Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §2.12.1-2.12.12

无学演说家看似有力的缘由与著述动机

第 52 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本段分析了为什么未受过教育的演说家往往显得比受过教育的人更有力,并指出其过度和缺乏节制的发表方式之弊端。最后,作者谈及自己隐退后通过撰写这些研究来慰藉闲暇的动机。

§2.12.1ne hoc quidem negaverim, sequi plerumque hanc opinionem, ut fortius dicere videantur indocti; primum vitio male iudicantium, qui maiorem habere vim credunt ea, quae non habent artem, ut effringere quam aperire, rumpere quam solvere, trahere quam ducere putant robustius.
我甚至也不否认,通常会有这样一种看法,即不学无术的人似乎说话更有力;首先,这是由于那些缺乏判断力之人的缺陷,他们认为没有技巧的事物具有更大的力量,正如他们认为强行破开比打开、撕裂比解开、拖拽比引导更为强劲。
§2.12.2nam et gladiator, qui armorum inscius in rixam ruit, et luctator, qui totius corporis nisu in id, quod semel invasit, incumbit, fortior ab his vocatur; cum interim et hic frequenter suis viribus ipse prosternitur, et illum vehementis impetus excipit adversarii mollis articulus.
因为,既不懂武器就冲入斗殴的角斗士,又有一旦发起进攻便用全身力量压在对手身上的摔跤手,都被这些人称为更勇敢;然而在此期间,后者往往被他自己的力量所击倒,而对手灵活的关节则化解了前者猛烈的冲击。
§2.12.3sed sunt in hac parte, quae imperitos etiam naturaliter fallant; nam et divisio, cum plurimum valeat in causis, speciem virium minuit, et rudia politis maiora et sparsa compositis numerosiora creduntur.
但在这一方面,有些事情自然也会欺骗没有经验的人;因为,尽管划分在诉讼案件中具有极大的作用,却减少了力量的外观,并且人们相信粗糙的事物比打磨过的大,分散的事物比整理过的多。
§2.12.4est praeterea quaedam virtutum vitiorumque vicinia, qua maledicus pro libero, temerarius pro forti, effusus pro copioso accipitur.
此外,美德与恶德之间存在着某种邻近性,因此,口无遮拦的人被视为言论自由,鲁莽的人被视为勇敢,放荡不羁的人被视为言辞丰富。
maledicit autem ineruditus apertius et saepius vel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo.
然而,未受教育的人更公开、更频繁地进行诽谤,甚至不顾其所代理的诉讼当事人的危险,也常常不顾他自己的危险。
§2.12.5adfert et ista res opinionem, quia libentissime homines audiunt ea, quae dicere ipsi noluissent.
这种情况也带来了那样的看法,因为人们最乐意听那些他们自己本不想说的话。
illud quoque alterum quod est in elocutione ipsa periculum minus vitat conaturque perdite, unde evenit nonnunquam, ut aliquid grande inveniat qui semper quaerit quod nimium est; verum id et raro provenit, et cetera vitia non pensat.
他也较少规避措辞本身所具有的另一个危险,并且不顾一切地去尝试,因此有时会发生这样的情况:一个总是追求过度事物的人,有时会发现某些伟大的东西;但这极少发生,且无法弥补其他的缺点。
§2.12.6propter hoc quoque interdum videntur indocti copiam habere maiorem, quod dicunt omnia; doctis est et electio et modus.
也正是由于这个原因,不学无术的人有时似乎拥有更大的丰富性,因为他们什么都说;而对学者而言,则既有选择也有节制。
his accedit, quod a cura docendi quod intenderunt recedunt.
此外,他们还免除了论证自己所主张之观点的负担。
itaque illud quaestionum et argumentorum apud corrupta iudicia frigus evitant nihilque aliud, quam quod vel pravis voluptatibus aures assistentium permulceat, quaerunt.
因此,在腐败的法庭上,他们避开了那些问题和论证的冷酷,除了用扭曲的快乐来取悦旁听者的耳朵之外,别无他求。
§2.12.7sententiae quoque ipsae, quas solas petunt, magis eminent, cum omnia circa illas sordida et abiecta sunt; ut lumina non inter umbras, quemadmodum Cicero dicit, sed plane in tenebris clariora sunt.
他们唯一追求的格言本身,在周围的一切都显得肮脏和卑微时,也会更加突出;正如西塞罗所说,光芒不是在阴影中,而是在纯粹的黑暗中显得更为明亮。
itaque ingeniosi vocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum.
因此,随人们高兴,称他们为有才华的人吧,只要有一点是明确的:这样来赞美一个能言善辩的人,无异于一种侮辱。
§2.12.8nihilominus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et vino vetustatem, sed vitia detrahit, atque eo solo minus est, quod litterae perpolierunt, quo melius.
尽管如此,必须承认,教育(ドクトリーナ)也会削减掉一些东西,就像锉刀之于粗糙之物,砥石之于迟钝之物,陈年之于葡萄酒;但它削减掉的是缺点,而经学术打磨过的事物,仅仅在这方面有所减少:它因此而变得更好。
§2.12.9verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quaerunt.
但是,这些人还通过其发表方式来寻求说话更有力的声誉。
nam et clamant ubique et omnia levata, ut ipsi vocant, manu emugiunt, multo discursu, anhelitu, iactatione gestus, motu capitis furentes.
因为他们不仅到处大喊大叫,而且用他们自己所说的“举起”的手咆哮出一切,伴随着大量的奔跑、喘息、剧烈的姿势摇晃以及如疯狂般摇晃头部。
§2.12.10iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur, pectus, frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit; cum ille eruditus, ut in oratione multa summittere, variare, disponere, ita etiam in pronuntiando suum cuique eorum, quae dicet, colori accommodare actum sciat, et, si quid sit perpetua observatione dignum, modestus et esse et videri malit.
再者,拍手、顿足、拍击大腿、胸膛和额头,对那些身穿平民深色斗篷的乌合之众有着奇妙的效果;而受过良好教育的人,正如他知道如何在演说中降低音调、变化和布局许多部分一样,在发表时也知道如何使自己的动作适应他所要说之内容的相应基调,并且如果有什么值得恒常遵守的原则,他更愿意保持且显得谦逊。
§2.12.11at illi hanc vim appellant, quae est potius violentia; cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.
然而他们将这称为“力量”,但这其实更是“暴力”;同时,你不仅会发现一些演员,而且更令人感到羞耻的是,甚至连一些教师也是如此,他们在获得了简短的发言练习后,便抛弃了理性,在冲动的驱使下到处喧嚣,并且将那些给学术以更多荣誉的人称为愚蠢、贫瘠、胆怯和软弱,只要他们能想到最具有侮辱性的词。
§2.12.12verum illis quidem gratulemur sine labor, sine ratione, sine disciplina disertis; nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum, quae futura usui bonae mentis iuvenibus arbitramur, nobis certe sunt voluptati.
不过,让我们向那些既无劳苦、又无理性、也无训练却能言善辩的人表示祝贺吧;至于我们,既然早就推卸了教学的职责,也停止了在法庭上的辩护(因为我们认为,在人们依然怀念我们时隐退是最体面的终结),那就让我们通过探讨和撰写这些我们认为会对心智良好的年轻人有所裨益、且确实能给我们自己带来愉悦的事物,来慰藉我们的闲暇时光吧。

词汇与语法注释

  1. 2.12.1ut effringere quam aperire, rumpere quam solvere, trahere quam ducere putant robustius — ut是引入类比的连词。在putant之后引导一系列带对格不定式结构(省略了esse)。robustius是中性比较级形容词,作为被对比的不定式(如effringere与aperire等)的表语补足语。
  2. 2.12.2illum vehementis impetus excipit adversarii mollis articulus — vehementis impetus由第四变格名词impetus的复数宾格impetūs和第三变格形容词vehementis(复数宾格 -es的变体拼写 -is)组成,作及物动词excipit的直接宾语。主语是mollis articulus,整句结构为:“对手灵活的关节化解了彼(角斗士)猛烈的冲击。”
  3. 2.12.8eo solo minus est, quod litterae perpolierunt, quo melius — 此处使用了表示比例关系的关联结构eo... quo...(越……就越……)。以quod litterae perpolierunt(学术彻底打磨过的事物)为主语,表达了一种具有反思意义的雕琢之美:“经学术打磨过的事物,仅仅因为这一点(被削减)而减少,但正因如此它才变得更好。”
  4. 2.12.11qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur — ut tulit impetus中的ut表示方式或符合(“如同”、“随……而”),tulit是动词ferre的主动完了时单数第三人称。字面意思是“正如冲动带走他们一样”,用以描写失去自制力的状态。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §2.12.1-2.12.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:2.12.1-2.12.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。