Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §2.4.1-2.4.10

修辞初阶的历史叙述训练与宽容少年的才华洋溢

第 40 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

提出修辞学初阶教学应从类似于语法学校所学过的历史叙述开始,并论证教学中应避开枯燥的教师,宽容对待并培养少年人那过于充沛的才华与大胆尝试。

§2.4.1hinc iam, quas primas in docendo partes rhetorum putem, tradere incipiam, dilata parumper illa quae sola vulgo vocatur arte rhetorica.
从这里开始,我将把世俗中唯一被称为“修辞艺术”的那些规则稍微搁置一旁,开始阐述我认为修辞学家在教学中的首要任务是什么。
ac mihi opportunus maxime videtur ingressus ab eo, cuius aliquid simile apud grammaticos puer didicerit.
而在我看来,最合适的切入点,莫过于从少年在语法学家那里学过的某种相似的事物开始。
§2.4.2et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tres accepimus species, fabulam, quae versatur in tragoediis atque carminibus, non a veritate modo sed etiam a forma veritatis remota; argumentum, quod falsum sed vero simile comoediae fingunt; historiam, in qua est gestae rei expositio;
并且,除了我们在诉讼中所使用的叙述之外,我们公认叙述有三种类型:一是“神话传说”,见于悲剧和诗歌,它不仅远离真实,甚至远离真实的形态;二是“情节编排”,这是喜剧所虚构的虚假但看似真实的内容;三是“历史”,其中包含对已发生事实的陈述。
grammaticis autem poeticas dedimus: §2.4.3apud rhetorem initium sit historica, tanto robustior quanto verior.
既然我们已将诗意的叙述分配给了语法学家:那么在修辞学家那里的起点应当是历史叙述,它越真实就越有力量。
sed narrandi quidem quae nobis optima ratio videatur, tum demonstrabimus, cum de iudiciali parte dicemus.
但是,我们认为最优秀的叙述方法是什么,我们将在讨论司法辩论部分时再予以论证。
interim admonere illud satis est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna, (nam quid opus erat tantum studiis laboris impendere, si res nudas atque inornatas indicare satis videretur?) neque rursus sinuosa et arcessitis descriptionibus, in quas plerique imitatione poeticae licentiae ducuntur, lasciviat.
眼下,只需作此提醒便已足够:叙述既不应完全枯燥和贫瘠(因为,如果揭示赤裸裸且毫无修饰的事实就被认为足够了,那又何必在学问上投入如此多的辛劳? ),也不应反过来,因迂回曲折和牵强附会的描写而放任失控,许多人正是因为模仿诗歌的自由而被引入这些描写的。
§2.4.4vitium utrumque, peius tamen illud, quod ex inopia quam quod ex copia venit.
两种都是缺点,然而因贫乏而产生的缺点,比因过剩而产生的缺点更为糟糕。
nam in pueris oratio perfecta nec exigi nec sperari potest; melior autem indoles laeta generosique conatus et vel plura iusto concipiens interim spiritus.
因为在少年身上,既不能要求也不能期待完美的言辞;而更好的天资则是那种活泼的、高尚的尝试,以及有时甚至能孕育出超出适度之物的勃勃生气。
§2.4.5nec unquam me in his discentis annis offendat, si quid superfuerit.
在学习者的这些岁月里,如果有任何过剩的部分,也绝不要让我感到不快。
quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur.
甚至,我希望教师们自己也能注意到这一点:要像乳母那样,更温柔地滋养那些尚且柔嫩的心灵,并容许它们仿佛在某种更令人愉悦的学问的乳汁中获得满足。
§2.4.6erit illud plenius interim corpus, quod mox adulta aetas astringat.
这一身体暂时会显得更为丰满,不久后成年期便会将其收紧。
hinc spes roboris.
由此才有强壮的希望。
maciem namque et infirmitatem in posterum minari solet protinus omnibus membris expressus infans.
因为一个一出生所有肢体就显露无遗的婴儿,往往预示着未来的消瘦与虚弱。
audeat haec aetas plura et inveniat et inventis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac severa.
让这个年龄大胆尝试更多、去创造,并为自己的创造感到喜悦,哪怕这些事物暂时还不够精炼和严谨。
facile remedium est ubertati; §2.4.7sterilia nullo labore vincuntur.
对丰盈的纠正是容易的;枯竭之物是无法用任何劳动来克服的。
ilia mihi in pueris natura minimum spei dederit, in qua ingenium iudicio praesumitur.
在少年身上,如果理智先于才华而成熟,那种天资给我的希望最少。
materiam esse primum volo vel abundantiorem atque ultra quam oporteat fusam.
我希望素材在最开始时是更为充裕的,甚至超出了应有的界限而漫溢。
multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid velut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et quod exsculpi; erit autem, si non ab initio tenuem nimium laminam duxerimus et quam caelatura altior rumpat.
此后,岁月会提炼掉许多,理性会雕琢许多,某些部分也会由于使用本身而被磨耗,只要有能借以裁剪和雕刻的基础即可;但是,只要我们一开始不把金属板拉得太薄,以至于稍深的雕刻就会使其破裂,这样的基础就必然存在。
§2.4.8quod me de his aetatibus sentire minus mirabitur, qui apud Ciceronem legerit: volo enim se efferat in adolescente fecunditas.
凡是读过西塞罗著作的人,对于我对这些年龄段的这种看法,就不会那么惊讶了,因为西塞罗写道:“我希望年轻人的丰沛才华能满溢出来。
quapropter in primis evitandus et in pueris praecipue magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum et sine humore ullo solum.
”因此,枯燥的教师首当避开,尤其对于少年而言,正如对尚且柔嫩的幼苗必须避开干燥且毫无水分的土地一样。
§2.4.9inde fiunt humiles statim et velut terram spectantes, qui nihil supra cotidianum sermonem attollere audeant.
由此,那些不敢将任何事物提升到日常谈话之上的人,立刻变得卑微,仿佛只盯着地面。
macies illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et dum satis putant vitio carere, in id ipsum incidunt vitium, quod virtutibus carent.
消瘦被他们当作健康,虚弱代替了判断力;当他们认为免于缺点便已足够时,恰趣陷入了缺乏美德这一缺点之中。
quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet, nec musta in lacu statim austera sint; sic et annos ferent et vetustate proficient.
因此,在我看来,成熟本身也不必急于求成,酒池中的新酿也不必立即变得干涩;如此,它们既能经受岁月,又能在古老中日臻完美。
§2.4.10ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia interim emendationis severitate deficere; nam et desperant et dolent et novissime oderunt et, quod maxime nocet, dum omnia timent, nihil conantur.
还有一点也是不容忽视的忠告,即少年的天资有时会因过度严厉的批改而萎缩;因为他们既感到绝望,又感到痛苦,最终产生憎恨,而且最有害的是,当他们畏惧一切时,就什么也不敢尝试了。

词汇与语法注释

  1. §2.4.1quas primas in docendo partes rhetorum putem — quas是疑问形容词,修饰partes。它与putem(虚拟式现在时)一同构成间接疑问从句,作为tradere incipiam的宾语。primas修饰partes,在表语性意义上表示“首要的角色(任务)”。
  2. §2.4.2excepta qua in causis utimur — excepta是过去分词(阴性单数夺格),与关系从句qua in causis utimur中省略的先行词narratione一致,构成夺格独立结构。亦可将excepta理解为介词性用法(表示“除……之外”)。
  3. §2.4.6sint licet illa non satis sicca interim ac severa — licet用作让步连词(源自非人称动词),引导虚拟式现在时sint。这是让步从句中虚拟式的常见用法,意为“哪怕这些事物……”。
  4. §2.4.7illa mihi in pueris natura minimum spei dederit, in qua ingenium iudicio praesumitur — dederit是虚拟式完成时,用作潜能虚拟式(“会给予最少的希望”)。后面的关系从句ingenium iudicio praesumitur指“才华已被理智(判断力)所预先占据(即过早的判断力束缚了尚未成熟的才华)”的状态。
  5. §2.4.7sit modo unde excidi possit — sit是表示条件或让步的虚拟式现在时。与modo(只要……)连用,表达限制性条件(“只要有……即可”)。unde是关系副词,引导含虚拟式现在时possit的关系从句。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §2.4.1-2.4.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:2.4.1-2.4.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。