Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §2.4.32-2.4.42

法律赞否的演练与虚拟辩论演习的起源

第 43 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者探讨了涉及法律赞扬与非难的修辞演习的意义和分类,并概述了希腊和罗马虚构主题演习(拟真演练)的历史起源。

§2.4.32ita sunt autem speciosa haec et utilia, si oriuntur ex causa; ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique supervacua, sed interim etiam contraria est.
然而,只有当这些论题源于诉讼时,它们才是华美且有益的;否则,无论文笔多么优美,如果不有助于胜利,就完全是多余的,甚至有时是有害的。
verum hactenus evagari satis fuerit.
不过,偏离主题到此程度已经足够了。
§2.4.33legum laus ac vituperatio iam maiores ac prope summis operibus suffecturas vires desiderant; quae quidem suasoriis an controversiis magis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium differt.
对法律的赞扬与非难,现在需要更大的力量,这种力量几乎足以应付最伟大的著作;至于这种练习更适合于劝说性演说还是法庭辩论,则因各国的习惯和法律而异。
apud Graecos enim lator earum ad iudicem vocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit.
因为在希腊人中,法律的提案人会被传唤到法官面前,而在罗马人中,习惯于在公民大会前进行赞成和反对的演说。
utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur.
然而,在这两种方式中,关于法律所说的话都很少,且几乎是确定的。
nam et genera sunt tria, sacri, publici, privati iuris.
因为法律也有三种:神圣法、公法和私法。
§2.4.34quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit.
这种划分更多地着眼于赞美,如果有人按等级递增它的话:因为它是法律,因为它是公有的,因为它是为了神明的宗教而设立的。
ea quidem, de quibus quaeri solet, communia omnibus.
而那些通常会被质疑的事情,则是所有人共通的。
§2.4.35aut enim de iure dubitari potest eius, qui rogat, ut de P. Clodi, qui non rite creatus tribunus arguebatur; aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino forte nundino promulgata sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve quid, quod legitimis obstet, dicitur lata esse vel ferri, sive alicui manentium legum repugnare.
因为,要么可以对提案人的权利产生怀疑(例如关于普布利乌斯·克洛狄乌斯,他被指控未依礼法当选为护民官);要么可以对提案本身的合法性产生怀疑,这是多种多样的,比如它是否未在三个集市日期间公示,或者是否在不合适的日子,或者是否在违反否决权、鸟占或任何其他阻碍合法程序的事情下被通过或被提议,或者是否与任何现存的法律相抵触。
§2.4.36sed haec ad illas primas exercitationes non pertinent; nam sunt hae citra complexum personarum, temporum, causarum.
但这些事情并不属于那些最初的练习;因为这些练习不涉及人物、时间、案情的交织。
reliqua eadem fere vero fictoque huiusmodi certamine tractantur.
其余的这一类事情,在真实的争辩和虚构的争辩中几乎是以同样的方式被探讨的。
§2.4.37nam vitium aut in verbis aut in rebus est.
因为缺陷要么在言辞中,要么在事物中。
in verbis quaeritur, an satis significent, an sit in iis aliquid ambiguum; in rebus, an lex sibi ipsa consentiat, an in praeteritum ferri debeat, an in singulos homines.
在言辞中,需要探究它们是否表达得足够清楚,其中是否有含糊不清之处;在事物中,需要探究法律是否自相矛盾,是否应当追溯既往,或者是否针对个人。
maxime vero commune est quaerere, an sit honesta, an utilis.
然而,最普遍被探讨的是,它是否高尚,是否实用。
§2.4.38nec ignore, plures fieri a plerisque partes; sed nos iustum, pium, religiosum, ceteraque his similia honesto complectimur.
我并非不知道大多数人分出了更多的部分;但我们将正义、虔敬、宗教义务及其他类似的事物囊括在“高尚”之中。
iusti tamen species non simpliciter excuti solent.
然而,正义的具体形式通常不会被简单地审视。
aut enim de re ipsa quaeritur, ut dignane poena vel praemio sit, aut de modo praemii poenaeve, qui tam maior quam minor culpari potest.
因为,要么是对事情本身提出疑问,例如它是否配受惩罚或奖赏,要么是对奖赏或惩罚的幅度提出疑问,这既可能因为过大也可能因为过小而被指责。
§2.4.39utilitas quoque interim natura discernitur, interim tempore.
实用性有时也因其性质而异,有时因时间而异。
quaedam an obtineri possint, ambigi solet.
某些事情是否能够实现,往往存在争议。
ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte reprehendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur.
同样不应当忽视的是,法律有时会整部被批判,有时则会被部分批判,因为著名的演说为我们提供了这两种情况的范例。
§2.4.40nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis oratio est.
我也没有漏掉,也存在那些并非永久制定的法律,而是关于荣誉或指挥权的法律,比如马尼里乌斯法(西塞罗对此有演说)。
sed de his nihil hoc loco praecipi potest; constant enim propria rerum, de quibus agitur, non communi qualitate.
但关于这些,在此处无法给出任何指导;因为它们取决于所讨论事务的独特特质,而非共同特质。
§2.4.41his fere veteres facultatem dicendi exercuerunt assumpta tamen a dialecticis argumentandi ratione.
古人大多通过这些事情来锻炼辩才,不过也采用了来自辩证学家的论证方法。
nam fictas ad imitationem fori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat.
因为人们普遍认为,在希腊人中,模仿法庭和议会来演练虚构的主题,大约是在法勒隆的德美特里乌斯时代开始确立的。
§2.4.42an ab ipso id genus exercitationis sit inventum, ut alio quoque libro sum confessus, parum comperi; sed ne ii quidem, qui hoc fortissime adfirmant, ullo satis idoneo auctore nituntur.
这种练习是否由他本人发明,正如我在另一本书中所承认的那样,我还没有充分查明;但即使是那些极力断言此点的人,也没有依赖任何足够合适的权威。
Latinos vero dicendi praeceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse Cicero auctor est; quorum insignis maxime Plotius fuit.
然而,拉丁语的雄辩教师是在卢基乌斯·克拉苏的晚期开始出现的,西塞罗是这一说法的证明人;在他们之中,普洛提乌斯最为著名。

词汇与语法注释

  1. §2.4.35aut de ipsius rogationis — 名词 `iure` 在属格 `ipsius rogationis` 之前被省略,这与前句 `aut enim de iure dubitari potest eius`(“要么对提案人的权利产生怀疑,要么对提案本身的[权利/合法性]产生怀疑”)相平行。
  2. §2.4.41circa Demetrium Phalerea — 介词 `circa` 在此处表示时间上的接近,意为“在大约……的时代”。`Phalerea` 是希腊语专有名词 `Phalereus`(Φαληρεύ斯)的单数宾格形式(Φαληρέα),作为外来语直接引入拉丁语中。
  3. §2.4.42Latinos vero dicendi praeceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse — 此对格不定式从句取决于其后的 `Cicero auctor est`(“西塞罗是证人”或“根据西塞罗说”)。`Latinos ... praeceptores` 是不及物动词不定式 `coepisse` 的主语对格。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §2.4.32-2.4.42. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:2.4.32-2.4.42

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。