其中有些是我们预先准备好带来的,有些则是根据我们演说时发生的突发情况或必要性而导出的,比如有人插话、某人介入或者发生了骚乱。
§4.3.17unde Ciceroni quoque in prooemio, cum diceret pro Milone, digredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet.
因此,西塞罗在为米罗辩护的引言中也有必要进行离题,正如他所实际使用的那篇简短演说本身所表明的那样。
potest autem paulo longius exire, qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi velut commendationem adiicit At qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.
然而,那些在争议点之前作准备的人,以及那些在证明结束时加上某种推介的人,可以稍微离得远一点。 但至于那些在演讲中途突然离题的人,则必须迅速返回到他偏离出来的那个地方。