Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §3.7.1-3.7.10

示威性演说的作用与赞美诸神的方法

第 85 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者讨论了修辞学中关于赞美与非难的类型(示威修辞)。他指出,与将其归于纯粹夸耀的希腊理论家不同,罗马习惯将这一类型融入到实际和司法事务中,并概述了赞美神明的方法和论点(如力量、发明和出身等)。

§3.7.1ac potissimum incipiam ab ea, quae constat laude ac vituperatione.
我将最优先地从由赞美和非难所组成的那个种类开始。
quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικῇ removisse totamque ad solos auditores relegasse, et id eius nominis, quod ab ostentatione ducitur, proprium est.
亚里士多德以及紧随其后的塞奥弗拉斯特似乎已将这一类型完全从实用部分(即 pragmatike)中移除,并将其完全归于听众,而这正是其源自夸耀的名称所特有的。
§3.7.2sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inseruit.
但罗马的习惯也将这一职责引入到实际事务中。
nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in Competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri vituperationem continent et tamen in Senatu loco sunt habiti sententiae.
因为葬礼上的颂词经常取决于某种公职,且往往根据元老院的决议被委托给行政官;而且赞扬证人或相反的做法对审判的决定性影响至关重要;甚至被告本人也被允许提供赞誉者;而针对竞争对手、针对路基乌斯·皮索、针对克洛狄乌斯与库里奥所出版的书籍虽然包含非难,但在元老院中依然作为正式意见陈述来对待。
§3.7.3neque infitias eo, quasdam esse ex hoc genere materias ad solam compositas ostentationem, ut laudes deorum virorumque, quos priora tempora tulerunt.
我也并不否认,这一类型中的某些材料纯粹是为了夸耀而作,例如对神明以及过去时代所产生的人物的赞美。
quo solvitur quaestio supra tractata, manifestumque est errare eos, qui nunquam oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt.
由此,上面探讨过的问题得到了解决,显而易见的是,那些认为辩论家除了对可疑的事物外绝不发言的人是错误的。
§3.7.4an laudes Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis materia, vel dubiae sunt vel non oratorio genere tractantur? ut desiderat autem laus, quae negotiis adhibetur, probationem, sic etiam illa, quae ostentationi componitur, habet interim aliquam speciem probationis;
卡皮托林山朱庇特的颂词作为神圣竞技的永久材料,难道是可疑的,或者不是用辩论的形式来探讨的吗?
§3.7.5ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat, in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit exstingui, quod omnia sic egerit, ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint.
然而,正如用于实际事务的赞美需要证明一样,那为夸耀而作的赞美有时也具有某种证明的形式;正如一个称罗穆路斯为马尔斯之子并由母狼抚养大的人,会使用以下事实作为其神圣出身的论据:他被抛入流动的溪流中却无法被消灭;他所行的一切事,都使得他由掌管战争的神所生这一点并非不可置信;而当时的人们对于他本人也被接纳升天未曾怀疑。
§3.7.6quaedam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset.
有些确实甚至会落入辩护的形式中,例如在赞美赫拉克勒斯时,辩论家为他与吕底亚女王交换衣服,以及如传说所言被命令去纺线的工作进行开脱。
sed proprium laudis est res amplificare et ornare.
但赞美特有的功能是夸大并修饰事物。
quae materia praecipue quidem in deos et homines cadit, est tamen et aliorum animalium, etiam carentium anima.
这种素材虽然特别适用于神明和人类,但也属于其他动物,甚至属于无生命之物。
§3.7.7verum in deis generaliter primum maiestatem ipsius eorum naturae venerabimur, deinde proprie vim cuiusque et inventa, quae utile aliquid hominibus attulerint.
但在神明的情况下,一般而言,我们首先将崇敬其神性本身的威严,其次崇敬每个人特有的力量以及为人类带来有用之物的发明。
§3.7.8vis ostenditur, ut in Iove regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno maris; inventa, ut artium in Minerva, Mercurio litterarum, medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero vini.
力量得以展现,如朱庇特的统治万物,马尔斯的战争,尼普顿的海洋;发明,如密涅瓦的技艺,墨丘利的文字,阿波罗的医学,克勒斯的谷物,利贝尔的葡萄酒。
tum si qua ab iis acta vetustas tradidit, commemoranda.
然后,如果古代传下了他们所做的任何功绩,则应当予以纪念。
addunt etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Iovis; addit antiquitas, ut iis, qui sunt ex Chao; progenies quoque, ut Apollo ac Diana Latonae.
父母也为神明增添荣耀,比如某人是朱庇特的儿子;古老也增添荣耀,比如对于那些来自混沌的神明;子嗣同样增添荣耀,比如阿波罗和狄安娜之于拉托娜。
§3.7.9laudandum in quibusdam quod geniti immortales, quibusdam quod immortalitatem virtute sint consecuti; quod pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit.
在某些神明身上,应当赞美他们生来就是不朽的;在另一些身上,应当赞美他们凭借美德获得了不朽;我们君主的虔敬也使这成为了当今时代的荣耀。
magis est varia laus hominum.
人类的赞美更为多样。
§3.7.10nam primum dividitur in tempora, quodque ante eos fuit quoque ipsi vixerunt; in iis autem, qui fato sunt functi, etiam quod est insecutum.
因为首先它按时间划分:在他们之前的时间,以及他们自己生活的时间;而对于那些已了减尘缘的人,还包括其后发生的事情。
ante hominem patria ac parentes maioresque erunt, quorum duplex tractatus est: aut enim respondisse nobilitati pulchrum erit aut humilius genus illustrasse factis.
在人出生之前,有其祖国、父母和祖先,对他们的探讨有双重方式:要么符合其高贵门第是美好的,要么用功绩使卑微的出身显赫。

词汇与语法注释

  1. 3.7.1eius nominis, quod ab ostentatione ducitur — 指代希腊语中的 ἐπιδεικτικός(示威修辞),该词派生自 ἐπίδειξις(夸耀、展示),反映了该演说类型在理论上最初被视为纯粹用于展示的背景。
  2. 3.7.2loco sunt habiti sententiae — 夺格 `loco`(作为……、具有……之地位)与属格 `sententiae` 的结合。意为“作为正式意见,代替正式发言”,说明此类政治演说在元老院中被接纳为官方性质的意见表达。
  3. 3.7.5in argumentum caelestis ortus utatur his, quod... — 以夺格指示代名词 `his`(这些事实)为先行词,后续三个由 `quod` 引导的从句(`quod abiectus...`、`quod omnia...`、`quod ipsum...`)作为名词性从句与其构成同位语,具体列举了用作神圣出身论据的事实。
  4. 3.7.8progenies quoque, ut Apollo ac Diana Latonae. — 名词 `Latonae` 为单数与格,作为省略的表示“增加名誉”的动词的间接宾语。整句结构为:“子嗣也[增加名誉],正如阿波罗和狄安娜给拉托娜[增加名誉]一样。”

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §3.7.1-3.7.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:3.7.1-3.7.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。