Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §3.7.11-3.7.19

赞扬个人的要素与篇章组织方式

第 86 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本文概述了赞美个人时的核心要素(心灵、肉体和外在境遇),探讨了构建颂词的两种结构方法(按时间顺序或按美德类别),并阐明了这些标准在人死后荣誉及反向非难中的应用。

§3.7.11illa quoque interim ex eo, quod ante ipsum fuit, tempore trahentur, quae responsis vel auguriis futuram claritatem promiserint, ut eum, qui ex Thetide natus esset, maiorem patre suo futurum cecinisse dicuntur oracula.
那些通过神谕或预兆预示未来荣耀的事物,有时也会从他本人出生之前的时间中汲取出来,正如神谕据说曾预言,从忒提斯所生之人将比他的父亲更为伟大。
§3.7.12ipsius vero laus hominis ex animo et corpore et extra positis peti debet.
但人自身的赞美应当从其心灵、肉体和外在境遇中去寻求。
et corporis quidem fortuitorumque cum levior, tum non uno modo tractanda est.
关于肉体和偶然事物的赞美,既较轻,也应当用不止一种方式来对待。
nam et pulchritudinem interim roburque prosequimur honore verborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille, et interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea parvum sed bellatorem dicit fuisse.
因为我们有时用言辞的荣耀来赞赏美貌与力量,如荷马对阿伽门农和阿喀琉斯所作的那样;有时甚至虚弱也对感叹有很大贡献,如同一作者说狄丢斯虽身材矮小却是个战士。
§3.7.13fortuna vero tum dignitatem adfert, ut in regibus principibusque (namque est haec materia ostendendae virtutis uberior), tum quo minores opes fuerunt, maiorem bene factis gloriam parit.
因为运气一方面带来威严,如在国王和统治者身上(因为这是展现美德的更丰富的素材),另一方面,资源越是匮乏,因善行而产生的荣耀就越大。
sed omnia, quae extra nos bona sunt quaeque hominibus forte obtigerunt, non ideo laudantur, quod habuerit quis ea, sed quod iis honeste sit usus.
但是,所有属于我们外在的、偶然落入人类手中的善好之物,并不是因为有人拥有它们而被赞美,而是因为他正直地使用了它们。
§3.7.14nam divitiae et potentia et gratia, cum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt morum experimentum, aut enim meliores sumus propter haec aut peiores.
因为财富、权力和影响力虽然赋予了极大的力量,却在两个方向上都对品性作出了最确凿的检验,因为我们或因这些而变得更好,或变得更坏。
animi semper vera laus, sed non una per hoc opus via ducitur.
心灵的赞美总是真正的赞美,但在这项工作中,并不是只有一条道路可走。
§3.7.15namque alias aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinae, post hoc operum id est factorum dictorumque contextus; alias in species virtutum dividere laudem, fortitudinis, iustitiae, continentiae ceterarumque, ac singulis adsignare, quae secundum quamque earum gesta erunt.
因为在某些情况下,遵循年龄的阶段和所行之事的顺序更为美观,例如在早年赞美其资质,然后是教育,在此之后是其工作(即其言行的结合)的脉络;在另一些情况下,将赞美划分为美德的种类——勇敢、正义、节制等,并将按照每种美德所做的事分别归于其下。
§3.7.16utra sit autem harum via utilior, cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus, quae solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si quid praeterea supra spem aut exspectationem, praecipue quod aliena potius causa quam sua.
但这两种途径中哪一种更为有用,我们将结合素材来考虑,只要我们知道,对于听众来说,那些据说某人独自、首次或确实与极少数人共同完成的事更为悦耳,此外还有超出希望或预料的事,尤其是那些为了他人的缘故而非为了他自己的原因所做的事。
§3.7.17tempus, quod finem hominis insequitur, non semper tractare contingit; non solum quod viventes aliquando laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et publice statuae constitutae.
并非总能探讨人死后的时间;不仅因为我们有时赞美活着的人,而且因为这种机会是罕见的,以至于能提及神圣的荣耀、决议和公立的雕像。
§3.7.18inter quae numeraverim ingeniorum monumenta, quae saeculis probarentur.
在这些荣耀中,我将列入那些历代传颂的才华丰碑。
nam quidam, sicut Menander, iustiora posterorum quam suae aetatis iudicia sunt consecuti.
因为某些人,如米南德,获得了后世比其自身时代更为公正的评价。
adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces populo summittere.
子女为父母带来赞美,城市为建立者,法律为制定者,技术为发明者,同样,制度也为创设者带来赞美,例如努马传下敬神之礼,普布利科拉向人民低垂法西斯。
§3.7.19qui omnis etiam in vituperatione ordo constabit, tantum in diversum.
这所有的顺序在非难中也将同样成立,只是方向相反。
nam et turpitudo generis opprobrio multis fuit, et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibusdam, ut in Paride traditum est, praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea imbellem, Plisthenen impudicum a poetis accepimus.
因为出身的卑微对许多人来说是一种耻辱,而在某些人身上,名望本身使其在罪恶方面更受关注并更遭痛恨,在某些人身上(如关于帕里斯的传说),毁灭已被预言,某些人身上肉体和运气的缺陷带来了蔑视(如对忒耳西忒斯和伊罗斯),而在另一些人身上,被罪恶败坏的优点带来了仇恨,正如我们从诗人那里得知尼柔斯是怯懦的,普里斯提尼斯是荒淫的一样。

词汇与语法注释

  1. 3.7.11ut eum, qui ex Thetide natus esset, maiorem patre suo futurum cecinisse dicuntur oracula — 主动词 `dicuntur`(被动语态复数)的文法主语是 `oracula`(中性复数),并伴随完成时不定式 `cecinisse`。`cecinisse` 的宾语(宾格加不定式结构)是 `eum ... futurum [esse] maiorem`(他将比其父亲更为伟大)。关系从句中的虚拟语气 `natus esset` 是由于其隶属于传达神谕内容的间接引语从句。
  2. 3.7.16dum sciamus — 连词 `dum` 伴随现在时虚拟语气 `sciamus`(第一人称复数),表示对主句意志或判断的限制或前提条件(“只要我们牢记”、“在我们知道……的前提下”)。
  3. 3.7.19qui omnis etiam in vituperatione ordo constabit — 关系代词 `qui` 在此作形容词修饰名词 `ordo`,作为连接性关系词(relative connection),指代前文详细阐述的“赞美之全部顺序”。它在句首起到了连接上下文的作用(意为“而这所有的顺序……”)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §3.7.11-3.7.19. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:3.7.11-3.7.19

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。