§2.5.13neque solum haec ipse debebit docere praeceptor sed frequenter interrogare et iudicium discipulorum experiri.
而且,教师不仅要亲自教授这些内容,还要频繁提问,检验学生的判断力。
sic audientibus securitas aberit nec quae dicentur superfluent aures, simulque ad id perducentur, quod ex hoc quaeritur, ut inveniant ipsi et intelligant.
如此,听讲者便不会懈怠,所讲的内容也不会从耳边流逝,同时,他们也会被引导至教学所追求的目标,即让他们自己去发现和理解。
nam quid aliud agimus docendo eos, quam ne semper docendi sint?
因为我们通过教育他们,除了使他们不再总是需要被教育之外,还在做些什么呢?
§2.5.14hoc diligentiae genus ausim dicere plus collaturum discentibus quam omnes omnium artes, quae iuvant sine dubio multum; sed latiore quadam comprehensione per omnes quidem species rerum cotidie paene nascentium ire qui possunt?
我敢说,这种入念的指导对学习者所能做出的贡献,要超过所有人写的所有技术书,虽然这些书毫无疑问也大有裨益;但是,通过某种更广泛的概括,它们又怎能包揽几乎每天都在新产生的各种事物呢?
§2.5.15sicut de re militari, quanquam sunt tradita quaedam praecepta communia, magis tamen proderit scire, qua ducum quisque ratione, in quali re, tempore, loco sit sapienter usus aut contra.
正如在军事方面,虽然传授了一些共同的规则,但了解每位将领在何种情况、时间和地点,明智地或相反地使用了何种策略,将会更有益。
nam in omnibus fere minus valent praecepta quam experimenta.
因为在几乎所有的事情中,规则的效力都比不上实际经验。
§2.5.16an vero declamabit quidem praeceptor, ut sit exemplo suis auditoribus; non plus contulerint lecti Cicero aut Demosthenes? corrigetur palam, si quid in declamando discipulus erraverit; non potentius erit emendare orationem, quin immo etiam iucundius? aliena enim vitia reprehendi quisque mavult quam sua.
难道教师进行演习雄辩是为了给他的听众树立榜样,而阅读西塞罗或德摩斯梯尼却不能做出更多的贡献吗? 如果学生在演习中有任何错误,将会被公开纠正;但纠正(别人的)演说岂不更有效力,甚至更令人愉快吗? 因为每个人都宁愿别人的缺点被指责,而不愿自己的缺点被指责。
§2.5.17nec deerant plura, quae dicerem; sed neminem haec utilitas fugit, atque utinam tam non pigeat facere istud quam non displicebit.
我要说的还有很多;但这种益处是人人都明白的,但愿人们做这件事时,能像它不会令人不快那样不感到厌烦。
§2.5.18quod si potuerit obtineri, non ita difficilis supererit quaestio, qui legendi sint incipientibus.
如果这一点能够实现,那么关于初学者应该阅读谁著作的问题,就不再那么困难了。
nam quidam illos minores, quia facilior intellectus videbatur, probaverunt; alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatum ingenia magis accommodatum.
因为有些人推荐那些较平易的作家,因为他们的内容似乎更容易理解;另一些人则推荐更华丽的文体,认为它更适合培养幼年时期的才华。
§2.5.19ego optimos quidem et statim et semper sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium, etsi hic historiae maior est auctor, §2.5.20ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit.
至于我,我希望一开始且始终读最好的著作,但仍要选择其中最明晰、最易懂的作家,比如对孩子们来说读李维要多于萨卢斯特,尽管后者是更伟大的历史权威,但要理解他,已经需要一定的进步了。
Cicero, ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest, tum (quemadmodum Livius praecipit) ut quisque erit Ciceroni simillimus.
西塞罗在我看来,即使对初学者也是有趣的,而且足够清晰,不仅能带来益处,还能赢得喜爱,然后(正如李维所指示的)根据每个人与西塞罗的相似程度来阅读。
§2.5.21duo autem genera maxime cavenda pueris puto: unum, ne quis eos antiquitatis nimius admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum similium lectione durescere velit; fient enim horridi atque ieiuni; nam neque vim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti, quod est pessimum,
但我认为有两个流派是孩子们必须特别提防的:一个是,免得某位过度崇拜古代的人,希望通过让他们阅读格拉古兄弟、加图及其他类似作家的著作而使他们的文体变得粗砺僵化;因为他们会变得粗糙而枯燥;因为他们还不能通过理解来掌握那些作家的力量,而满足于在当时毫无疑问是最好、但与我们的时代不相容的表达方式――这是最糟糕的―― ¦p.v1-3 p.256 他们就会自以为与那些伟人相似。
§2.5.22similes sibi magnis viris videbuntur Alterum, quod huic diversum est, ne recentis huius lasciviae flosculis capti voluptate prava deleniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius, quo propius est, adament.
另一个与此相反,免得他们被最近这种放荡文体的华丽花朵所迷惑,被不健康的快感所吸引,以至于溺爱那种极度甜美的文体,而这种文体因为离他们更近,所以对孩子们的才华来说更具吸引力。
§2.5.23firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere, ex quibus si assumatur solida ac virilis ingenii vis, deterso rudis saeculi squalore, tum noster hic cultus clarius enitescet, et novos, §2.5.24quibus et ipsis multa virtus adest.
然而,对于那些判断力坚定、已经脱离危险的人,我建议他们也阅读古代作家的著作,如果从他们那里汲取了坚实而刚健的才华力量,并抹去了粗糙时代的污垢,那么我们现代的这种优雅便会更明亮地闪耀;同时也要阅读现代作家的著作,在他们自己身上也存在着许多美德。
neque enim nos tarditatis natura damnavit, sed dicendi mutavimus genus et ultra nobis quam oportebat indulsimus; ita non tam ingenio illi nos superarunt quam proposito.
因为自然并没有宣判我们愚钝,而是我们改变了表达的类型,并且过度地放纵了自己;因此,他们超越我们,与其说是在才华上,不如说是在志向上。
§2.5.25multa ergo licebit eligere; sed curandum erit, ne iis, quibus permixta sunt, inquinentur.
因此,我们将被允许选择许多东西;但必须小心,免得它们被混合在其中的缺点所污染。
quosdam vero etiam, quos totos imitari oporteat, et fuisse nuper et nunc esse, §2.5.26quidni libenter non modo concesserim, verum etiam contenderim? sed hi qui sint, non cuiuscunque est pronuntiare.
但是,最近和现在确实存在一些应该完全模仿的作家,对此我怎能不乐意承认、甚至据理力争呢? 但这些作家是谁,并不是任何人都能宣告的。
tutius circa priores vel erratur, ideoque hanc novorum distuli lectionem, ne imitatio iudicium antecederet.
对于先辈的评价即使出错也更为安全,因此我推迟了对现代作家的阅读,免得模仿先于判断力。