§4.2.13neque enim accusator tantum hoc dicit, occidisti; sed, quibus id probet narrat.
因为原告不仅说道“你杀人了”;而且还叙述用以证明这一点的根据。
ut in tragoediis, cum Teucer Vlixem reum facit Aiacis occisi dicens inventum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Ulixes respondet non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum; deinde subiungit, quomodo in eam solitudinem venerit, iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere extraxerit.
正如在悲剧中,当特乌克尔因艾阿斯之死控告乌利塞斯时,说道:他被发现在一处荒野中,身旁躺着他那已无生命的敌人的尸体,手里拿着一把血淋淋的剑。 乌利塞斯不仅回答说这桩罪行并非由他所犯,而且自己与艾阿斯之间毫无恩怨,他们之间争夺的是荣誉;然后他又补充道,他是如何来到那片荒野的,如何看见他毫无生气地躺在那里的,以及如何从伤口中拔出剑来的。
§4.2.14his subtexitur argumentatio.
论则便交织在这些内容之后。
sed ne illud quidem sine narratione est, dicente accusatore, fuisti in eo loco, in quo tuus inimicus occisus est: Non fui; dicendum enim, ubi fuerit.
然而,即使是在原告说“你当时在你的敌人被杀的那个地方”而被告说“我不在”的时候,也同样少不了叙述;因为被告必须说出他当时在哪里。
quare ambitus quoque causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt, quo plura crimina; in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed argumentis expositione contraria resistendum est interdum singulis interdum universis.
因此,贿选和勒索的案件,指控越多,也就能包含越多此类叙述;在这些案件中,指控本身固然必须予以否认,但有时必须针对个别论点、有时必须针对整体论点,通过相反的陈述来进行反驳。
§4.2.15an reus ambitus male narrabit, quos parentes habuerit, quemadmodum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? aut qui repetundarum crimine insimulabitur, non et anteactam vitam, et quibus de causis provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit,
难道一个被控贿选的被告,在叙述他有怎样的父母、他自己如何生活、倚仗着怎样的功德而参与竞选时,会是无益的吗? 又或者,一个被指控犯有勒索罪的人,难道对于他过去的经历,以及因为什么原因得罪了整个行省、或者原告、或者证人,进行陈述不是大有益处吗?
§4.2.16non inutiliter exponet? quae si narratio non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius est initium: A. Cluentius Habitus.
如果这不叫作叙述,那么西塞罗为克鲁恩提乌斯辩护的演说中,那部分开头为“奥鲁斯·克鲁恩提乌斯·哈比图斯”的第一部分也就不是叙述了。
nihil enim hic de veneficio, sed de causis, quibus ei mater inimica sit, dicit.
因为他在这里没有说任何关于投毒的事,而说的是他的母亲因何原因对他心怀怨恨。
§4.2.17illae quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causae narrationes: vel exempli gratia ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri obtulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit; vel discutiendi alicuius extrinsecus criminis, §4.2.18ut pro Rabirio Postumo: nam ut ventum Alexandriam est, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset; vel augendi, ut describitur iter Verris.
以下这些也属于与案件相关、但非案件本身的叙述:例如,在对弗雷斯的控告中,关于路奇乌斯·多米提乌斯的部分——他将一名牧人钉上了十字架,因为该牧人承认自己用猎枪捕获了一只野猪(而他曾将这只野猪作为礼物献给多米提乌斯);或者是为了消除某种外来的指控,正如在为拉比里乌斯·波斯图穆斯辩护时所说:“诸位法官,因为一到亚历山大,国王向波斯图穆斯提出的唯一能保全其钱财的方法,就是让他承担起皇家财务主管以及可以说是总管的职务”;或者是为了夸大指控,正如对弗雷斯旅途的描写。
§4.2.19ficta interim narratio introduci solet, vel ad concitandos iudices ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem; vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Caepasios; interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina, in his quondam locis mater filiam quaesisse dicitur.
有时也习惯引入虚构的叙述,或者是为了激起法官的情绪,正如在为罗斯基乌斯辩护时关于克里索戈努斯的部分(我刚才提到过他);或者是为了用某种幽默来使他们放松,正如在为克鲁恩提乌斯辩护时关于凯帕西乌斯兄弟的部分;有时则是为了增加文采而进行旁白,正如再次在对弗雷斯的控告中关于普洛塞庇娜的部分:“据说在这些地方,母亲曾寻找过她的女儿”。
quae omnia eo pertinent, ut appareat non utique non narrare eum qui negat, sed illud ipsum narrare quod negat.
这一切都说明,否认指控的人绝非不进行叙述,而正是叙述了他所否认的那件事。
§4.2.20ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum, esse supervacuam narrationem rei, quam iudex noverit; quod sic intelligi volo, si non modo quid factum sit sciet, sed ita factum etiam, ut nobis expedit, opinabitur.
即使是我之前提出的观点——即法官已知晓之事的叙述是多余的——也不应简单地去理解;我希望这件事被这样理解:即不仅法官知道发生了什么,而且还认为事情是像对我们有利的那样发生的。
§4.2.21neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat index, sed aliquanto magis, ut consentiat.
因为叙述的发明并非仅仅为了让法官知晓,而更在很大程度上是为了让他表示赞同。
quare, etiamsi non erit docendus, sed aliquo modo adficiendus, narrabimus cum praeparatione quadam: scire quidem eum in summam, quid acti sit, tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne gravetur.
因此,即使法官不需要被告知实情,而只需要在某种程度上被感动,我们也要做些准备地进行叙述:即虽然他大体上知道做了什么,但也请他不要嫌麻烦,同样去了解每项行为的缘由。
§4.2.22interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim, ut rei, quae ex adverso proponatur, iniquitatem omnes etiam circumstantes intelligant.
有时,因为有某人被召集进陪审团,我们可以假装我们在重复这些内容;有时,是为了让所有在场旁听的人也能理解对方所提出之事的无理。
in quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut meministi, et fortasse supervacuum fuerit hic commorari.
在这种类型中,为了避免听众因听到已知之事而感到厌烦,陈述必须通过极多的修辞格来加以变化,正如你所记得的,在此停留也许是多余的。
sed quid ego diutius, cum tu optime noris?
但既然你对此了如指掌,我又何必说得更久呢?