§2.13.1nemo autem a me exigat id praeceptorum genus, quod est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges inmutabili necessitate constrictas studiosis dicendi feram: utique prooemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc vel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum ceteraque, quae, velut si aliter facere fas non sit, quidam tanquam iussi sequuntur.
然而,谁也不要向我要求那种大多数艺术撰写者所传授的规则,仿佛我要为辩论学习者带来某些被不可改变的必要性所束缚的法则:即无论如何必须有绪论以及它应该是怎样的,紧接着是叙述,然后是叙述的法则,在此之后是提议,或者如某些人所赞同的,脱离主题,然后是问题的确定顺序以及其他事物,仿佛不这样做就是不合法的,某些人就像听从命令一般遵循着这些。
§2.13.2erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parva, si uno et brevi praescripto contineretur; sed mutantur pleraque causis, temporibus, occasione, necessitate.
因为,如果修辞学被包含在一个单一且简短的规定中,那它就完全是一件容易而微不足道的事情了;但是,大多数事情都会因诉讼、时代、机会、必要性而改变。
atque ideo res in oratore praecipua consilium est, quia varie et ad rerum momenta convertitur.
因此,在雄辩家身上最首要的事情是判断力,因为它是多变地且适应事物的重要关头而调整的。
§2.13.3quid si enim praecipias imperatori, quotiens aciem instruat, derigat frontem, cornua utrinque promoveat, equites pro cornibus locet? erit haec quidem rectissima fortasse ratio, quotiens licebit; sed mutabitur natura loci, si mons occurret, si flumen obstabit, collibus, silvis, asperitate alia prohibebitur;
因为,如果你对一位将军下令,每当他布置阵线时,都要整顿前线、向两侧推进两翼、并将骑兵安置在两翼之前,那会怎么样呢? 在允许的情况下,这确实可能是最正确的方案;但如果遇到大山,如果河流阻挡,或者被山丘、森林以及其他险阻所阻碍,地形的性质就会改变。
§2.13.4mutabit hostium genus, mutabit praesentis condicio discriminis; nunc acie directa nunc cuneis, Nunc auxiliis nunc legione pugnabitur, nonnunquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit.
敌人的种类会改变,眼前危机的状况也会改变;有时用直截的阵线战斗,有时用楔形阵,有时用辅助兵,有时用军团,甚至有时通过伪装撤退来示弱也是有益的。
§2.13.5ita prooemium necessarium an supervacuum, breve an longius, ad iudicem omni sermone derecto an aliquando averso per aliquam figuram dicendum sit, constricta an latius fusa narratio, continua an divisa, recta an ordine permutato, causae docebunt.
因此,绪论是必要的还是多余的,是短还是长,是整个演说都直接对准法官,还是有时通过某种修辞格移开,叙述是紧凑还是更广泛地铺开,是连续的还是分割的,是直截了当的还是颠倒顺序的,诉讼本身会予以说明。
itemque de quaestionum ordine, cum in eadem controversia aliud alii parti prius quaeri frequenter expediat.
同样地,关于问题的顺序,因为在同一个争议中,经常对这一方先探究某事,而对另一方先探究另一事是有利的。
§2.13.6neque enim rogationibus plebisve scitis sancta sunt ista praecepta, sed hoc quidquid est utilitas excogitavit.
因为这些规则并不是通过平民大会的提案或决议来神圣化的,而是实用性发明了这一切。
§2.13.7non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec scriberem; verum, si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, hanc relictis magistrorum auctoritatibus sequemur.
我不会否认这样做通常是有益的,否则我也不会写这些;但是,如果那同样的实用性向我们建议了别的做法,我们将抛开教师们的权威,追随实用性。
§2.13.8equidem id maxime praecipiam ac repetens iterumque iterumque monebo: res duas in omni actu spectet orator, quid deceat et quid expediat.
的确,我将最有力地命令这一点,并一再警告:雄辩家在每一次行动中都要关注两件事:什么事是得体的,什么事是有利的。
expedit autem saepe mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua et interim decet, ut in statuis atque picturis videmus variari habitus, vultus, status.
然而,从那既定的、传授的顺序中改变某些事物往往是有利的,且有时也是得体的,正如我们在雕塑和绘画中看到衣着、表情和姿态各不相同。
nam recti quidem corporis vel minima gratia est; §2.13.9nempe enim adversa sit facies et demissa brachia et iuncti pedes et a summis ad ima rigens opus.
因为直立的身体确实极少有优雅可言;因为那必定是面部正对、双臂下垂、双足并拢,且作品从头到脚都是僵硬的。
flexus ille et, ut sic dixerim, motus dat actum quendam et adfectum.
而那种弯曲,或者说(如果我可以这样说的话)运动,赋予了某种生机和情感。
ideo nec ad unum modum formatae manus et in vultu mille species.
因此,双手既不塑造成单一的模式,面部也有千种姿态。
§2.13.10cursum habent quaedam et impetum, sedent alia vel incumbunt; nuda haec, illa velata sunt, quaedam mixta ex utroque.
有些具有奔跑和冲击之势,有些坐着或倚靠;这些是裸体的,那些是遮蔽的,有些是两者混合的。
quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis? si quis tamen, ut parum rectum, improbet opus, nonne ab intellectu artis abfuerit, in qua vel praecipue laudabilis est ipsa illa novitas ac difficultas?
有什么能像米隆的那尊《掷铁饼者》那样扭曲而精心制作呢? 然而,如果有人因为它不够直立而贬低这部作品,那他岂不是远离了对艺术的理解? 在艺术中,那种新奇和困难本身尤其值得称赞。
§2.13.11quam quidem gratiam et delectationem adferunt figurae, quaeque in sensibus quaeque in verbis sunt; mutant enim aliquid a recto atque hanc prae se virtutem ferunt, quod a consuetudine vulgari recesserunt.
思考的修辞格和词语的修辞格确实带来了这种优雅和愉悦;因为它们改变了直截了当的形式,并显现出脱离俗套的美德。
§2.13.12habet in pictura speciem tota facies; Apelles tamen imaginem Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas lateret.
在绘画中,整个面部具有美感;然而阿佩莱斯只展示了安提戈诺斯侧面的肖像,以便隐藏失去一只眼睛的丑陋。
quid? non in oratione operienda sunt quaedam, sive ostendi non debent sive exprimi pro dignitate non possunt?
怎么? 在演说中,难道不也应该掩盖某些事物吗,无论是因为它们不应当被展示,还是因为它们无法根据尊严被表达出来?
§2.13.13ut fecit Timanthes, opinor, Cythnius in ea tabula, qua Coloten Teium vicit.
就像基托诺斯人蒂曼特斯,我想,在战胜特奥斯人科洛特斯的那幅画中所做的一样。
nam cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem Vlixem, addidisset Menelao, quem summum poterat ars efficere, maerorem, consumptis adfectibus, non reperiens, quo digne modo patris vultum posset exprimere, velavit eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum.
因为在表现伊菲革涅亚的牺牲时,他画了忧伤的卡尔卡斯,更忧伤的奥德修斯,并为墨涅拉俄斯增添了艺术所能达到的最大哀痛,在用尽了所有的情感之后,由于找不到合适的方式来表现父亲的面容,他便用布遮住了父亲的头,让每个人在自己的心中去想象。
§2.13.14nonne huic simile est illud Sallustianum, nam de Carthagine tacere satius puto quam parum dicere? propter quae mihi semper moris fuit, quam minime alligare me ad praecepta, quae καθολικά vocitant, id est (ut dicamus quomodo possumus) universalia vel perpetualia.
萨卢斯特的这句名言岂不与此相似:“因为我认为,关于迦太基,保持沉默比说得太少要好”? 由于这些原因,我一向的习惯是,尽可能少地让自己受那些被称为“普遍的”(即我们尽可能称之为普遍的或永久的)规则的约束。
raro enim reperitur hoc genus, ut non labefactari parte aliqua et subrui possit.
因为极少能发现这种在某些方面不被动摇和瓦解的类型。
§2.13.15sed de his plenius suo quidque loco tractabimus.
但关于这些,我们将在各自合适的地方进行更充分的探讨。
interim nolo se iuvenes satis instructos, si quem ex his, qui breves plerumque circumferuntur, artis libellum edidicerint, et velut decretis technicorum tutos putent.
同时,我不希望年轻人因为背诵了那些通常流传较广的简短艺术小册子中的一本,就认为自己已经受到了充分的指导,并仿佛因理论家的决定而感到安全。
multo labore, assiduo studio, varia exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi.
辩论的艺术是由多大劳苦、不懈研究、多样练习、极多尝试、极深智慧和最及时的判断力构成的。
§2.13.16sed adiuvatur his quoque, si tamen rectam viam, non unam orbitam monstrent; a qua declinare qui crediderit nefas, patiatur necesse est illam per funes ingredientium tarditatem.
但这些规则也会起到辅助作用,只要它们指出的是一条直路,而不是一个单一的轨道;如果有人认为偏离它是一种罪恶,那他就必须忍受像走钢丝者那样的缓慢。
itaque et stratum militari labore iter saepe deserimus compendio ducti; et, si rectum limitem rupti torrentibus pontes inciderint, circumire cogemur, et, si ianua tenebitur incendio, §2.13.17per parietem exibimus.
因此,在捷径的引导下,我们经常离开因军事劳苦而铺筑的道路;如果因急流冲毁桥梁而切断了直截的路径,我们将被迫绕道,如果门被火灾封锁,我们就将穿墙而出。
late fusum opus est et multiplex et prope cotidie novum, et de quo nunquam dicta erunt omnia.
这是一项广泛展开、多样且几乎每天都是崭新的工作,关于它,永远也说不尽所有的话。
quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua mutari, adiici, detrahi melius videbitur, dicere experiar.
然而,我将尝试阐述那些流传下来的内容、其中最优秀的部分,以及如果有任何地方改变、增加、删减显得更好的话。