§3.1.1quoniam in libro secundo quaesitum est, quid esset rhetorice et quis finis eius, artem quoque esse eam et utilem et virtutem, ut vires nostrae tulerunt, ostendimus, materiamque ei res omnes, de quibus dicere oporteret, subiecimus: iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exsequar; intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit.
既然在第二册中已经探讨了什么是修辞学以及它的目的是什么,而且我们也在能力所及的范围内证明了它既是一门技术、是有用的,也是一种美德,并且把所有需要谈论的事物作为材料提交给它,那么现在我将从这里开始,阐述它起源于何处、由什么构成,以及其中的每一件事物应该以何种方式被发现和处理;大多数技术书作家都停留在这个范围之内,以至于阿波罗多洛斯仅满足于司法辩论。
§3.1.2nec sum ignarus, hoc a me praecipue, quod hic liber inchoat, opus studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae diversissimae fuerunt, longe difficillimum, ita nescio an minimae legentibus futurum voluptati, quippe quod prope nudam praeceptorum traditionem desideret.
我并非不知道,这本书所开始的这项工作,是修辞学研究者们特别渴望的;这项工作由于对极为多样化的意见进行探究,因演变成最困难的,同时我也怀疑它对读者来说将几乎不能带来乐趣,因为它几乎需要对规则进行赤裸裸的传授。
§3.1.3in ceteris enim admiscere temptauimus aliquid nitoris, non iactandi ingenii gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc ipso adliceremus magis iuventutem ad cognitionem eorum, quae necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis libentius discerent ea, quorum ne ieiuna atque arida traditio averteret animos et aures praesertim tam delicatas raderet uerebamur.
因为在其他部分中,我们曾试图掺入一些华丽的辞藻,这不是为了炫耀才华(因为为了这个目的,本可以选择更丰富的材料),而是为了借此更多地吸引青年人去了解那些我们认为对学习必不可少的知识,如果他们受到某种阅读乐趣的引导,从而更乐意学习那些我们曾担心其枯燥乏味的传授可能会使他们打退堂鼓、尤其是会刺激他们如此敏感的耳朵的事物。
§3.1.4qua ratione se Lucretius dicit praecepta philosophiae carmine esse complexum; namque hac, ut est notum, similitudine utitur:
"
ac veluti pueris absinthia taetra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
aspirant mellis dulci flauoque liquore,
"
et quae sequuntur.
出于这个原因,卢克莱修说他用诗歌包容了哲学的主张;因为众所周知,他使用了这样一个比喻: “正如医生们当试图给孩子们服下难喝的苦艾时,先在杯子的边缘上抹上一圈甜美而金黄的蜂蜜汁,” 以及接下来的内容。
§3.1.5sed nos ueremur, ne parum hic liber mellis et absinthi multum habere videatur, sitque salubrior studiis quam dulcior.
但我们担心,这本书似乎含有的蜂蜜太少,而苦艾太多,对学习来说,它更健康,而不是更甜美。
quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non inventa per me sed ab aliis tradita continebit, habeat etiam quosdam, qui contra sentiant et adversentur, propterea quod plurimi auctores, quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias muniverunt atque in suam quisque induxit sequentes.
此外,我还担心这一点,即由于它包含的大多不是由我发现而是由他人传授的内容,从而获得较少的青睐,甚至还可能有一些人持相反意见并予以反对,因为极多作家虽然朝着同一方向努力,却开辟了不同的道路,并且每个人都把追随者引向了自己的一条路。
§3.1.6illi autem probant qualecunque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere.
而他们赞同自己所进入的任何一条道路,你也很难改变他们孩提时代被灌输的信念,因为没有人不更希望已经学会,而不是去学习。
§3.1.7est autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio auctorum, primo ad ea, quae rudia atque inperfecta adhuc erant, adiicientibus quod inuenissent scriptoribus, mox, ut aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus.
然而,随着本书的进展,作者之间将会展现出无限的分歧;起初是由于作家们在那些仍然粗糙和不完善的事物上增加了他们发现的东西,随后,为了显得带来了自己的一些东西,他们甚至改变了正确的东西。
§3.1.8nam primus post eos, quos poetae tradiderunt, movisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur.
因为据说,在诗人们所传颂的人物之后,恩培多克勒是第一个在修辞学方面做出某些改变的人。
artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus.
而最古老的技术书作家是西西里人科ラックス和提西亚斯,跟随他们的是同一岛屿的人,即莱翁蒂尼的高尔吉亚,据传他是恩培多克勒的弟子。
§3.1.9is beneficio longissimae aetatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum, de quibus supra dixi, fuit aemulus et ultra Socraten usque duravit.
由于极长寿命的恩惠(因为他活了一百零九岁),他与许多人同时处于鼎盛时期,因此他既是上面我所提到的人的竞争对手,又一直活到了苏格拉底之后。
§3.1.10Thrasymachus Chalcedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem, quam edidit, Euathlus dicitur, et Hippias Elius et, quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elaïtes.
迦克墩的色拉叙马霍斯与他处于同一时代,还有凯奥斯的普罗迪科斯、阿布德拉的普罗泰戈拉(据说埃瓦特鲁斯花了一万银币向他学习了自己所出版的技术)、埃利斯的希庇亚斯,以及被柏拉图称为帕拉墨得斯的埃拉亚的阿尔基达马斯。
§3.1.11Antiphon quoque et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus et artem ipse composuit et pro se dixisse optime est creditus, etiam Polycrates, a quo scriptam in Socraten diximus orationem, et Theodorus Byzantius ex iis et ipse, quos Plato appellat λογοδαιδάλους
安提丰也是所有人中第一个撰写演讲辞的人,尽管如此,他自己也撰写了技术书,并被公认为为自己做了极好的辩护;还有波利克拉特斯(我们曾说他写了针对苏格拉底的演讲辞),以及拜占庭的狄奥多罗斯,他本人也是柏拉图所称的“言语巧匠”之一。