§2.19.1scio, quaeri etiam, naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina.
我知道,人们也在探究,对于雄辩术而言,是天性贡献更多还是教育贡献更多。
quod ad propositum quidem operis nostri nihil pertinet (neque enim consummatus orator nisi ex utroque fieri potest), plurimum tamen referre arbitror, quam esse in hoc loco quaestionem velimus.
这虽然与我们这部著作的主旨毫无关系(因为一个完美的雄辩家只有同时具备这两者才能产生),但我认为,我们在这一处希望这个提问具有何种性质,这是至关重要的。
§2.19.2nam si parti utrilibet omnino alteram detrahas, natura etiam sine doctrina multum valebit, doctrina nulla esse sine natura poterit.
因为如果把其中一方完全剥离,那么天性即使没有教育也将大有作为,而教育没有天性则根本无法存在。
sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc credam naturae esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quam naturae putabo; sicut terrae nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit, e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur, at in solo fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet.
但是,如果两者等同地结合在一起,我固然相信在两者皆平庸的情况下天性的分量仍然更大,但我认为完美的雄辩家对教育的负债要多于对天性;正如对于毫无肥力的土地,最优秀的农夫也无济于事,而从肥沃的土地中,即使无人耕耘也会长出有益之物,但在肥沃的土壤中,耕耘者所成就的要多于土壤自身的美质。
§2.19.3et, si Praxiteles signum aliquod ex molari lapide conatus esset exsculpere, Parium marmor mallem rude; at si illud idem artifex expolisset, plus in manibus fuisset quam in marmore.
而且,如果普拉克西特列斯曾试图用磨石雕刻某尊雕像,我宁愿要未加工的帕罗斯大理石;但如果那位艺术家已经抛光了这同一块大理石,那么在双手中的技巧就要多于在大理石之中的价值。
denique natura materia doctrinae est; haec fingit, illa fingitur.
简而言之,天性是教育的原材料;后者塑造,前者被塑造。
nihil ars sine materia, materiae etiam sine arte pretium est, ars summa materia optima melior.
没有原材料,技术便一无是处,而原材料即使没有技术也有其价值,但最高的艺术要优于最好的原材料。