§2.5.1sed de ratione declamandi post paulum.
然而,关于演习雄辩的方法,稍后再谈。
interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit; quod nos in paucis, quorum id aetas exigebat et parentes utile esse crediderant, servavimus.
在此期间,由于我们正在探讨修辞学的初级入门阶段,因此似乎也不应忽略这一点,即我要提醒,如果修辞学教师自身也像语法教师被要求解释诗人那样,通过让学生阅读历史、尤其是阅读演说词来指导他所接收的弟子,这将对学生的进步做出多么大的贡献;这一点,我们在少数因年龄需要且父母认为有益的学生身上予以了实行。
§2.5.2ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat legem, et robusti fere iuvenes nec hunc laborem desiderantes exemplum nostrum sequebantur.
然而,对于当时已经意识到最善之策的我们来说,有两件事成为了阻碍:一是长期以来以其他方式教学的习惯已形成了规矩,二是那些已经相当成熟、不愿承担这种劳苦的青年人,都在效仿我们的先例。
§2.5.3nec tamen, etiamsi quid novi vel sero invenissem, praecipere in posterum puderet.
然而,即使我是很晚才发现了什么新东西,我也不会为将来做出规定而感到羞耻。
nunc vero scio id fieri apud Graecos sed magis per adiutores, quia non videntur tempora suffectura, si legentibus singulis praeire semper ipsi velint.
但现在我确实知道,这在希腊人中是有实行的,但更多是通过助教,因为如果教师自己总是想在每个朗读的学生面前先导朗读,时间似乎就不够用了。
§2.5.4et hercule praelectio, quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa, quae vim cuiusque verbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium existimanda est.
而且确实,为了让孩子们能用眼睛轻松且清晰地跟随文字而采用的领读,甚至是那种在遇到不常用词汇时教授每个词含义的阅读,都必须被评估为远低于修辞学教师的职责。
§2.5.5at demonstrare virtutes vel, si quando ita incidat, vitia, id professionis eius atque promissi, quo se magistrum eloquentiae pollicetur, maxime proprium est, eo quidem validius, quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocatis cuius quisque eorum velit libri lectione deserviant.
但是,指出优点,或者在偶尔发生时指出缺点,这对于他承诺自己为雄辩术教师的职业和诺言来说,是最为特有的职责。 这一点尤为有力,因为我决不要求教学者承担这样的劳苦,即把学生召回身边,去迎合他们每个人想读的任何书籍的阅读。
§2.5.6nam mihi cum facilius tum etiam multo videtur magis utile, facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per vices optimum est) constituere lectorem, ut protinus pronuntiationi quoque assuescant; tum exposita causa, in quam scripta legetur oratio, §2.5.7(nam sic clarius quae dicentur intelligi poterunt) nihil otiosum pati, quodque in inventione quodque in elocutione adnotandum erit, quae in prooemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux, brevitas, fides, quod aliquando consilium et quam occulta calliditas (namque ea sola in hoc ars est, §2.5.8quae intelligi nisi ab artifice non possit); quanta deinceps in dividendo prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus viribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in adfectibus atque in pectora irrumpat animumque iudicum similem iis, quae dicit, efficiat.
因为在我看来,在保持安静之后,指定某一个人为朗读人员(这本身最好轮流命令进行),以便让他们能立即习惯于发音,这不仅更容易,而且也更有益;然后,在解释了将要朗读的演说词所依据的诉讼原因之后,(因为这样,所说的话才能被更清楚地理解),不容许任何无用的忽略,无论是在发想还是在措辞中,都必须指出需要注意的一切:在绪论中争取法官的方法是什么,在叙述中是何等的明晰、简练、可信,有时采用了何等策略,以及何等隐蔽的巧妙(因为在这点上唯有这才是艺术,即除非是艺术家,否则无法被理解的艺术);接下来在划分时是何等巨大的审慎,论证是何等精细和频繁,以何等力量激发,以何等愉悦抚慰,在斥责中是何等巨大的严厉,在笑话中是何等优雅的诙谐,最后又是如何支配情感并闯入胸膛,使法官的心境与他所说的话产生共鸣。
§2.5.9tum in ratione eloquendi, quod verbum proprium, ornatum, sublime; ubi amplificatio laudanda, quae virtus ei contraria, quid speciose translatum, quae figura verborum, quae levis et quadrata sed virilis tamen compositio.
接着在表达方式上,什么词是恰当的、华丽的、高雅的;何处的夸张值得赞扬,与其相反的特质是什么,什么是美妙的隐喻,有什么言辞的图式,什么是流畅、匀称但又刚健的句法。
§2.5.10ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et vitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum pravitate mirantur, legi palam ostendique in his, quam multa impropria, obscura, tumida, humilia, sordida, lasciva, effeminata sint; quae non laudantur modo a plerisque, sed, quod est peius, propter hoc ipsum, quod sunt prava, laudantur.
那也并非无益,即有时甚至是堕落和有缺陷的演说(然而大多数人由于判别的退化而对之表示赞赏),也应当公开朗读,并在其中指出存在多少不恰当、晦涩、夸大、卑俗、猥琐、放荡和软弱之处;这些不仅被大多数人称赞,而且更糟糕的是,正因为它们是堕落的,才被称赞。
§2.5.11nam sermo rectus et secundum naturam enuntiatus nihil habere ex ingenio videtur; illa vero, quae utcunque deflexa sunt, tanquam exquisitiora miramur; non aliter quam distortis et quocunque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis, quae nihil ex communi habitu boni perdiderunt.
因为正直且顺应自然表达的语言,似乎没有任何才华可言;然而,对于那些以某种方式偏离自然的语言,我们却把它们当作更精致的东西来赞赏;这与在某些人中间,畸形和以任何方式显得奇特的身躯比那些没有失去任何共同健康体态之美的身躯价格更高,是完全一样的。
§2.5.12atque etiam qui specie capiuntur, vulsis levatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant, quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis venire videatur ex malis morum.
甚至那些被外表所迷惑的人,认为在那些拔毛、磨光、用发针梳理烫过的头发、并因非自然的色彩而闪闪发光的人身上,有比未受损的自然所能赋予的更多的美,以至于身体的美似乎源于道德的败坏。