§2.4.21hinc illa quoque exercitatio subit comparationis, uter melior uterve deterior; quae quanquam versatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam et virtutum vitiorumque non tantum naturam, sed etiam modum tractat.
由此,关于两者中哪一个更好或哪一个更坏的那种比较练习也随之出现;这种练习虽然基于类似的原理,但它使素材加倍,并且不仅探讨美德与恶德的本性,还探讨其程度。
verum de ordine laudis contraque, quoniam tertia haec rhetorices pars est, praecipiemus suo tempore.
然而,关于赞扬与非难的顺序,因为这是修辞学的第三个部分,我们将在适当的时候予以指导。
§2.4.22communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes; quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex.
普遍的论题(我指的是那些习惯于不针对具体人而针对恶德本身进行详尽阐述的论题,例如针对通奸者、赌徒、粗暴者)源自法庭审判的核心,如果加上被告,它们就变成了指控;虽然这些论题通常也会从那种一般的处理中被引申到某些具体的类型,例如设定通奸者是盲人、赌徒是穷人、粗暴者是老人。
habent autem nonnunquam etiam defensionem.
然而,它们有时也包含辩护。
§2.4.23nam et pro luxuria et pro amore dicimus, et leno interim parasitusque defenditur sic, ut non homini patrocinemur, sed crimini.
因为我们既会为奢侈和爱情说话,有时女衒和食客也会以这种方式被辩护,即我们不为那个人庇护,而是为那项罪行辩护。
§2.4.24theses autem, quae sumuntur ex rerum comparatione, ut rusticane vita an urbana potior, iurisperiti an militaris viri laus maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae vel ad suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant plurimum.
另一方面,从事物比较中得出的命题(辩题),例如乡村生活与城市生活哪一个更可取,法律家与军人的赞誉哪一个更大,对于演练演讲来说是极其美妙且丰富的,它们无论对于说服的任务还是对于法庭的论争都极有帮助。
nam posterior ex praedictis locus in causa Murenae copiosissime a Cicerone tractatur.
因为前述论题中的后者,在西塞罗为穆雷纳的辩护中被极其详尽地探讨过。
§2.4.25sunt et illae paene totae ad deliberativum pertinentes genus, ducendane uxor, petendine sint magistratus.
还有一些几乎完全属于协商(劝说)类型的命题,例如是否应当娶妻,是否应当竞选官职。
namque et hae personis modo adiectis suasoriae erunt.
因为这些命题只要加上具体的人物,就会变成说服性的演讲。
§2.4.26solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis, cum quaerere atque exsequi iuberent, cur armata apud Lacedaemonios Venus, et quid ita crederetur Cupido puer atque volucer et sagittis ac face armatus, et similia, in quibus scrutabamur voluntatem, cuius in controversiis frequens quaestio est, quod genus chriae videri potest.
我的教师们过去常用一种既非无益且对我们来说也很愉快的练习方式,来让我们为推测性诉讼做准备:他们命令我们去探究和论述,为什么在斯巴达人那里维纳斯是全副武装的,以及为什么人们相信丘比特是个长着翅膀、装备着弓箭和火炬的男孩,诸如此类。 在这些练习中,我们探究其动机,这在争辩中是一个经常被问到的问题,这种练习可以被看作是“名言随感(chria)”的一种。
§2.4.27nam locos quidem, quales sunt de testibus, semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur.
因为,关于例如证人(是否应当总是相信他们)以及论据(是否连微小的论据也应当予以信任)这样的论题,它们与法庭诉讼活动的关系是如此显而易见,以至于在公职中并非无名之辈的某些人,竟将它们写下来,极其用心地牢记在心,随时准备着,以便每当有机会时,他们即席发表的演说就能被这些仿佛是镶嵌饰物般的东西所装点。
§2.4.28quo quidem (neque enim eius rei iudicium differre sustineo) summam videbantur mihi infirmitatem de se confiteri.
通过这种做法(因为我无法忍受推迟对这件事的判断),在我的眼里,他们确实承认了自己极大的无能。
nam quid ii possint in causis, quarum varia et nova semper est facies, proprium invenire? quomodo propositis ex parte adversa respondere, altercationibus velociter occurrere, testem rogare? qui etiam in iis, quae sunt communia et in plurimis causis tractantur, vulgatissimos sensus verbis nisi tanto ante praeparatis prosequi nequeant.
因为在那些様相总是千变万化且层出不穷的诉讼中,他们如何能发现属于诉讼本身的独特论点呢? 他们又如何能对对方提出的论点作出回应、迅速应对口角激辩、并质询证人呢? 这些人甚至在那些普通的、在大多数诉讼中都会探讨的事物中,若非使用很久以前就准备好的辞令,就无法表达最普通的想法。
§2.4.29necesse vero iis, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moveant velut frigidi et repositi cibi, aut pudorem deprehensa totiens audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diversis officiis conteratur:
实际上,当他们在多个法庭上说同样的话时,必然要么像冷盘和剩菜一样令人反感,要么当被听众那听过如此多次的记忆识破时带来羞愧。 这种可怜的陈设,就像那些爱慕虚荣的穷人家里的衣服一样,会在许多种不同的场合被穿戴磨损。
§2.4.30cum eo quidem quod vix ullus est tam communis locus, qui possit cohaerere cum causa nisi aliquo propriae quaestionis vinculo copulatus; appareat alioqui non tam insertum quam adplicitum, §2.4.31vel quod dissimilis est ceteris vel quod plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia desideratur sed quia paratus est: ut quidam sententiarum gratia verbosissimos locos arcessunt, cum ex locis debeat nasci sententia.
此外,事实上几乎没有哪种普遍论题能够与诉讼紧密结合,除非它是通过与具体争议点的某种纽带联系在一起的;否则,它看起来就不是被织入其中的,而只是被贴在外面的,要么是因为它与其余部分不协调,要么是因为它大抵是被很不恰当地采用——并非因为需要它,而是因为它是现成准备好的:正如某些人为了获得警句的效果而引来极其冗长的论题,而警句本应当从论题中自然产生。