§4.1.69quo usque tandem abutere? ac, ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio (ut modo ostendi) partitione.
“你究竟还要滥用到什么时候? ”而且,免得有人对转话法感到惊奇,同一个西塞罗,在为被控犯有贿选罪的斯考路斯辩护时(该案载于草稿中,因为他曾两次为同一个人辩护),使用了代替被告说话者的拟人法;而在为拉比里乌斯·波斯图穆斯以及同一个斯考路斯被控勒索案的辩护中,他还使用了例子;在为克鲁恩蒂乌斯辩护时(正如我刚才展示的),使用了部分划分。
§4.1.70non tamen haec, quia possunt bene aliquando fieri, passim facienda sunt, sed quotiens praeceptum vicerit ratio; quomodo et similitudine, dum brevi, et translatione atque aliis tropis (quae omnia cauti illi ac diligentes prohibent) utemur interim, nisi cui divina ilia pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet.
然而,这些做法不能因为有时可以取得好效果就到处滥用,而只有在理智战胜规则时才可使用;正如我们有时也会使用直喻(只要简短)、隐喻和其他比喻(那些谨慎而细心的人禁止使用所有这些),除非有人不喜欢我刚才提到的、在为里加里乌斯辩护时展现的那种神圣的讽刺。
§4.1.71alia exordiorum vitia verius tradiderunt.
他们对导入部的其他缺陷作了更准确的传授。
quod in plures causas accommodari potest, vulgare dicitur; id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus, magnis saepe oratoribus non evitatum.
凡是能适用于多种案件的,被称为“平庸的”;这种开头虽然不太讨好,但我们有时也会非无益地采用它,甚至伟大的演说家也常常不避讳它。
quo et adversarius uti potest, commune appellatur; quod adversarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile; quod causae non cohaeret, separatum; quod aliunde trahitur, tralatum; praeterea quod longum, quod contra praecepta est; quorum pleraque non principii modo sunt vitia sed totius orationis.
对手也可以利用的,被称为“共同的”;对手可以转而用于自己利益的,被称为“可交换的”;与案情无关的,被称为“分离的”;从别处生硬搬来的,被称为“迁移的”;此外,还有过长的、违反规则的;其中大多数不仅是导入部的缺陷,而且是整个演说词的缺陷。
haec de prooemio, §4.1.72quotiens erit eius usus, non semper autem est; nam et supervacuum aliquando est, si sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex, aut si res praeparatione non egeat.
关于导入部就说这些,在其有用武之地的时候,但并不是总是需要;因为如果法官即使没有导入部也已经做好了充分准备,或者案情不需要准备,它有时就是多余的。
Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos iudices negat.
事实上,亚里士多德甚至否认在优秀的法官面前有任何使用它的必要。
aliquando tamen uti nec si velimus eo licet, cum index occupatus, cum angusta sunt tempora, cum maior potestas ab ipsa re cogit incipere.
然而,有时即使我们想用也不被允许,比如当法官忙碌时、时间紧迫时,或者某种更大的权力强迫我们必须从案情本身开始时。
§4.1.73contraque est interim prooemii vis etiam non exordio.
相反,有时导入部的力量也存在于非开头之处。
nam indices et in narratione nonnunquam et in argumentis ut attendant et ut faveant rogamus, quo Prodicus velut dormitantes eos excitari putabat, quale est: §4.1.74tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est — hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite.
因为我们在叙述中、甚至在论证中,有时也会请求法官注意并支持我们,普罗迪科斯认为借此可以唤醒他们,就好像他们正在打瞌睡一样,例如: “当时,被安卡里亚奴隶杀害的盖乌斯·瓦雷努斯——诸位法官,请务必仔细听这一点。
utique si multiplex causa est, sua quibusque partibus danda praefatio est, ut audite nunc reliqua, et transeo nunc illuc.
”特别是,如果案情复杂,各部分都应该给出自己的前言,例如:“现在请听剩下的部分”,以及“我现在转到那一点”。
§4.1.75sed in ipsis etiam probationibus multa funguntur prooemii vice, ut facit Cicero pro Cluentio dicturus contra censores, pro Murena, cum se Servio excusat.
但是,即使在论证本身中,也有许多事物起着导入部的作用,正如西塞罗在为克鲁恩蒂乌斯辩护、即将反驳监察官时,以及在为穆雷纳辩护、向塞尔维乌斯致歉时所做的那样。
verum id frequentius est, quam ut exemplis confirmandum sit.
然而,这种情况太常见了,以至于无需用例子来证实。
§4.1.76quotiens autem prooemio fuerimus usi, tum sive ad expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse, cui commodissime iungi initium sequentium poterit.
可是,每当我们使用了导入部,此后无论是转向陈述还是直接转向论证,开头的最后一个部分,必须是能与接下来的部分的开头最方便地衔接在一起的内容。
§4.1.77illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res diversissimas in speciem unius corporis colligentem.
然而,学校里的那种矫饰确实是乏味且幼稚的,即非要让过渡本身产生某种警句,并为这种魔术般的技巧寻求掌声,正如奥维德在《变形记》中经常放任的那样;然而,必要性可以为他开脱,因为他需要将极其不同的事物汇集到一个单一整体的外观中。
§4.1.78oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est? peribit enim prima pars expositionis, si iudex narrari nondum sciet.
但是,演说家又有什么必要悄悄完成这一过渡并欺骗法官呢? 相反,为了让法官把注意力集中在事物的秩序上,还必须提醒他。 因为如果法官还不知道已经在进行叙述,那么叙述的第一部分就会白白浪费。
§4.1.79quapropter, ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum.
因此,既不要突兀地跌入叙述中,也不要晦涩地过渡,这是最好的。
si vero longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam praeparandus erit iudex, ut Cicero saepius, sed et hoc loco fecit: paulo longius exordium rei demonstrandae repetam, quod, quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intelligetis.
但是,如果接下来要进行更长、更复杂的陈述,就必须让法官为此做好准备,正如西塞罗经常做的那样,而且在此处也是如此:“我将从稍远的地方重新追溯要证明之事的开头,诸位法官,请千万不要介意;因为一旦了解了开头,你们就能更容易地理解结尾。
haec fere sunt mihi de exordio comperta.
”关于导入部,我所了解的差不多就是这些了。