§4.3.1ordine ipso narrationem sequitur confirmatio.
就其本身的顺序而言,叙述之后紧接着是证明。
Probanda sunt enim quae propter hoc exposuimus.
因为我们为此目的而陈述的事物必须得到证实。
sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione dicenda sunt.
但在我进入这一部分之前,我必须就某些人的意见说几句话。
plerisque moris est prolato rerum ordine protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere.
对大多数人来说,习惯的做法是在陈述了事物的顺序之后,立即不顾一切地、尽可能讨好地转移到某种令人愉快且易博得掌声的话题上去。
§4.3.2quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi, qualis saepius desideratur, narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat In quo vitium illud est,
这种做法固然源于修辞演习的虚饰,但如今已进入法庭,尤其是在人们发现诉讼不是为了诉讼当事人的利益,而是为了辩护人的自我炫耀之后。 这是为了防止如果论证的战斗性与那受到抑制的叙述的纤细简练(这正是人们更为经常要求的)相结合,由于说话的乐趣被拖延得更久,演说就会冷场。
§4.3.3quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc, tanquam semper expediat aut etiam necesse sit, faciunt, eoque sumptas ex iis partibus, quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint.
在这一点上,存在着以下缺陷:即他们不加区分案情和实用价值地这样做,仿佛这总是合适甚至必要的;因此,他们把从那些本来属于其他地方的部分中取出的名句堆积到这一部分,结果导致极多的内容要么必须再说一遍,要么因为在不合适的地方说过了,而无法在它们自己的位置上说出来。
ego autem confiteor, §4.3.4hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.
然而,我承认:这种离题的方式不仅可以适时地连接在叙述之后,而且在情况需要或至少允许时,也可以连接在全部或者有时是单独的争议点之后,并且演说由此可以得到极大的阐明和装饰。 但前提是它紧密相连且自然顺承,而不是被暴力楔入并拆散那些自然连接在一起的部分。
§4.3.5nihil enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis est.
因为除了解释性的离题或者是叙述的终点,或者是证明的起点之外,没有任何东西像证明那样与叙述紧密相连。
erit ergo illi nonnunquam locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur eam velut erumpente protinus indignatione.
因此,有时会有它的位置,例如,如果陈述在接近结尾时是极其令人发指的,我们就可以用仿佛立即爆发出来的义愤来继续阐述它。
§4.3.6quod tamen ita fieri oportebit, si res dubitationem non habebit.
然而,只有在事件无可置疑的情况下,才可以这样做。
alioqui prius est quod obiicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est, priusquam probabitur; difficillima est enim gravissimi cuiusque sceleris fides.
否则,首先应该使你所指控的事物成为真实的,而不是把它夸大,因为在指控得到证实之前,指控所带来的愤恨反而对被告有利;因为任何极其严重的罪行,要使人信服都是最困难的。
§4.3.7item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, aut, si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur, ostendas.
同样,如果你陈述了对对手的某些恩惠,从而痛斥一个忘恩负义的人,或者,如果你在叙述中展示了罪行的多样性,从而说明由于这些罪行而面临着多么大的危险,这也并非没有益处。
§4.3.8verum haec breviter omnia.
但所有这些都应简短。
iudex enim ordine audito festinat ad probationem et quam primum certus esse sententiae cupit.
因为法官在听完叙述的顺序后,急于看到证明,并希望尽快对判决确信。
praeterea cavendum est, ne ipsa expositio vanescat, aversis in aliud animis et inani mora fatigatis.
此外,必须予以防范,以免陈述本身因心思被引向别处且被无益的拖延弄得疲惫不堪而烟消云散。
§4.3.9sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam ac poenarias actiones tuebimur.
但是,正如在叙述之后那种突进并非总是必要的一样,在争议点之前的准备却往往是有用的,特别是如果第一眼看上去不太有利,或者如果我们是在维护一项严酷的法律和惩罚性的诉讼。
est hic locus velut sequentis exordii ad conciliandum probationibus nostris iudicem, mitigandum, concitandum.
这个地方好比是接续的前言,旨在为我们的证明去争取、缓和并激起法官。
Quod liberius hic et vehementius fieri potest, quia iudici nota iam causa est.
而这件事在这里可以更自由、更激烈地进行,因为案情对于法官而言已经熟知。