§4.2.122funestis ominibus omnium.
对所有人来说都是不祥之兆。
quod cum sit factum iis quoque temporibus, quibus omnis ad utilitatem potius quam ad ostentationem componebatur oratio, et erant adhuc severiora iudicia, quanto nunc faciendum magis, cum in ipsa capitis aut fortunarum pericula inrupit voluptas? cui hominum desiderio quantum dari debeat alio loco dicam.
既然这件事甚至发生在那个所有辩词都是为了实用而非为了炫耀而构建、且审判还更为严厉的时代,那么在今天,当享乐已经侵入了关乎生命或财产的危险之中时,又该多么更应该这样做呢?
interim aliquid indulgendum esse confiteor.
对于人们的这种渴望应当给予多少让步,我将在别处说明;目前,我承认必须给予某种纵容。
§4.2.123multum confert adiecta veris credibilis rerum imago, quae velut in rem praesentem perdicere audientes videtur, qualis est illa M. Caelii in Antonium descriptio: namque ipsum offendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis stertentem, ructuosos spiritus geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circumiacere passim.
在真实的事物中加入可信的图景大有裨益,这似乎能将听众引入好比是事件发生的现场,正如马尔库斯·卡埃利乌斯对安东尼乌斯的这段描述:“因为他们发现他本人因泥醉而昏睡不起,满肺打着呼噜,不断重复着酸臭的叹息,而他那些著名的女伴们则横七竖八地躺在所有的榻上,其余的人也到处横躺着。
§4.2.124quae tamen exanimatae terrore, hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a ceruicibus tollebant, blandius alia ad aurem invocabat, uehementius etiam nonnulla feriebat; quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu petebat, neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur.
” “然而她们因恐惧而吓得半死,在察觉到敌人到来后,试图唤醒安东尼乌斯,大声呼喊他的名字,徒劳地从他的脖子处扶起他,有的在他耳边更温柔地呼唤,有的甚至更猛烈地拍打他;当他辨认出所有这些人的声音和抚摸时,便去拥抱离他最近的人的脖子,被唤醒后他既不能入睡,又因醉酒而无法清醒,而是在半睡半醒的昏沉中,在百夫长和妾侍们的手里被摇来晃去。
nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.
”对于这些事情,既不能虚构得更可信,也不能斥责得更激烈,更不能展现得更明白。
§4.2.125neque illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem expositioni narrantis auctoritas; quam mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et ipso genere orationis, quod quo fuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis.
我也不会放过这一点,即叙述者的权威给事实的陈述带来了多么大的可信度;我们固然应当首先通过我们的生活来赢取这种权威,但也要通过辩词风格本身来赢取,这种风格越是庄重和神圣,在断言时就必然越有分量。
§4.2.126effugienda igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex; nihil videatur fictum, nihil sollicitum; omnia potius a causa quam ab oratore profecta credantur.
因此,特别是在这一部分,必须避免一切狡黠的嫌疑,因为法官在任何其他地方都不会更加警惕;不要让任何事情看起来像是虚构的,也不要显得焦虑;应当让所有事物都被相信是源于案情本身,而不是源于雄辩家。
§4.2.127at hoc pati non possumus et perire artem putamus, nisi apparent, cum desinat ars esse, si apparet.
但是我们无法忍受这一点,并且认为如果不显露出来,我们的技巧就失传了,而如果技巧显露出来,它就不再是技巧。
pendemus ex laude atque hanc laboris nostri ducimus summam.
我们依赖于赞美,并将此视为我们劳动的顶峰。
ita, quae circumstantibus ostentare volumus, iudicibus prodimus.
因此,我们想要向身旁的人炫耀的东西,却向法官们暴露了。
§4.2.128est quaedam etiam repetita narratio, quae ἐπιδιήγησις dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta, ut, quia narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res possit exponi; quod fit vel invidiae gratia vel miserationis.
还有一种重复的叙述,被称为“追加叙述”(epidiegesis),这固然更多是修辞练习而非庭审辩词中的事情,但之所以发明它,是因为叙述应当简短,以便能更详细、更华丽地陈述事情;这要么是为了激起愤恨,要么是为了博取同情。
id et raro faciendum iudico neque sic unquam, ut totus ordo repetatur; licet enim per partes idem consequi.
我认为这应当很少使用,而且绝不能以重复整个顺序的方式使用;因为可以通过局部来实现同样的目的。
ceterum, qui uti ἐπιδιηγήσει volet, narrationis loco rem stringat et contentus indicare, quod factum sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.
但是,凡想使用追加叙述的人,应当在陈述事实的地方压缩事件,满足于指出发生了什么,并承诺他将在适当的地方更充分地阐明事情是如何发生的。
§4.2.129initium narrationis quidam utique faciendum a persona putant, eamque, si nostra sit, ornandam, si aliena, infamandam statim.
有些人认为,叙述的开始无论如何都应当从人物开始,如果该人物属于我们这一方,就应当加以赞美,如果是对方的人,就应当立即予以诋毁。
hoc sane frequentissimum est, quia personae sunt inter quas litigatur.
这确实是非常普遍的,因为进行诉讼的正是在人物之间。
§4.2.130sed hae quoque interim cum suis accidentibus ponendae, cum id profuturum est: ut A. Cluentius Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed regionis illius et uicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princeps; §4.2.131interim sine his ut Q. enim Ligarius cum esset; frequenter vero et a re, sicut pro Tullio Cicero fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum; Demosthenes pro Ctesiphonte τοῦ γὰρ Φωκικο͂ν συστάντος πολέμου.
但这些人物有时也要连同其伴随的属性一起提出,当这样做有利时:例如“法官们,阿乌卢斯·克鲁恩提乌斯·哈比图斯是此人的父亲,他不仅在他所出身的拉里努姆自治市,而且在那个地区和邻近地带,都是在美德、声望和高贵上首屈一指的人物;” 有时不需要这些,例如:“因为当昆图斯·利加里乌斯在的时候”;但经常也从事情开始,正如西塞罗为图利乌斯辩护时说:“马尔库斯·图利乌斯在图里伊地区拥有祖传的农地”;德摩斯梯尼为克特西丰辩护时说:“因为当福基斯战争爆发时”。
§4.2.132de fine narrationis cum iis contentio est, qui perduci expositionem volunt eo, unde quaestio oritur: his rebus ita gestis, P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi, hominibus armatis, sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret; deinde restituisse se dixit.
关于叙述的结束,与那些希望将陈述引向产生争点之处的人有争论:“这些事情既然如此发生,执政官普布利乌斯·多拉贝拉按照惯例,就暴力和武装人员发布了禁止令,没有任何例外,仅要求他应当将被逐出者恢复原状;然后他说他已经恢复了原状。
sponsio facta est; hac de sponsione vobis iudicandum est.
双方作出了庄严保证;关于这个保证,必须由你们来审判。
id a petitore semper fieri potest, a defensore non semper.
”这对于原告来说总是可行的,但对于被告来说却并非总是可行。