§2.4.11quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum videntur et nondum cicatricem pati posse.
这一点连农夫们也是知道的,他们认为不应当对柔嫩的幼芽施加镰刀,因为它们似乎害怕铁器,并且还无法承受伤口。
§2.4.12iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur; laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam, reddita cur id fiat ratione, illuminare interponendo aliquid sui.
因此,此时教师应当特别和蔼,以便用温柔的手来缓和那些本性上严厉的纠正;赞扬某些部分,容忍某些部分,甚至予以修改(并说明为什么要这样做的理由),通过插入一些他自己的内容来使之出彩。
nonnunquam hoc quoque erit utile, ipsum totas dictare materias, quas et imitetur puer et interim tanquam suas amet.
有时,教师自己口授全部素材也是有益的,让少年既能模仿它,同时又像对待自己的作品一样喜爱它。
§2.4.13at si tam negligens ei stilus fuerit, ut emendationem non recipiat; expertus sum prodesse, quotiens eandem materiam rursus a me tractatam scribere de integro iuberem; posse enim adhuc eum melius, quatenus nullo magis studia quam spe gaudent.
但如果他的文笔如此疏忽,以至于无法接受修改,我根据经验发现,每当我命令他将我重新处理过的同一素材从头再写一遍时,都是大有裨益的;因为他仍然有能力做得更好,毕竟学业最能因希望而感到喜悦。
§2.4.14aliter autem alia aetas emendanda est, et pro modo virium et exigendum et corrigendum opus.
然而,对待不同的年龄应当用不同的方式进行修改,应当根据其力量的限度来要求和纠正其作品。
solebam ego dicere pueris aliquid ausis licentius aut laetius, laudare illud me adhuc, venturum tempus, quo idem non permitterem; ita et ingenio gaudebant et iudicio non fallebantur.
我常对那些敢于进行颇为放肆或过于活跃之尝试的少年们说,我现在依然赞扬它,但以后会有一个我不允许同样做法的时期到来;如此,他们既为自己的才华感到高兴,又在判断力上不致被误导。
§2.4.15sed ut eo revertar, unde sum digressus: narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita diligentia volo.
但是,为了回到我偏离的主题:我希望叙述是用笔撰写的,并且要尽最大可能地认真。
nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris, et dum aliud non possunt et dum res ac verba connectere incipiunt, ut protinus memoriam firment: ita cum iam formam rectae atque emendatae orationis accipient, extemporalis garrulitas nec exspectata cogitatio et vix surgendi mora circulatoriae vere iactationis est.
因为,正如起初在训练说话时,让少年们说出他们所听到的内容对于提高说话能力是有益的,因此他们确实理所当然地被强求去倒叙,或者从中间向两端发散——但这是在教师的身旁,且在他们别无所能、刚刚开始把事物和词语联系起来的时候,以便他们能立刻巩固记忆——同样地,当他们现在接受正确且经过修正的言辞形式时,即兴的喋喋不休和缺乏思考,甚至连站起来的迟疑都没有,那确实只是江湖骗子式的炫耀。
§2.4.16hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur.
由此产生了无知父母们空虚的喜悦,但在少年们自身中,则滋生了对劳作的轻视、不知羞耻的厚脸皮、极坏的说话习惯、对缺点的练习,以及——这经常使巨大的进步也付诸东流的——对自己的傲慢自满。
§2.4.17erit suum parandae facilitati tempus, nec a nobis negligenter locus iste transibitur.
培养流利口才自有其合适的时候,我们也不会粗心大意地放过那一章节。
interim satis est, si puer omni cura et summo, quantum illa aetas capit, labore aliquid probabile scripserit; in hoc assuescat, huius sibi rei naturam faciat.
眼下,只要少年用尽心思,并付出该年龄所能承受的最大努力,写出某种值得赞许的东西,便已足够;让他习惯于此,并使这种习惯成为他的天性。
ille demum in id, quod quaerimus, aut ei proximum poterit evadere, qui ante discet recte dicere quam cito.
只有那个先学会正确说话、再学会快速说话的人,最终才能达到我们所追求的、或者极其接近它的境地。
§2.4.18narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi confirmandique eas, quod ἀνασκευή et κατασκευή vocatur.
在叙述之后,不无裨益地可以加上反驳和证实这些叙述的工作,这被称为“反驳(anaskeue)”和“证实(kataskeue)”。
id porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, verum etiam in ipsis annalium monumentis; ut, si quaeratur, an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse corvum, qui os oculosque hostis Galli rostro atque alis everberaret, sit in utramque partem ingens ad dicendum materia; §2.4.19aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria Numae.
此外,这不仅可以在神话和诗歌传下来的题材中进行,甚至也可以在年代记的历史记载本身中进行;例如,如果探讨在瓦莱里乌斯战斗时,是否可信有一只乌鸦落在他的头上,用喙和翅膀猛烈拍打敌对高卢人的面部和眼睛,这在正反两方面都是极好的辩论素材;或者关于传闻中孕育了西庇阿的蛇、罗穆路斯的母狼以及努马的埃格里娅。
nam Graecis historiis plerumque poeticae similis licentia est.
因为希腊历史大多具有类似于诗歌的虚构自由。
Saepe etiam quaeri solet de tempore, de loco quo gesta res dicitur, nonnunquam de persona quoque; sicut Livius frequentissime dubitat, et alii ab aliis historici dissentiunt.
此外,人们也经常会对事情被说成发生的具体时间、地点提出疑问,有时甚至会对人物提出疑问;正如李维非常频繁地表示怀疑,而历史学家们也彼此意见不一。
§2.4.20inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros viros et vituperare improbos, quod non simplicis utilitatis opus est.
由此,他将开始逐渐向更重大的事情迈进,赞扬名人并谴责恶人,这是一项具有多重益处的工作。
namque et ingenium exercetur multiplici variaque materia, et animus contemplatione recti pravique formatur, et multa inde cognitio rerum venit exemplisque, quae sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum instruit, cum res poscet, usurum.
因为一方面,才华在多样且变化多端的素材中得到锻炼,另一方面,心灵在对正义与邪恶的静观中得以塑造,并且由此获得许多事物的知识,并在例证方面武装自己——例证在所有类型的诉讼中都是最有力量的——以便在需要的时候加以使用。