§3.6.21viderimus tamen, utrum id sit status an in eo status.
然而,让我们看看,是其本身为争点,还是争点存在于其中。
Hermagoras statum vocat, per quem subiecta res intelligatur et ad quem probationes etiam partium referantur.
赫尔玛哥拉斯把争点定义为:通过它能理解所审理的事物,且双方的证明也都指向它。
nostra opinio semper haec fuit: cum essent frequenter in causa diversi quaestionum status, in eo credere status causae, quod esset in ea potentissimum et in quo maxime res verteretur.
我们的观点始终是:既然在诉讼中频繁出现各种问题的争点,那就相信诉讼的争点在于其中最强有力且事物最围绕其旋转的部分。
id si quis generalem quaestionem vel caput generale dicere malet cum hoc mihi non erit pugna, non magis, quam si aliud adhuc, quo idem intelligatur, eius rei nomen invenerit, quanquam tota volumina in hanc disputationem impendisse multos sciam; nobis statum dici placet.
如果有人更愿意称其为“全般性问题”或“全般性要点”,我不会与他争论,就像他为这件事找到了能理解同样意思的其他名称一样,尽管我知道许多人为这一争论耗费了整卷的篇幅;对我们来说,我们乐于称其为“争点”。
§3.6.22sed cum in aliis omnibus inter scriptores summa dissensio est, tum in hoc praecipue videtur mihi studium quoque diversa tradendi fuisse; adeo, nec qui sit numerus nec quae nomina nec qui generales quive speciales sint status, convenit.
但是,不仅在其他所有事情上著述者之间存在着极大的分歧,而且特别是在这一点上,在我看来,甚至存在着传授不同观点的热忱;以至于,争点的数量是多少,名称是什么,哪些是普遍的或特殊的,都无法达成一致。
§3.6.23ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae versari videatur omnis quaestio. οὐσίαν, quam Plautus essentiam vocat, neque sane aliud est eius nomen Latinum; sed ea quaeritur, an sit. qualitatem, cuius apertus intellectus est. quantitatem, quae dupliciter a posterioribus divisa est, quam magnum et quam multum sit? ad aliquid, unde ducta est translatio et comparatio.
首先,亚里士多德确立了十个要素,所有的提问似乎都围绕着这些要素展开:实体,普劳图斯称之为“本质”,确实也没有其他拉丁语名称了;但通过它,探究的是“是否存在”;性质,其含义是显而易见的;数量,后人将其分为两种,即“多大”和“多少”;关系,由此派生出转移和比较。
§3.6.24post haec
"ubi"
et
"quando"
; deinde
"facere"
,
"pati"
,
"habere"
, quod est quasi armatum esse, vestitum esse.
此后是“在哪里”和“何时”;然后是“做”、“承受”、“具有”,这就像武装起来、穿上衣服。
novissime κεῖσθαι, quod est compositum esse quodam modo, ut calere, stare, irasci.
最后是配置,即以某种方式处于某种状态,如变暖、站立、发怒。
sed ex iis omnibus prima quattuor ad status pertinere, cetera ad quosdam locos argumentorum videntur.
但在所有这些中,前四个似乎与争点相关,其余的则与论点的某些地方相关。
§3.6.25alii novem elementa posuerunt, Personam, in qua de animo, corpore, extra positis quaeratur, quod pertinere ad coniecturae et qualitatis instrumenta video. tempus, quod χρόνον vocant, ex quo quaestio, an is quem, dum addicta est, mater peperit, servus sit natus. locum, unde controversia videtur, an fas fuerit tyrannum in templo occidere. an exulaverit, qui domi latuit. tempus iterum, quod καιρόν appellant; §3.6.26hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut aestatem vel hiemem; huic subiicitur ille in pestilentia comissator. actum, id est πρῆξιν, quod eo referunt, sciens commiserit an insciens? necessitate an casu? et talia.
另一些人提出了九个要素:人,在其中探究关于心灵、身体和外在的事物,我看到这属于推测和性质的工具;时间,他们称之为克罗诺斯,由此产生的问题是:母亲在被宣告判给债权人期间所生的孩子,是否天生就是奴隶;地点,由此似乎产生了争论,即在神殿中杀死僭主是否合乎法理,或者躲藏在家里的人是否算是流亡了;再次是时间,他们称之为凯罗斯;然而他们希望将此视为前述时间的一种,例如夏天或冬天;属于这一类的,是那个在瘟疫期间狂欢宴饮者;行为,即布拉克斯,他们将其归结为:是知情而为还是不知情而为? 是出于必要还是出于偶然?
numerum, qui cadit in speciem quantitatis, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, quia tot tyrannos sustulerit?
等等;数量,这属于数量的种类,如由于色拉西布洛斯消灭了那么多的僭主,是否应当给予他三十个奖赏?
§3.6.27causam, cui plurimae subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia iusta ratione sit factum, defenditur. τρόπον, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur factum; hinc est adulter loris caesus vel fame necatus. occasionem factorum, quod est apertius, quam ut vel interpretandum vel exemplo sit demonstrandum, tamen ἀφορμὰς ἔργων vocant.
原因,其下包含了极多的诉讼,只要行为没有被否认,而是辩护其由于正当的理由而做出的,就属于此类;様式,当被允许以另一种方式做的事,被说成是以这种方式做时;由此产生了奸夫被皮鞭抽打或饿死的案例;行为的契机,这非常明显,无须解释也无须用例子说明,但他们仍称之为行为的起因。
§3.6.28hi quoque nullam quaestionem extra haec putant.
这些人也认为在这些之外没有任何问题。
quidam detrahunt duas partes, numerum et occasionem, et pro illo quod dixi actum subiiciunt res, id est πράγματα.
有些人去掉了两个部分,即数量和契机,并代替我所说的“行为”,代之以“事物”,即布拉格马塔。
quae ne praeterisse viderer, satis habui attingere.
为了不显得我忽略了这些,我认为只需提及便足够了。
ceterum his nec status satis ostendi nec omnes contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus, quae de utraque re dicam.
然而,我相信通过这些,既没有充分展示争点,也没有包含所有的论点,对于更仔细阅读我将就这两者所说之话的人来说,这一点是显而易见的。
erunt enim plura multo, quam quae his elementis comprehenduntur.
因为将会有比这些要素所包含的多得多的东西。
§3.6.29apud plures auctores legi, placuisse quibusdam, unum omnino statum esse coniecturalem.
我在许多著述者那里读到,有些人主张,天底下完全只有一个争点,即推测性的争点。
sed quibus placuerit, neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui.
但是这主张受到哪些人的赞同,那些著述者既没有传下来,我也没有在任何地方找到。
rationem tamen hanc secuti dicuntur, quod res omnis signis colligeretur.
然而,据说他们遵循了这样一个理由:万物皆可通过迹象来推断。
quo modo licet qualitatis quoque solum statum faciant, quia ubique, qualis sit cuiusque rei natura, quaeri potest.
通过这种方法,他们也可以只确立性质这一个争点,因为在任何地方,都可以探究每件事物的性质是如何的。
sed utrocunque modo sequetur summa confusio.
但无论用哪种方式,都将带来极大的混乱。