§2.10.1in his primis operibus, quae non ipsa parva sunt sed maiorum quasi membra atque partes, bene instituto atque exercitato iam fere tempus appetet aggrediendi suasorias iudicialesque materias; quarum antequam viam ingredior, pauca mihi de ipsa ratione declamandi dicenda sunt, quae quidem ut ex omnibus novissime inventa ita multo est utilissima.
对于在这些初步功课(这些功课本身绝非微不足道,而是更大功课的成员与部分)中受到良好指导和训练的人来说,着手处理劝说性和司法性题材的时机现在几乎已经临近;在步入这些题材的途径之前,我必须对默写演练(declamatio)本身的体系略作说明,它虽然在所有训练方法中是最晚发明的,但确实也是最有用处的。
§2.10.2nam et cuncta illa, de quibus diximus, in se fere continet, et veritati proximam imaginem reddit, ideoque ita est celebrata, ut plerisque videretur ad formandam eloquentiam vel sola sufficere.
因为它几乎包揽了我们所说过的所有那些内容,并呈现出极其接近真实的图景,因此它曾如此盛行,以至于在大多数人看来,单凭它本身就足以塑造雄辩术。
neque enim virtus ulla perpetuae duntaxat orationis reperiri potest, quae non sit cum hac dicendi meditatione communis.
实际上,在连续的演说中,找不到任何一种美德是不与这种辩论练习所共有的。
§2.10.3eo quidem res ista culpa docentium reccidit, ut inter praecipuas quae corrumperent eloquentiam causas licentia atque inscitia declamantium fuerit.
确实,由于教师们的过错,这件事情已经堕落到如此地步,以至于在败坏雄辩术的主要原因中,竟包括了演练者的放任与无知。
sed eo, quod natura bonum est, bene uti licet.
然而,对于本质上是好的事物,我们是可以善加利用的。
§2.10.4sint ergo et ipsae materiae, quae fingentur, quam simillimae veritatis, et declamatio, in quantum maxime potest, imitetur eas actiones, in quarum exercitationem reperta est.
因此,让那些虚构的题材本身尽可能地接近真实,并且让演练尽可能地模仿那些实际的诉讼活动,因为演练正是为了这些活动的练习而被发明出来的。
§2.10.5nam magos et pestilentiam et responsa et saeviores tragicis novercas aliaque magis adhuc fabulosa frustra inter sponsiones et interdicta quaeremus.
因为在保金诉讼和禁令程序之中,我们将徒劳地寻找巫师、瘟疫、神谕、比悲剧里还要残忍的继母,以及其他更加荒诞虚妄的事物。
quid ergo? nunquam haec supra fidem et poetica, ut vere dixerim, themata iuvenibus tractare permittamus, ut exspatientur et gaudeant materia et quasi in corpus eant?
那么又该如何呢? 难道我们绝不允许年轻人处理这些令人难以置信的、如实说来是诗意般的题材,好让他们能展翅翱翔、乐于素材,并仿佛长出充实的体格吗?
§2.10.6erit optimum; sed certe sint grandia et tumida, non stulta etiam et acrioribus oculis intuenti ridicula: ut, si iam cedendum est, impleat se declamator aliquando, dum sciat, ut quadrupedes, cum viridi pabulo distentae sunt, sanguinis detractione curantur et sic ad cibos viribus conservandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes, et quidquid humoris corrupti contraxerit, emittendum, si esse sanus ac robustus volet.
这将是最好的;但它们确实应当是宏大和丰满的,而不应是愚蠢的、甚至在眼光更锐利的人看来是可笑的:以便如果现在必须做出让步,演练者也可以在某个时候让自己充实饱满,只要他知道,正如四足兽在被青草撑胀时要通过放血来治疗,并以此回到适合保持体力的食物上一样,他自己如果想要健康强壮,也必须减掉脂肪,并排出所积聚的一切败坏的体液。
alioqui tumor ille inanis primo cuiusque veri operis conatu deprehendetur.
否则,那种空洞的肿胀在任何实际工作的首次尝试中就会被揭穿。
§2.10.7totum autem declamandi opus qui diversum omni modo a forensibus causis existimant, ii profecto ne rationem quidem, qua ista exercitatio inventa sit, pervident.
然而,那些认为默写演练的全部工作与法廷诉讼在各个方面都截然不同的人,确实连发明这种训练的根本目的都没有看透。
§2.10.8nam si foro non praeparat, aut scenicae ostentationi aut furiosae vociferationi simillimum est.
因为如果它不能为法庭做准备,那它就与戏剧性的炫耀或疯狂的叫嚣极为相似。
quid enim attinet iudicem praeparare, qui nullus est;
因为去准备一个根本不存在的法官,有什么意义呢?
narrare, quod omnes sciant falsum;
去陈述一个大家都知道是虚构的故事,有什么意义呢?
probationes adhibere causae, de qua nemo sit pronuntiaturus? et haec quidem otiosa tantum;
去为一个没有人会做出判决的案件提供证据,有什么意义呢?
adfici vero et ira vel luctu permovere, cuius est ludibrii, nisi quibusdam pugnae simulacris ad verum discrimen aciemque iustam consuescimus?
而这些事情还仅仅是无谓的消遣;但是,被情绪所感染并激起愤怒或悲伤,这又是何等的荒唐可笑,除非我们是通过某些战斗的模拟来习惯于真实的冲突和正式的对决?
§2.10.9nihil ergo inter forense genus dicendi atque hoc declamatorium intererit? si profectus gratia dicimus, nihil.
那么,法庭辩论风格与这种演练风格之间就没有区别了吗? 如果说我们是为了提高而进行练习,那就毫无区别。
utinamque adiici ad consuetudinem posset, ut nominibus uteremur, et perplexae magis et longioris aliquando actus controversiae fingerentur, et verba in usu cotidiano posita minus timeremus, et iocos inserere moris esset; quae nos, quamlibet per alia in scholis exercitati simus, tirones in foro inveniunt.
但愿能把这些做法加入到常规习惯中:即使用真实的名字,构思有时情节更复杂、更漫长的争辩,不那么害怕使用日常生活中常用的词汇,并习惯于穿插幽默;这些事情,无论我们在学校里在其他方面受过多好的训练,一到法庭都会发现我们还是生手。
§2.10.10si vero in ostentationem comparetur declamatio, sane paulum aliquid inclinare ad voluptatem audientium debemus.
但是,如果演练是为了展示,我们确实应当稍微倾向于迎合听众的愉悦。
§2.10.11nam et in iis actionibus, quae in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere plus cultus omnemque artem, quae latere plerumque in iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis.
因为即使在那些无疑涉及某些真实、但又适应于民众娱乐的演说活动中——正如我们所读到的颂词以及这整个展示性演说类别那样——也允许采用更多的修饰,并且对于在法庭审判中通常应当隐匿的全部技巧,不仅可以坦白承认,甚至还可以向专为此目的而召集来的人们炫耀。
§2.10.12quare declamatio, quoniam est iudiciorum consiliorumque imago, similis esse debet veritati; quoniam autem aliquid in se habet ἐπιδεικτικόν nonnihil sibi nitoris assumere.
因此,演练既然是审判与咨询的拟象,就应当与真实相似;但既然它自身带有某种展示(ἐπιδεικτικόν)的成分,就应当为自己采纳不少光彩。
§2.10.13quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus, ut nos vulgo loquimur, pronuntiant, quod esset sine arte, neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio periret imitatio; sed morem communis huius sermonis decore quodam scenico exornant.
喜剧演员们就是这样做的,他们既不完全像我们日常说话那样发音,因为那将毫无艺术可言,但也不远离自然,因为那样的过错会毁掉模仿;而是用某种戏剧性的文雅来修饰这种日常谈话的习惯。
§2.10.14sic quoque aliqua nos incommoda ex iis, quas finxerimus, materiis consequentur, in eo praecipue, quod multa in iis relinquuntur incerta, quae sumimus ut videtur, aetates, facultates, liberi, parentes, urbium ipsarum vires, iura, mores, alia his similia; §2.10.15quin aliquando etiam argumentum ex ipsis positionum vitiis ducimus.
同样,从我们所虚构的这些题材中也会给我们带来一些不便,主要在于其中有许多事情被留作不确定,而我们只是根据看似合适的情况来予以假定:比如年龄、财产、子女、父母、城邦自身的力量、法律、习俗以及其他与此类似的事情;甚至有时,我们还会从前提设定的缺陷本身中得出论据。
sed haec suo quaeque loco.
但这些内容将在各自合适的地方加以讨论。
quamvis enim omne propositum operis a nobis destinati eo spectet, ut orator instituatur, tamen, ne quid studiosi requirant, etiam si quid erit, quod ad scholas proprie pertineat, in transitu non omittemus.
因为,尽管我们所规划的包装著作的全部意图都在于培养一位雄辩家,然而,为了不让好学的读者感到有所缺失,即使有任何属于学校特有的内容,我们在顺便提及的过程中也不会遗漏。