Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §2.1.1-2.1.13

文法学校与修辞学校的职责混淆及明确分工

第 37 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

在本章中,作者分析了学生被交给修辞学家过晚的原因,主张文法学校与修辞学校之间应有明确的分工与合作。

§2.1.1tenuit consuetudo, quae cotidie magis invalescit, ut praeceptoribus eloquentiae, Latinis quidem semper sed etiam Graecis interim, discipuli serius quam ratio postulat, traderentur.
有一种日益强固的惯行:学生们被交给雄辩术教师(对拉丁语教师而言总是如此,但最近对希腊语教师也是如此)的时间,比理智所要求的要晚。
eius rei duplex causa est, quod et rhetores utique nostri suas partes omiserunt et grammatici alienas occupaverunt.
这件事有双重原因:因为我们的修辞学家确实放弃了他们自己的职责,而文法学家占领了别人的领域。
§2.1.2nam et illi declamare modo et scientiam declamandi ac facultatem tradere officii sui ducunt, idque intra deliberativas iudicialesque materias (nam cetera ut professione sua minora despiciunt), et hi non satis credunt excepisse, quae relicta erant, (quo nomine gratia quoque iis habenda est), sed ad prosopopoeias usque ac suasorias, in quibus onus dicendi vel maximum est, irrumpunt.
因为前者(修辞学家)认为,仅仅进行演练辩论、并传授演练辩论的知识与能力就是他们的任务,而且这局限于政策性辩论和法庭辩论的题材(因为他们鄙视其他事物,认为它们不配作为自己的专业),而后者(文法学家)不满足于仅仅接管那些被遗留下的工作(为此也必须对他们表示感谢),而是甚至侵入了拟人演练和劝告演练,在这些演练中,辩论的负担实在是最大的。
§2.1.3hinc ergo accidit, ut, quae alterius artis prima erant opera, facta sint alterius novissima, et aetas altioribus iam disciplinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud grammaticos exerceat.
因此,这就导致了这样一种情况:本属一门艺术的最初工作,变成了另一门艺术的最后工作,而本应致力于更高深学科的年龄,却停留在较低级的学校里,在文法学家那里练习修辞学。
ita, quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi magistrum mittendus videtur puer quam declamare sciat.
这样一来,最滑稽的是,在少年学会演练辩论之前,似乎不应该被送到演练辩论的教师那里。
nos suum cuique professioni modum demus.
让我们给每个专业以其自身的限度。
§2.1.4et grammatice (quam in Latinum transferentes litteraturam vocaverunt) fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, provecta; nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque viribus pleno iam satis alveo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope omnium maximarum artium scientiam amplexa sit; §2.1.5et rhetorice, cui nomen vis eloquendi dedit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem, quae, dum opere cedit, §2.1.6iam paene possessione depulsa est.
让文法学(那些将其翻译成拉丁语的人称之为“文献学”)了解自己的边界,特别是它从其名称的这种贫瘠(最初的文法学家们所停留在其中的边界)中已经取得了如此大的进步;因为虽然在源头上很细,但通过吸收历史学家和批评家的力量,它现在已经流淌在足够丰沛的河床中,因为除了正确说话的理论(这在其他方面已不无丰富)之外,它还包揽了几乎所有最伟大艺术的知识;并且让修辞学(雄辩的力量赋予了它名字)不要拒绝自己的职责,也不要乐于让自己所归属的劳动被占领,它在让出活动领域的同时,现在几乎已经被赶出了自己的领地。
neque infitiabor, aliquem ex his, qui grammaticen profiteantur, eo usque scientiae progredi posse, ut ad haec quoque tradenda sufficiat; sed cum id aget, rhetoris officio fungetur non suo.
我也不会否认,在那些以此文法学为专业的人中,有人可以在知识上进步到足以传授这些内容的程度;但当他这样做时,他将是在履行修辞学家的职责,而不是他自己的职责。
§2.1.7nos porro quaerimus, quando iis, quae rhetorice praecipit, percipiendis puer maturus esse videatur.
此外,我们想知道,什么时候少年才被认为足够成熟,可以领会修辞学所传授的知识。
in quo quidem non id est aestimandum, cuius quisque sit aetatis, sed quantum in studiis iam effecerit.
在这件事上,不应该评估每个人的年龄,而应该评估他在学业中已经取得了多少成就。
§2.1.8et ne diutius disseram, quando sit rhetori tradendus, sic optime finiri credo; cum poterit.
为了不至于就什么时候应该把少年交给修辞学家进行过长讨论,我相信最好的定义是:当他能够做到的时候。
sed hoc ipsum ex superiore pendet quaestione.
但这件事本身取决于前一个问题。
nam si grammatices munus usque ad suasorias prorogatur, tardius rhetore opus est.
因为如果文法学的任务一直延伸到劝告演练,那么需要修辞学家的时刻就会更晚。
at si rhetor prima officia operis sui non recusat, §2.1.9a narrationibus statim et laudandi vituperandique opusculis cura eius desideratur.
但如果修辞学家不拒绝自己工作的最初职责,那么从叙述练习以及赞美和谴责的小品开始,就立刻需要他的指导了。
an ignoramus antiquis hoc fuisse ad augendam eloquentiam genus exercitationis, ut theses dicerent et communes locos et cetera citra complexum rerum personarumque, quibus verae fictaeque controversiae continentur? ex quo palam est, quam turpiter deserat eam partem rhetorices institutio, quam et primam habuit et diu solam.
难道我们不知道,对古代人来说,这是一种提高雄辩术的练习,即他们讨论一般命题和共通论题,以及其他未达到真实和虚构争端所包含的事物和人物复杂性的事情吗? 由此显而易见,修辞学的教学是多么可耻地放弃了那个它既最先拥有、且长期以来独自拥有的部门。
§2.1.10quid autem est ex iis, de quibus supra dixi, quod non cum in alia, quae sunt propria rhetorum, tum certe in illud iudiciale causae genus incidat?
但在我上面提到的那些事情中,有什么是既不落在修辞学家特有的其他事情中,也肯定不落在法庭辩论的那种诉讼中的呢?
§2.1.11an non in foro narrandum est? qua in parte nescio an sit vel plurimum.
难道在法庭上不需要叙述吗? 在这一部分中,我不知道它是否甚至是最大的部分。
non laus ac vituperatio certaminibus illis frequenter inseritur? non communes loci, sive qui sunt in vitia derecti, quales legimus a Cicerone compositos, seu quibus quaestiones generaliter tractantur, quales sunt editi a Quinto quoque Hortensio: ut, sitne parvis argumentis credendum,
赞美和谴责不是经常插入到那些辩论中吗? 共通论题——无论是那些针对恶行而写的(如我们读到由西塞罗所作的),还是那些普及处理问题的(如昆图斯·霍尔腾西乌斯所出版的:例如,是否应该相信微不足道的论据,以及支持证人和反对证人)——不都处于诉讼的最核心部分吗?
§2.1.12et pro testibus et in testes, in mediis litium medullis versantur? arma sunt haec quodammodo praeparanda semper, ut iis, cum res poscet, utare.
这些在某种程度上是应该随时准备好的武器,以便在事情需要时使用。
quae qui pertinere ad orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet, cum eius membra fundentur.
凡不认为这些属于辩论的人,他甚至不会相信当雕像的肢体被铸造时,雕像就已经开始制作了。
neque hanc (ut aliqui putabunt) festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit rhetori traditus, abducendum protinus a grammaticis putem.
任何人也不应这样(如某些人会认为的那样)对我的这一急于求成进行歪曲,仿佛我认为被交给修辞学家的人必须立刻从文法学家那里带走。
§2.1.13dabuntur et illis tum quoque tempora sua, neque erit verendum, ne binis praeceptoribus oneretur puer.
在那时,他们(文法学家)也将被给予他们自己的时间,也不必担心少年会被两个教师负担过重。
non enim crescet sed dividetur, qui sub uno miscebatur, labor, et erit sui quisque operis magister utilior; quod adhuc obtinent Graeci, a Latinis omissum est, et fieri videtur excusate, quia sunt qui labori isti successerint.
因为在一人之下混合在一起的劳动,不仅不会增加,反而会被分开,而每位教师在自己的工作中都会更有用;这是希腊人至今仍保持的,但被拉丁人放弃了,并且这似乎是以可以宽恕的方式做出的,因为有人继承了那项劳动。

词汇与语法注释

  1. §2.1.2officii sui — officii sui 是性质或所有格属格(或义务属格),与省略的 esse 一起作为 ducunt(认为……)的补语,意为“认为是他们自己的职责”。
  2. §2.1.2excepisse, quae relicta erant — excepisse 是完成时不定式,用于 credunt 后的宾格加不定式结构(省略了主格宾语 se),意为“(他们自己)接管了那些被遗留下的工作”。
  3. §2.1.4tantum ab hac appellationis suae paupertate ... provecta — provecta 是主格的完成时分词,修饰主语 grammatice。tantum ab... 意为“从其名称的这种贫瘠中取得了如此大的进步”。
  4. ¦p.v1-3 p.210¦quae qui pertinere ad orationem non putabit, is — 句首的 quae 是连接性关系代名词(指代前文的 arma,中性宾格复数),作为 pertinere 的主语。qui 是修饰 is 的关系代名词,形成双重关系代名词结构,意为“凡不认为这些属于辩论的人,他……”。
  5. §2.1.13non enim crescet sed dividetur, qui sub uno miscebatur, labor — 关系从句 qui sub uno miscebatur 修饰主语 labor,但此处存在语序倒装(hyperbaton),主语 labor 被置于主动词 crescet 和 dividetur 之后。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §2.1.1-2.1.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:2.1.1-2.1.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。