§2.3.1ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putaverunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud minores aliquamdiu detinent, tanquam instituendis artibus magis sit apta mediocritas praeceptoris, cum ad intellectum atque ad imitationem facilior tum ad suscipiendas elementorum molestias minus superba.
那些人即使认为少年已经适合交给修辞学家,却仍不相信应当立即把他们交给最杰出的教师,而是将他们留在较平庸的教师那里一段时间,仿佛教师的平庸更适合传授初期的技艺,因为这既更容易理解和模仿,又在承担基础时期的繁琐事务时显得不那么傲慢。 他们的这种看法同样不能在沉默中被放过。
§2.3.2qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.
在这件事上,我认为自己不需要费力去证明,接受最好的教育是多么明智,而洗刷掉一旦根深蒂固的恶习又会带来多么巨大的困难。 因为双重的负担会压在后继的教师身上,而且这确实是“纠正错谬”的负担,它比“传授新知”更沉重,也更需要先行解决。
§2.3.3propter quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices ab iis, quos alius instituisset, solitum exigere mercedes, quam si rudes traderentur.
正因如此,据说在笛子技艺上著名的提摩太,对于那些由别人指导过的人,习惯索取比直接交给他的生手多一倍的报酬。
error tamen est in re duplex: unus, quod interim sufficere illos minores existimant, et bono sane stomacho contenti sunt; §2.3.4quae quanquam est ipsa reprehensione digna securitas, tamen esset utcunque tolerabilis, si eiusmodi praeceptores minus docerent non peius; alter ille etiam frequentior, quod eos, qui ampliorem dicendi facultatem sint consecuti, non putant ad minora descendere, idque interim fieri, quia fastidiant praestare hanc inferioribus curam, §2.3.5interim quia omnino non possint.
然而,在这件事上存在着双重的错误:其一,是他们认为那些较差的教师暂时足够了,并且极其宽心地满足于此;这种放任虽然本身值得谴责,但如果那类教师只是教得少,而不是教得差,那还勉强可以容忍;另一个更普遍的错误是,他们认为那些已经获得更丰富雄辩能力的人不会屈尊于更细小的事情,并认为这种情况有时是因为他们不屑于对程度较低的学生付出这种关怀,有时是因为他们根本做不到。
ego porro eum qui nolit in numero praecipientium non habeo, posse autem maxime, si velit, optimum quemque contendo; primum, quod eum, qui eloquentia ceteris praestet, illa quoque, per quae ad eloquentiam pervenitur, diligentissime percepisse credibile est; §2.3.6deinde, quia plurimum in praecipiendo valet ratio, quae doctissimo cuique plenissima est; postremo, quia nemo sic in maioribus eminet, ut eum minora deficiant.
然而,我不把那些不愿教书的人列入教师之列,但我坚信,只要愿意,任何最杰出的教师都极有能力做到这一点;首先,因为令人信服的是,一个在雄辩上超越他人的人,也一定极其认真地领会了那些通往雄辩的途径;其次,因为在教学中方法起着最大的作用,而这在最博学的人身上是最完美的;最后,因为没有人在重大的事情上如此杰出,以至于在细小的事情上力不从心。
nisi forte Iovem quidem Phidias optime fecit, illa autem, quae in ornamentum operis eius accedunt, alius melius elaborasset, aut orator loqui nesciet aut leviores morbos curare non poterit praestantissimus medicus.
除非菲迪亚斯虽然极好地雕刻了朱庇特,但那些作为其作品装饰而添加的部分,别人能雕刻得更好;或者,雄辩家不知道如何说话,或者最杰出的医生不能治愈较轻的疾病。
§2.3.7quid ergo? non est quaedam eloquentia maior quam ut eam intellectu consequi puerilis infirmitas possit? ego vero confiteor: sed hunc disertum praeceptorem prudentem quoque et non ignarum docendi esse oportebit summittentem se ad mensuram discentis; ut velocissimus quoque, si forte iter cum parvulo faciat, det manum et gradum suum minuat nec procedat ultra quam comes possit.
那么又如何呢? 难道没有一种雄辩,大到让儿童的软弱智力无法理解并跟上吗? 我确实承认这一点;但这位善辩的教师也应当是贤明且深谙教学之道的,能够降低自己以适应学习者的尺度;正如最快的人如果恰巧与一个小孩同行,也会拉着他的手并缩短自己的步子,绝不走得比同伴所能跟上的更远。
§2.3.8quid? si plerumque accidit ut faciliora sint ad intelligendum et lucidiora multo, quae a doctissimo quoque dicuntur? nam et prima est eloquentiae virtus perspicuitas, et quo quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breves in digitos eriguntur et plura infirmi minantur.
况且,难道不是经常发生这样的情况:由最博学的人所说的话,往往更容易理解且明晰得多? 因为明晰是雄辩的首要美德,而一个人的才华越平庸,他就越企图抬高和膨胀自己,就像身材矮小的人要踮起脚尖,软弱的人往往发出更多的威胁。
§2.3.9nam tumidos et corruptos et tinnulos et quocunque alio cacozeliae genere peccantes certum habeo non virium sed infirmitatis vitio laborare, ut corpora non robore sed valetudine inflantur et recto itinere lassi plerumque devertunt.
因为我确信,那些浮夸的、败坏的、华而不实的以及在任何其他恶劣作风中犯错的人,所遭受的是软弱而非力量的缺陷,正如身体膨胀不是因为强壮而是因为疾病,而在坦途上疲惫的人往往会绕道而行。
erit ergo etiam obscurior, quo quisque deterior.
因此,一个人越差劲,他就越显得晦涩难懂。
§2.3.10non excidit mihi, scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque profectus ad imitationem condiscipulorum, quae facilior esset, erigere; quod a quibusdam sic accipi potest, tanquam haec, quam nunc tueor, §2.3.11sententia priori diversa sit.
我没有忘记,我在前一卷中说过,当我认为学校的教育优于家庭教育时,初期的学习和幼稚的进步更乐意投向同窗的模仿,因为这更容易;这可能会被某些人理解为,我如今所辩护的这个观点与先前的观点不同。
id a me procul aberit; namque ea causa vel maxima est, cur optimo cuique praeceptori sit tradendus puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut dicent, quod inutile non sit imitari, aut si quid erraverint, statim corrigentur; §2.3.12at indoctus ille etiam probabit fortasse vitiosa et placere audientibus iudicio suo coget.
那绝非我的本意;因为这恰恰是把少年交给最杰出的教师的最大原因,即在他那里,那些受过更好教育的弟子们要么会说出不无益于模仿的话,要么如果他们犯了什么错,会立刻得到纠正;而那个无知的教师甚至可能会认可错误的东西,并用他自己的判断来强迫听众喜欢。
sit ergo tam eloquentia quam moribus praestantissimus, qui ad Phoenicis Homerici exemplum dicere ac facere doceat.
因此,无论在雄辩还是品行上,都应当是最杰出的人,如同荷马史诗中的凤凰典范,教授言与行。