§2.11.1iam hinc ergo nobis inchoanda est ea pars artis, ex qua capere initium solent, qui priora omiserunt; quanquam video quosdam in ipso statim limine obstaturos mihi, qui nihil egere huiusmodi praeceptis eloquentiam putent, sed natura sua et vulgari modo et scholarum exercitatione contenti rideant etiam diligentiam nostram exemplo magni quoque nominis professorum, quorum aliquis, ut opinor, interrogatus, quid esset σχῆμα et νόημα, nescire se quidem sed, si ad rem pertineret, esse in sua declamatione respondit.
因此,我们现在必须从雄辩术的这一部分开始,那些省略了先前功课的人通常也是从此开始的;虽然我看到有些人会在一进门处就阻碍我,他们认为雄辩术根本不需要这类教导,而是满足于他们自身的天赋、平庸的方法以及学校的演练,甚至以名声显赫的教授为例来嘲笑我们的敬业,其中一人(我想)在被问及什么是“σχῆμα”和“νόημα”时,回答说自己确实不知道,但如果与实务有关,那它就在他的默写演练中。
§2.11.2alius percontanti, Theodoreus an Apollodoreus esset? ego, inquit, parmularius sum.
另一位面对询问他是狄奥多罗斯派还是阿波罗多罗斯派的人,回答说:“我是小盾牌派的粉丝。
nec sane potuit urbanius ex confessione inscitiae suae elabi.
”确实,他不可能更风趣地通过承认自己的无知而脱身了。
porro hi, quia et beneficio ingenii praestantes sunt habiti et multa etiam memoria digna exclamaverunt, plurimos habent similes negligentiae suae, paucissimos naturae.
此外,这些人由于凭借天赋的恩赐被视为杰出,并且也喊出了许多值得记忆的话语,因而有极多的人像他们那样懒散,却极少有人像他们那样拥有天赋。
§2.11.3igitur impetu dicere se et viribus uti gloriantur; neque enim opus esse probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum optima quaeque a periculo petatur.
因此,他们吹嘘自己是凭着冲动说话并运用力量;因为他们说,在虚构的题材中不需要论证或布局,而需要宏大的格言,这也是大讲堂座无虚席的原因,而其中每一句最优秀的格言都是从危险中求得的。
§2.11.4quin etiam in cogitando, nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid, quod ultro se offerat, pluribus saepe diebus expectant, aut murmure incerto velut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis verbis accommodant.
不仅如此,甚至在构思时,他们不采用任何方法,要么望着天花板,常常一连等上许多天,期待着某种不期而至的伟大事物,要么在含混的喃喃自语中仿佛受到进军号角的驱使,使其身体产生极其剧烈运动,这不是为了发表词句,而是为了寻找词句。
§2.11.5nonnulli certa sibi initia, priusquam sensum invenerint, destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit, eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota devertunt.
有些人甚至在找到思想之前就为自己确定了某些开场白,以便在其后附加一些雄辩之词,他们独自一人长时间地大声琢磨这些开场白,但在对连接的能力感到绝望后,便将其放弃,并紧接着转向其他事物,进而转向另外一些同样平庸且为人熟知的事物。
§2.11.6qui plurimum videntur habere rationis, non in causas tamen laborem suum sed in locos intendunt, atque in iis non corpori prospiciunt sed abrupta quaedam, ut forte ad manum venere, iaculantur.
那些看起来最有条理的人,然而并不是把他们的精力投入到具体的诉讼案件中,而是投入到一般论题中,并且在这些论题中,他们不顾及整体的结构,而是随手抓到什么,就抛出一些突兀且断裂的词句。
§2.11.7unde fit, ut dissoluta et ex diversis congesta oratio cohaerere non possit similisque sit commentariis puerorum, in quos ea, quae aliis declamantibus laudata sunt, regerunt.
由此导致的结果是,一种松散、从各处拼凑起来的演说无法连贯,并且类似于孩子们的笔记簿,他们在其中抄录了其他人在演练中获得赞赏的内容。
magnas tamen sententias et res bonas, ita enim gloriari solent, elidunt; nam et barbari et servi;
然而,他们还是拧出了伟大的格言和优秀的内容——因为他们习惯于这样自我吹嘘;因为野蛮人和奴隶也能做到这一点。
et si hoc sat est, nulla est ratio dicendi.
而如果这就足够了,那么雄辩术就毫无体系可言。